Bibliotheca Apostolica Vaticana a Sixto 5. pont. max. in splendidiorem, commodioremq. locum translata, et a fratre Angelo Roccha a Camerino, ... commentario variarum artium, ac scientiarum materijs curiosis, ac difficillimis, scituq. dignis refertiss

발행: 1591년

분량: 536페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

301쪽

i VATICAM A. scemis autem ubi primum absectam sibi manum vidit,seum ingressus est cubiculum : in quo adimaginem Genitricis Dei Prouolutus inter preces, ac lacrymas somno correptus fuit: experrectus autem dextram amputatam diuinitus sibi resti-Z tutam , lineola tamen amputationis quadam insignitam re i perit. Haec ex Ioanne Patriarcha Hieroselymitano. Quaret infra leguntur haec verba :

Sancto Damasceno false accusato , ab se a Primcipe manus , diuinitus resti tur.

. Haec de dextra primae camerae parte: nunc reliquum est ut ad laeuam accedamus.

DE S. GREGORIO MAGNO

PONTIFICE,

- ET ECCLESIAE DOCTORE.

D L AE V A M primae camerae, primo loco S. Grego rius Magnus Pont. Max. supra coronam in ipsis fornice depictus conspicitur : infra vero de ei uiadem Moralium inuentione miraculum repraesen tatuo. Tagio enim Caesaraugustanus Episcopus, ut eXor: dium ab ovo, sicut ad apio fertur, praeteream, ab Hispaniae Rege Romam a Pontincem missus pro dictis Moralibus in Apostolicae sedis archivo conquirendis , cum negotium diLferri cerneret, impetrauit ut sibi in Ecclesia S. Petri per summu Pontificem pernoctare semel liceret. Quare ea in Basilica Episcopus ipse dum intempesta nocte orationi vacabat, e ce sacras aedes immenso lumine diuinitus completas, ingentemq. summorum Pontificum, necnon Episcoporum coetum lustrationem seu supplicationem insignem repraesentantem,& ad Altare sancti Petri adeuntem, eiq. honorem praestantem : in quo sanctorum virorum coetu erat beatus Gregorius, qui Episcopum Tagionem allocutus,suos libros Morales in recondito quodam scrinio sub Altari asseruatos, ultro . Di. Hli citroq.

302쪽

a a BIS LIOTA Ee Acitroq. habito sermone, ostendit . Quare Inscriptio huiusmodi inuentionem complectitur hunc in modun

S. Gregori' Asoralia a Tagione Episcopo Caesarams gustino in Ecclesia S. Petri diuinitus reperiuntur.

EMBLEMA I.

De aquis ad Centumcellas adductis.

D LAEvΑM item primae camerae, quam secrestiorem dicunt, Ciuitas vetus sic praesens in tempus vocitaturiolin mentui cessaeIArx scilicet muni tissima Mara meat terraneo adiaces,eiusq. Portu S repraesentatur. Hic aute locus nome sumpsita ciuitate illa,olim a Saracenis diruta,qua multi Centumcellas, ob centum cellas ab Hadriano Imperatore pro causis dicendiribi conctructas vocita unitalis vero euclem Iocum Π PFOΥ Σ nominarunt :&Cincellu etia hodie appellant. Haec loca ob aquas dulces, quae ibi ob miram earunde inopiam desiderabanturM a Sixto V. per longos aquaeductus abundantissime illuc adductae fuerunt, supra fenestrae primae coronam Tepraesentantur Infra vero Inscriptio legitur hisce verbis r

Vrbs mihi a mari mediis sitiebat in etundis,

Nunc dulces Stati munere potat aquas

Mirum profecto est, quanta carminis facilitate, Latinaeq. linguae puritate ingenij sui acumen patefaciat Blancus . Hic enim priori verra aquarum inopiam, posteriore copiam venuste &artificiose quidem comprehendit, ubique tamen ingenij sui dulcem,eandemq. copiosam venam,atque Uberrimum doctrinae fontem aperit, alludens, ni fallor, ad illam Tantali fabulam: quem fabulantur poetae in sivi sceleris vindictam ad inferos detrusum perpetua fame & siti torqueri, Eridani fluuij aquis ori,& pomis capiti eius imminetibus,sed captatione fugientibus. Id quod Horatius in lib. serm aperte , 1'ii docuit,

303쪽

VATICANA

docuit, & in auaros perpulchre transtulisse visus est, dicens rTantalus a labris sitiens fugientia captas Flumina. Auid rides e mutato nomine de te Fabula narratur. --,-, Ouidius item :

tuaerit aquaου in aquis, o poma fugientia captat Tantalus: hoc isti garrula lingua dedit. Quare Inscriptionis Auctor, ad locutione Horatianam &Ouidianam alludens, ex primo versu, ait Vrbem illa maritima aquis salsis amuentem, dulcibus vero carentem,in medijs fere aquis olim sitijsse: nunc vero Pontificis munere, hoc est, munificentia Sixtiana nunquam fatis laudata , dulces potare aquas. Quam rem mira carminis facilitate, & felicitate. ut solet omnia, paucis verbis festiue complexus est.' De hac item re Blancus aliud edidit Epigramma, quod in aula sancti Ioannis in Laterano legitur hisce verbis: Unda sunt liquidae , solidum sed marmor habetur :u Marmor vi trahitur, Ponte sed unda fluit. Did mirum es igitur ducat si fornice riuos , Euando etiam Sixtus marmora vasita trahit PInscriptionis Auctor hisce versibus non solum in aquis ad Centumcellas, & ad Vrbem adductis, veru etiam in aedificiis construendis dissicultate, ac duplicem Sixti V. laudem comprehendit , aquis & ingentibus quidem saxis inter se collatis. Haec hactenus, ut alia persequamu . '

DE SANCTO AUGUSTI NOE C CLESIAE DOCTORE.

D EANDEM camerae partem in ipso fornico Sanctus Pater Augustinus Ecclesiae Doctor, malleus haereticorum , & Episcopus Hypponensis Pontificalibus vestibus & cucullo nigro indutus cernitur: infra vero coronam actio illa reptaesentatur, cum in Centum cellarum, vel Ositae Ciuitatis portu, in ipso scilicet maris, fluminisq. confinio euerulum nucis Puta-lmine actuam e mari haurientem Inuenlr, &ab huiusmodi incoepto deiittendum esse dixit: cui puerulus respondit, illud

fore sibi facilius,quam eidem Augustino secretissimam, & ab - Hli a ingenij

304쪽

rum personarum Trinitatis, & Essentiae unitatis inquisiti nem, atque inuestigationem esse affirmauit. vi Inscriptio . quae infra legitur, hisce docet verbis:

Puerulus nucis putamine aquam e mari hauriens

f S Augustinum a Sanctis ima Trinitatis

indagatione dehortatur. λ

ET SANCTO BON AVENTVRAECCLESIAE DOCTORIBVS. D EANDEM Camerae, eiusdemq. interfenestri partem, S. Bonaventura Balneoregiensis, Cardinalis, & Episcopus Albanensis , necnon eximius Ecclesiae Doctor supra coronam in ipso forn cedepictus cernitur: infra vero actio illa repraesentatur, qua S. Thomas Aquinas , Ecclesiae item Doctor eundem Bonaventuram adluit salutandi gratia, eumq. Vitam Sancti Francisci scribentem reperiens idem Beatus Thomas. Sanctum adhuc viventem appellauit, dicens : Sinamus Sanctum pro Sancto lablarare, ut aperte docet Inlcriptio, quae im

Ea 4egitur hisce verbis: G

Sanctus Thomas Sanctum Tonauenturam pro Sancto Francisco laborare sinit.

EMBLEMA II.

Me quinque decies centenis nummum aureorum

millibus in Arcem Sancti Angeli repositis.

D ALTERAM eiusdem partis Camerae fenestra supra coronam aerarium Pontificium repraesentatur per arcam quandam seris occlusam , & Leonemn illi desuper

305쪽

24 desuper Iacentem , atque Ecclesiae claues gestantem , necnon per Angelum tenetem in sublimi Tiaram Pontificiam, quam Regnum Mundi a peellani,hinc inde imaginibus, vel lymbo-itio umi consissentisus quae Christianos Principes Ecclesiae Sanctae Romanae, Catholicae stilicet fidei operam laturos, Iesu perius dictum est, repraesentant : Angelo item ad partem alteram clauem, & ensem gestant . Infra vero, nicriptio in hanc legitur verborum forma et di

uua fuit a parco congem pecunia Sixto, Turca erit exitium, praesidiumq. Petri .

c DDuo in omnibus humanis actibus potissimum instici de-ent, modus scilicet assendi, & finis actae reL: quae quidem in aetione erudite obseruat Blancus P vrio praeclarissi a Sixti actione eruclite Ooleruat VIancus P priore siquidem versu modum colligedae pecuniae, posteriore usum , α finem collectae venuste comprehenditricut enim Princeps, qui ad pecuniae collectionem animum ad ijcit non Urannicavi, a uti alijs modis illegitimis , sed honesta & legitima via, qualis est parsimonia, quae a sapientibus olim magnum etiSal dicta est,conticere de Set, ita diixtus,qui omnia re e pe- Vinragit, incredibili parsimonia intra paucos dies tantam pecuniae vim,quantam nullus antea Pontificum, confecit. Quod priore Vt diximus, versu denotat Blancus, dum eum Parcum Tappellat epitellio non ocioso, quasi dicat, STtum V. ex par limonia sua pecuniam congessisse: idq. elarius expressit I scriptionis Auctor in eucharistico suo Carmine uicens: t In tua congeEos retulisti araria nummos , uas efferre poιes non nisi causea gravis r A. Nec tibi thesauros vis usta tyrannica fecit,

Sola manuu rant πι parca parauit opes.

Vsiis autem collectae pecuniae, ut etiam tradidimus, a curate considerari debet, ut non ad fouendam auaritia malorum omniti radicem, non ad prodigalitatem,nosii ad Volupta- Ei Me . tes ,& mollities, aliosve execrandos usus, sed ad necessarios. - β xii

Bostium a

306쪽

2 6 BIBLIOTHECA hostium,quando pecunia a veteribus belli neruus appellatur Usum igitur explicat Blancus dum ait: Turca eris exitium , praesidium q. Petri, Hoc est, Romanae, & Apostolicae sedis. Huc spectat eiusdem Blanci locus in Eucharistico suo dicens:

Turca rues e tantos Arx alia fruat in usus: M tauas summus Princeps accumulauit opes r uosq. sibi besti neruos confecit abunde, . . l. l ..i Vertet thesauros in eaput iste tuum. Infelix tu Turca rura hoe nomine, Felix, i l.

'uod tu felici sub Duce Turca rura. Et ut locum Blanci obiter illustrem, sciendum hanc ingentem pecuniam a Sixto V. collectam repositam esse in mole Aelii Hadriani,quam hodie Castellum S. Angeli dicimus,obeamq. causam Arcem aetiam is appellat ab Aelio Hadriano Imp. qui eam extruxit. Hanc item rem Blancus decantauit Epigrammate alio, quod in aula Sancti Ioannis in Laterano legitur hisce verbis :

garum lege sua Plato quondam me it ab Urbera, traee siua id Sixtin condit in arce Pater. Sci et aurum esse excidium Plato cen huit Vrbis. f.

Vrbis praesidium Sixtus id esse probat . Qui autenΓ plura ad id spectantia & icitu digna noscere cuia Parisa pit, ad dictum Diploma, seu ad alteram huius generis Inscriptionem superius declaratam confugiat .

DE S. GREGORIO NATI ANTENO,

ET SANCTO ATHANASIO

ECCLESIAE DOCTORIBUS.

N ALTERO eiusdem laeuae inter enestrio Sanctus Gregorius Nazianzenus, & S. Athanasius Ecclesiae Doctores supra camerae coronam depi cti cernuntur:infra vero eorundem actiones duae praecipuae conspiciuntur. 1: . lEx altera parte Sanctus Gregorius Nari anzenus, qui ob 'singularem diuinarum litteraru scientiam, aheologi nomen

307쪽

scopus, repraesentatur. Postremo autem Constantinopolim; ad eam regendam Ecclesiam cum fuisset accersitus, eam cium,tatem haeresum purgata erroribus ad Catholicam fid pduXit. Qua ob rem,cum prauorum hominum odium sibi parasset,obidq. magna inter Episcopos facta fuisset seditio, sp te abdicans se Episcopatu, illud Prophetae dictum.ρsurpauit dicens: Si propter me commota est haec tempestas , deijcite me in mare, ut vos iactari delinatis. Hinc Nazianetum re diit . Inscriptio autem, quae infra legitur , hanc rem assate

hisce indicat verbis: a I I. il l ni t. t

S. Gregorius Nacianrenus ob commotam inter Epic scopos seditionem Constantinopolisano Episcopatu ponte se abdicauis.' 24

In altera interfenestrij parte Sanctus Athanasius Episco. pus Alexandrinus, &Ecclesiae Doctor cernitur .. qui multas Arianorum insidias perpessus est:quarum una, cum de magica arte falso fuerit accusatus, & diuina ope liberatus, per demortui manum, quae hic conspicituri in locum iudicij delata. repraesentatur, & per Inscriptionem, quae infra legitur, aper-

ας indicatur hisce verbis :

S. Athanasius de maleficio iniuste accusatus Dei beneficio iuste Meratur. l.

EMBLEMA III. De Maia sancta a Simo siuinto in splendidiore

locum transeata.

D TERTIAM eiusdem Iaruae Camerae fenestrami,. supra coronam celeberrima illa Scala sancta pre- .ialatariq. Christi sanguine consputia in nom biliorem, commodioremq. locum translata ,saer rumi historiarum picturis,alijsq. omametis ad deuotionem, medita-

308쪽

meditationemq. excitantibus mirifice insignita, necnon Palatii &Basilicae Lateranensis frontispicia splendidissima repraesentantur:cuius rei translationem insignem duobus hisce versibus comprehendit Blancus:

Scalas innocuo constersas sanguine Chricti Constituit Sixtus splendidiore loco.

Haec Inscriptio adeo facilis est, & clara, ut expositione non indigeat. Hanc eandem transsationem decantauit Blancus argutiori quidem Disticho, quod in Palatio ad Thermas legitur hisce verbis: transfert sacro perfusos sanguine Christi , y Tot sibi conmiuit Status ad astra gradus. Hoc est, tot gradus in caelum ascendendi sibi parat Siritus, .quot sunt Scalae sanctae gradus pretioso Christi saliguine perfusi, & ab eodem Sixto transsati .

DE SANCTO BASILIO MAGNO

ECCLESIAE DOCTORE.

D H v LV s laeuae angulum supra coronam S. Bal silius ob omnium doctrinarum, sanctaeq. vitae e cellentiam cognomento Magnus, necnon Epia scopus , & Ecclesiae Doctor depictus cernitur: infra vero repraesentatur actio illa, qua Valens Imp. pro tribunali sedens eum in exilium eijcere conatu O . Basilius enim Dei Filium Patri consubstantialem contra Valentem Imp. haereticum defendens, huius iras expertus est. Fuit tamen eiusdem. Filij Dei ope ab ijs liberatus: cum enim Valens impiae sententiae vacaret, subsellium, in quo Valens scripturus erat decretum de elici edo e ciuitate Basilio, racta fuit 1 tribusq. ab eo calamis ad hibitis ad scribendam exilii leuem, nullus eorum reddidit atramentum : cum q. an proposito scribenesim ni is decretum periIster en, i psius dextera dis solutis neruis tota contremuit. His commotus Valens cha

309쪽

V Α:Yi cIA N A . 'ltam utraque manu conscidit. Hinc Auctor Inscriptionis peelusum quendam paronomasticum fatis venustum, hunc in modum historiam breuibus enarrat verbis et a

S. Tasilium miraculis praepotentem in exilium edicere

Imperator Valens non valuit.

EMBLEMA IMI

De Canonicatione S. Didaci Complutensis ex orae Sancti Francisci.

D POSTREMvM primae Camerae, quam secretiorem dicunt, parietem e regione introitus Canonia alio Sancti Didaci Complutensis ordinis S. Francisci luculentissime per pictores repraesentatur: quam Sixtus V. Pont. Max. admira da pietate, sollem ni ritu, frequentissimo cleri, populiq. conuentu in Basilica S.Petri celebrauit vi. Nonas Iul. Anno Dom. M. D. L X X X v III. pietate floretissimo Hispaniarum Rege

Catholico Philippo II. postulante.Quare Blancus huius Sa cti Canonizatione eleganti celebrans hexasticho, quod infra legitur, ait Sixtum V. manum siua inuictam,qua homines facinorosos,& praesertim praedones hinc inde fuses ab Italia e pulit , in caelum sustulisse pro Didaco Coelitibus, ver sanctis ciuibus adscribendo, eiusq. festo die instituendo: eundemq. Pontificem ob sua ipsius gesta & praeclara quidem , solum & polum, hoc est caelum & terram iam sibi aeme uisse, perbelle cocludit. Inscriptio legitur in hanc verborum formam

- Tonquam Italis fusos praedones expulit oris, 'Sumlit inuictas Sixtus ad anfra manus.

L: Et Dida cum athereis ad cripsit ciuibus, illi , Thura dedit , festos inlituitq. dies. Sic tu Siste tibi potuinti ingentibus actis: Demeruisse flum, demeruisse potura .

310쪽

. Perpulchra est profecto atque adeo facilis, festiuaq. hir,

ius Inscriptionis conclusio non solum ob eiusdem verbi repe titionem, verum etiam ob illam isti & poli ea ronomalia tu, concursionemo. svllabarum satis Eoc soco iucundam , qua sitam a Sixti V. laus concluditur ex Italia sicarijs & facinorosis hominibus liberata . Canonizationeq. sancti Didaci celebrat . De huius sancti Canonizatione, ac vita Petrus Galesinius Protonotarius Apostolicus, & Franeiscus Pelia Auditor Rotae conscripserunt a V Franciscus autem Auam lius Venetus, bonarum artium studiosus, utramque editi nem ex Latina lingua in Italicam emendatiorem feliciter

transtulit .

DE ALTERA BIBLIOTHECAE

CAMERA,

quam secretiorem appellant.

De Obelisi Vaticani translatione .

D ALTER Ius Camerae introitum a tergo sinpra portam , transsatio Obelisci Vaticani ere..ctio, ac Iocatio, hoc est, trabes ferro connexae . funibusq.,inuicem compactae, scaIae, rudenteS, subductuarii funes, necnon alia id genus instri menta ad tantam molem transferendam erigendam, loca damq. necessaria , equi item vehicularii non pauci, homis Resq. permulti huic rei agendae incumbentes per pictores r Praesemantur et atque ita, ut ex pictura ipse quiuis facile dignoscat, quanta rei fuerit magnitudo, humaniq. ingeni= acitantam rem praestandam excellentiata. Id quod Dominicus Fontana Comes Palatinus, & Eques aureatuS, necnon Samii Quinti Architectus ex Pago Mili Agri Novocomensis, qira Romae quattuor Obeliscos transtitur, erent, & locauit, ty-

SEARCH

MENU NAVIGATION