Bibliotheca Apostolica Vaticana a Sixto 5. pont. max. in splendidiorem, commodioremq. locum translata, et a fratre Angelo Roccha a Camerino, ... commentario variarum artium, ac scientiarum materijs curiosis, ac difficillimis, scituq. dignis refertiss

발행: 1591년

분량: 536페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

321쪽

.lula in Ecclesia maiori Andrea , in columna.

s E M P E R A V . l . Simulacra igitur colossea illa, ut rem tande concludamus. ad Quirinalem montem prope Palatium Pontificium collocatcquae OIim lacera,et obscuro loco, Eominuq. aspectui noaccommodato extabant,nunc vero ius B Sixti V. Pont. Max. instaurata,et in nobiliorem, commodioremq. locum transsaineta , Alexandrum Bucephali domitorem repraesentant: eaq. Phidiae ac Praxitelis opera esse, non modo vetustae, sed etiam nouae docent Inscriptiones, quas infra videre est.

Ad basem Equi Phidia Inscriptio .

Ad basem Equi Praxitelis Insiriptio.

PRAXITELEs s CVLPTOR AD PHIDIAE AEMULATIONEM

s VI MONUMENTA INGENII

POSTERIS RELIN ERE CUPIEN EIUSDEM ALEXANDRI Buc EPHALIM SIGNA FELICI CONTENTI ON E PERFECIT. . '

Ad Ba

322쪽

-d Bois Equi Phidia dextrarata hac item legitur Inscriptio e

AN. M. D. LXXXIX. PONT. IIII. 'Hac sese offerente occasione, silentio praetereundum no est Quirinalem collem, seu Montem, ut nunc vocant, Caballum,& equorum inflauratione ac translatione, necnon aIijs de rebus splendidiorem , eiusq. incolis commodiorem, salubri remq. reddi. Nam ab equorum loco porta ipsa Nomentana seu Pia ab equis ad quingentos passus distans spectatur, via ipsa nunc palmos circiter tredecim aliquo in loco excavata ,& quasi ad perpendiculum complanata, semitisq. ex utraque parte lapideis, ac prominentioribus deambulationi comm dis, multisqοῦ aediticijs ornata, palatio praesertim Pontificio a S I X T o V. in ampliorem,nobilioremq. formam redacto,so ia tibusq.

323쪽

tibusq. humanae vitae necessarijs, necnon aquis Felicibus ditata, ex quibus innumerae commoditates eandem viam inc lentibus, aliorumq. locorum accolis oriuntur, praesertim v ro mulieribus pauperculis, lauatricibus,quibus ex aqua Felici ad Thermas Diocletiani prope viam Quirinalem, Hue Piam, amplum lauacrum muris cinctum Sixtus V. construendum mandauit: in cuius rei testimonium ad lauacri portam haec legitur Inscriptio lapide incis :IXΤVS Ρ P. Ρ Α V Ρ' Ε'R V M COMMODITATI MULIERUM EXTRUI FECIT A. M. D. LXXX VIII. V.

Huc etiam spectat ilIud eiusdem Blanci Epigramma in

hanc verborum formulam: rua lauet immundos mulier paupercuti pannos, Felicem Sixtus suppeditavit aquam . Haec de Phidiae, & Praxitelis operibus, eorumq. transsa- tione, ac monte Quirinali, Via, atque aedificijs illustrato, uberrimisq. aquis ditato. Quae quidem omnia Blancus omni felicitate, ac facilitate,quattuor,ut infra,versibus comprehendit in hanc verborum formamis: Structa domu , ducti fontes, via aperta, caballic Transsii , arque uno ea area structa loco. O felix nimium via, equi, domin, area, fontes, Dum vivent Vasis carmina, SI XT E, tui . Haec de colle Quirinali in commodiorem, illustrioremq. formam redacto S IXTI Qv INTI mandato. Reliquum est autem , ut cetera eiusdem camerae Emblemata explicentu . , i

324쪽

er ampliatione .

L AE V A M camerae supra fenestram primam , Patria SI x Τ I V. oppidum scilicet Montalium in Piceno, & in edito loco situm, muris undique cinctum, &collegiata Ecelesia ornatum, nunc autem ab eodem Pontifice erga Patria pietate, ac liberalitate in Ciuitatem sublimitum, necnon Cathedrali, & Episcopali Ecelesia insignitum repraesentatur: in qua sublimatione, & erectione praestanda idem Sixtus Dioecesi, Eae a.d.m ac dote Ciuitatem donauit, sicut etiam de oppido Laureta-

no, & oppido Sancti Seuerint ex Piceno idem factum esse constat. Hinc Auctor inscriptionis ad Episcopalem dignit tem alludens aio:

IN sCRIPTIO EMBLEMATIS.

Montalium Simo Patrem donauit habere , Montalto Sinus donat habere Patrem .

Hac inscriptione Blancus sub patris nomine, & more poemtico ludit dicens, Sixtum V. in reminerationem sui patris Patrem spiritualem , Episcopum scilicet Patriae antidorice

donasse r quae enim a Latinis remunerationes, a Graecis antidor nuncupantur: sunt enim ea omnia, quae pro acceptis muneribus redduntur. Locus autem adeo racissiis est, ut de claratione non egeat. Eiusdem Montalti muris olim etiam

undiq. cincti in ciuitatem stibi imationem, seu loci ampliationem sub moeniorum nomine videtur spectare illud Epigramma, quod in Palatio Lateranensi legitur in hanc ver

borum formamia: Cum ie Sixte olim sub Iuminis edidit oras ii Patria, dicra fuit tunc tua vera Parens. Sed modo, dum firmis circumae, moenibus istam , Muis Patria verum te neget esse Patrem f. Hoc

325쪽

Hoc rpigrammate Blancus Sixtum in intum a Montallo,cuius fuit alumnus, ob dicti loci sublimationem , & ampliationem Patrem Patriae appellat, quam Parentem esse ait, Terram olim scilicet Montalii Ripanar dioecesis , quae natalibus eiusdem Sixti V. felicem prΓbuit ortum , . Nec silentio Praetereundum videtur, quid pro Montalto ampliando , α illustrando singulos in dies praestetur. Palatijs enim, alijsq. aedificijs construendis , vijsq. sternendis nauatur opera. EPiscopium item, habitatio scilicet Episcopi conficitur, & quidquid ad Civitatis ampliationem, commoditatem, ac deco rem siue splendorem pertinet, summa fit diligentia. Mons denique pro ciuitate amplianda complanatur : nihilq. pro hac re praestanda praetermittitur i. Haec de Montalii sublimatione, atque ampliatione, ut ad Bibliothecae Vaticanae describendae finem properemus.

De Fonte Capitolino. ,

D EANDEM Camerae parte supra secundam fenestra Fons Capitolinus in Capitolio, iussiti Sixti

V. nuper constructus, & Felici aqua donatus, repraesentatur. Capitoliu enim mons est celeberrimus,in quo erat ArX Romanoru munitissima,varijs ornata marmoribus, sedes,& domus omni u triumphoru,

quo in loco Auetustus tributarium vidit orbem . Erant ob id an Capitolio deorum templa Lacella, & arae , aliaq. plurima eaedificia publica, statuae aureae , & argenteae Regum Romanorum , & aliorum virorum illustrium, ut ait Plinius: quin Eutropius nullam nisi auream, aut arSenteam statuam inibi risis u. Eoni potuisse affirmat. Erant praeterea vasa aurea,& argen- M'ri. lib. stiea, atque crystallina permulta, aerearum q. tabularum, in ri: II quas incisae erant & monimenta publica & leges, tria millia. Capitolium Quater incedium passum esse narratur: mons au It te ante urbem condita Saturnius a baturnia ciuitate in radicis monte sita, dictus est deinde capitolium a capite Toli ho- Ανη. Mus minis illic inueto, dum tepta Iouis aperirentur fundamenta.

326쪽

266 BIBLIOTHECA Dictus & antea est Tarpeius,hinc Auctor Inscriptionis,Montem Capitolinum, Tarpeium scilicet, habere iterum sontem, qualem tamen non habuisse ait hunc in modunia:

INsCRIPTIO EMBLEMATIS.

Fontem rursu habet sedes Tarpeia , sed quem

Non habet, infensi dum timet arma Tati.

Argutus e st hoc loco Blancus, Poeta , ut alias interim laudandas illius animi dotes praeteream, nobilis mus aetate nostra florentissimus: sed hac Inscriptione,tum ob historiam,& fabulam,tum etiam ob phrasim poeticam non satis clarus, ne dicam, obscurus. Dicam tamen quae sentio, quaeq. ab Assoricis, & poetis accepi,hoc est a Varrone, Plutarcho, Vir-Prv r .li. gilio, & a Propertio in primis, qui huic obscuritati lucem videtur afferre. Romulus enim cum bella contra Tatium Sabinorum Ducem tractaret, ac Tarpeio cuidam Arcem tu edam dedisset, filia eius Tarpeia incidit in hostes, ad fontem aquatum profecta: quam cum ad proditionem arcis cohortarentur , illa pro praemio quidquid in sinistris brachijs portarent, sibi dari poposcit , armillas intelligens, quas illi aureas gem'

malasq. laeuo in brachio ferebant . Itaque proditione arcis facta, hostes ingeniosa ipsius morte promissum persoluerunt, eam oculis orbatam, scutisq. non armillis , obrutam eodem in monte sepelientes : ex cuius morte, atque sepulchro, ipsi monti nomen Tarpeiae indiderunt, Tarpeiusq. mons tempus in posterum dictus est, deinde multis post annis Capitolinus, ut praesens in tempus vocitatur i. Hoc igitur in Capitolio , sedi fici js, ac statuis marmoreis, atque aeneis, picturisq. pulcherrimis , alijsq. ornamentis, ut aetas nostra fert, insignito, in quo etiam Populi Romani Senatus residet, nunc fons satis nobilis constructus cernitur, aquae Felicis ubertate ditatus. Hinc, ut reor, Auctor inscriptionis ait, Tarpeiam sedem, hoc est, Montem Capitolinu rursum habere sontem,sed non qua

Iem habuit, dum timuit infensi arma Tati, hoc est Titi Tatii acerrimi Pop. Rom. hostis, Sabinorum Ducis. Et nisi dicamus, hac in Inscriptione tempus pro tempore positum es Per

Diuisaso Go

327쪽

VATICANA

26 per figura illam Gramaticis notam, sensas rationi congruens haud quaqua elici potest: praesens enim, ut opinor, hoc loco Pro praeterito ponitur, hoc est,Tarpeius mons rursus fontemhab t,sed non qualem habuit,inselice scilicet, infeliciss. pro doloi,

ditionis causam occasionalem, ut alut naturali plidosόphia: profestores Ex soc enim fonte, qui nunc extat , non ni si felicia augurari licet, cum sit Felici aqua repletus: hinc Capitolium non habuit, qualem nunc habet fontem . Num ego Blanci sententiam fuerim assequutus, tu drcet ipse: Ad laboraui tamen ego, ut quod rationi videtur consentaneum, dicerem: mihi enim coniectare, sed non diuinare. datum es . Haec de Emblematis,Bibliothecis, Cocliijs,& Inscriptionibus versu,& soluta oratione cofectis. Cetera aute,quae pro arbitrio Pictorii ad parietes utriusque secretioris Camerae, & ad . ipses tum earundem,atque aliarum, tum etiam Bibliothecae s amplioris fornices, stemmata gentilitia Sixti V. mirificam q. eius virtutem per symbola, & dicteria, Quae symbolorum ani- mae appellantur, adumbrantia passim cernuntur , silentio praetereunae censeo, ne intuentibus meditandi an tam omnino auferamus.

Reliquum est autem ut nostros hoste Commentarios tandem aliquando concludamus, ac definiamus apponentes quae ad Bibliothecae introitus dextram in Tabula lignea fatis grandi depicta cernuntur. Hoc enim loco SI X T v S V. Pont. Max. ad viuum remaesentatus sedere conspicitur, alijs adstantibus ad vitium item omnibus effictis a Petro Facchetto Mantuano, qui in imaginibus ad viuum exprimendis excelIenti μ. Iudicatur. AZ viuum esiam eTeii Elint, Antonius Card. Carata Bibliothecae Praefectus: & Sixti V. Pronepotes, Alexander scilicet Peretius Card. Montalius, ac Vicecancellarius,

eiusq. frater, Michael Peretius, Marchio, Sc Ciuitatis Leo-

ninae , siue Burgi Gubernatoc .

Hic etiam,vt alias imagines silentio praeteream,quae nemi- . rem singulariter aut proprie referat, videre stit ad viuct item . Pexpressum Dominica Fontanam,Comitem Palatinu,& Equitem aureatum, necnon Sixti V.Architectu,qui flexo genu,Bi

bliothecae Ichnographia siue descriptionem summo Pontisci onerre cernitur. Is enim non ibium omnea Obeliscos hisce in Ll a Com-

328쪽

Commentariis enarratos trastulit, & erexit, sed Bibliothecae etiam Architecturam praestitit,eamq. tribus ordinibus distincta, Dorica scilicet structura prima, altitudinis palmoru L I.

Ionica altera palmorum XXXVIII. tertia vero composita, non ea copositione a veteribus obseruata, sed a recentioribus inuenta , Corinthia praetermissa, palmorum XXXV i. vi ad

eam praesertim partem, quae Theatrum spectatividere est: ius frontispicium est longitudinis siue latitudinis palmorum' C C C X X v. altitudinis vero C xxv. De huiusmodi aedificio rum generibus, quae Ethnici mirum in modum obseruaru nr, ac religiose excoluerunt in deorum templis aedificadis, aris'. Virru. lib. Construendis, Vitruvius Architectorum Magister, diffuse loquitur, &Anastas; us Germonius Archidiaconus Taurinen---atib. sis, in libro de Immunitatibus Ecclesia sticis iuxta Antiquo- rum morem haec tria aedificiorum genera luculentissime explicat, & erudite quidem i. Huic Tabulae , in qua Sixti V. imago ad viuum expressa aliaeq. effigies repraesentantur, Bibliothecae porta extat ad-neza et supra quam haec legitur Inscriptio penicillo Aacci SI XTVs v. sONT. MAX.

BIBLIOTHECAM HANC VATICANA My AEDIFICAVIT, EXORNAVIT

N I v E R. s A Bibliotheca Vaticana, adiuuante Deo Commentarijs explicata, reliquum est, ut ordine retrogrado eiusdem Bibliothecae vestibulum videamus, quidve in eo contineatur. Id quod tempore, ac re ipsa postulante 'fictum est: hosce enim Commentarios ante biennium olim confeceram , typisq. mandare coeperam iam inde ab eo tempore, quo non solum vestibulum ipsum picturis , dc Inscriptionibus carebat, sed nondum ob lisci omnes erecti, nec statuae supra columnas Cochlides collocatae fuerant : multaq. alia inchoata extabant, vel nom

329쪽

V A π r C A N A dum coepta clesiderabantur: de quibus omnibus in hac Bibli theca Vaticana nobis loquendum fuit. Quare omnia suo loco apponere non potuimus, sed de quibusdam rebus, quae ad op ris persectionem pertinent, Appendicem duximus conficiundam, quam infra cernere licetis. Quamuis autem hosce Commentarios : ut dixi, a duobus fere iam in ' annis praelo con mittere coeperam, fui tamen e medio, vi sic dixerim , cuisu ob grauiorem mihi curam a S. D. N Sixto V. demandatam Hreuocatus. Hinc ab incoepto desistens, rem ad baoc usque diem prorogare coactus sua . Mirum igitur cuiquam videri non debet, si ordine forsan praepostero Bibliothecae ςonssilere mus vestibulum, in quo non solum .dux Inscriptio es praecipuae summam totius rei complectentes , quae magis fini, dc or' dini n0stro conueniunt, sed nonnulla etiam, quae ad Commentiariorum initium, & quasi praeludium quodaam, spectare vi dentur, non sine fortaue ratione R Pictoribus hic ob oculos posta sunto. Hoc enim loco Sibyllas in fornice ips,estibuli depictas videre licet, quas Varro decem fuisse scribit: Fuerunt E G,πα enim, Persica, Libyca, Delphica, Cumaeae, Erithraea, Samiacumana, Amaltheanomine, Hellespontica , Phrygii , Tyburtina, nomine Abulnea . quae de Cliristo vaticinatae sunt, de εpraesertim En tiarara, dicens: λαυς idest, vi ci , ieius Chiastus Dei filius, Saluator, ut S r Austullinus testa D i. x L

tur. Qui Fas voces ex capitibus versuum d ae libyllae colle- z Itid

etas esse narrat s. De Cumana etiam, quae nouem libros Tar- r. ιν- quinio prisco obtulit, suo loco sermoncm habuimus. CHI: i i λU

Hoc item in vestibulo multae picturae ad artem typograph, cam , & ad chartam conficiendam pertinente4 in ipso fornice conspiciuntur . Sed quia de Typographiae ,& chartarum imuentione, atque utilitate kn Appendice loqui statuimus,ad praecipuas Bibliothecae accedamus Inscriptiones , quarum una an liquam Bibliothecae Vaticanae institutionem,& incrementum, deinde illustrationem, necnon translationes explicat: altera

vero continet Edictum , quo Anathematis vinculum ijs, qui modum tractandi libros eiusdem Bibliothecae praescripturi coalcmpserint, minatur, ut, versa PaSina, vidcrc est . . .

Ad Pom

330쪽

Ad Porta dextram Inscriptio

s I X T v S V. P O N T. M A X. BIBLIOTHECAM APOSTOLICAM . A SANCTISSIMIS PRIORIBUS ILLIS PONTIFICIBUS, QUI BEATI PETRI VO LM AUDIERUNT. IN IPSIS ADHUC SURGENTIS ECCLESIAE PRIMO DIIS INCHOAT AM , PACE ECCLESIAE REDDITA, LATERANI INSTITUTAM, A POSTERIORIBUS DEIN D'E IN VATICANUM UT AD USUS PONTIFl Clos PARATIOR ESSET, TRANSLATAM, IBI in Α NICOLA O V. AUCTAM, A SIXTO IIII. INSIGNITER EX CULTAM QUO FIDEI NOSTRAE, ET VETERV M E CLESI ASTICAE DISCIPLINAE RITUUM DOCUMENTA OMNI B vs LINGUIS EXPRESSA, ET ALIORUM M VLTIPLEX SACRORUM COPIA LIBROR v CONSERvARETUR AD PURAM ET IN RORR PTAM FIDEI ET DOCTRINAE VERITATEM PER P ET y A SvCCESSIONE IN NOS DE RivANDAM TOTO TERRARUM ORBE CELEBERRIMAM, C vigLOCO DEPRESSO, OBSCURO, ET IN S ALUBRI SITA

U Inscriptio haec adeo facilis est, ut nulla declaratione indigere videatur. Hinc ρd Edictuin deuenienduim est .

SEARCH

MENU NAVIGATION