장음표시 사용
51쪽
prompta esse quod titulo uomiliis-i.e Colloquiis optime convenit. Cujus rei vestigium apud Phrynichum quoque latere videtur. Hic enim Critiam ab oratoribus sejungit, mediumque inter Antisthenem et Aeschinem Socraticum commemorat, ita ut satis sit probabile, quaedam Critiae scripta, Aeschinis et Antisthenis dialogis gurmana, scilicet Homilias qua nunc tractamuS,
Apud hilostratum quoque, ni fallor, ejusdem operis vestigia agnoscere licet. Nam in Sophistarum Vitis haec legimus:
nixus, suspicetur hilostrato hau narranti fidem detrectandam esse, pauca de rebus a Critia in Thessalia gestis disserere oportet. Ille enestarum tumultus a Xenophonte commemoratus maxime Aleuadis nocuit, quorum princepS, Aristippus, quamvis a Cyro et copiis et pecuniis adjutus, tandem superatus est. Quo discrimine Lycophro illo heraeus non otium agere debuit: nam anno 404 a Chr. Summam potestatem captabat, et Larissaeos-i.e Aristippi et leuadarum actionsem -devicit. Unde fit verisimile Lycophronem enestarum desectione ad regimen Aleuadarum Vertendum potestatemque Suam stabiliendam usum esse. Itaque compositis Xenophontis et Philostrati testimoniis iacere non OSSum, quin XiStimem, Critiam intio una cum rometheo enestis praefuisse, deinde Lycophrone hae deiectione, ad summam potestatem Occupandam utenti, stetisse. Locus enim uterque huic conjecturae
favet. Nam imprimis in momoria tenendum est Xenophontem verba, quae nunc tractamus, herament, rationem contra Critiam
habenti, supposuisse. Sed cum Theramenes nihil nisi advorsarii objurgandi occasionem quaerat, minor est hujus loci auctoritas,
quam ipsius Xenophontis historiae. Quid igitur miri, si rei
52쪽
veritas ita detorquetur, ut Theramenes inissis ceteris in Critias et romethei societate commoretur. Praeterea Lycophronis victoria, initio triginta virorum potestatis reportata, non nisi fama incerta heramen nota esse potuit quapropter credibile est Lycophronem tune temporis non Theramen tantum sed stiam Atheniensibus plerisque ducem Penestarum Visum esse. Itaque, ni fallor, ea quae Xenophon profert, ad primam tantum stationem deiectionis pertinent Philostratus contra cui eventus totius belli notus erat, non modo eneStarum tumultum, sed etiam tyrannidem Pheraeam, quae originem inde duxit, respiceredobuit: octissime igitur dicit Critiam, tanquam Lycophronis socium, rempublicam Τhessalis graviorem reddidisse. Quae cum ita sint, elucet scriptorem utrumque Vera proferre, hilostratum autem ea Supplere, quae a Xenophonte mittuntur. Quae interpretatio propterea magis arridet, quod Philostratus ibidom sinophontis judicium in Memorabilibus prolatum refutat. Denique ea quoque huic rationi favent quae Palilius do romtithoo disputavit Wyttenbaehium enim sequutus contendit enestarum ducem non alium a Jasonem vel filium vel generum Lycophronis fuisse. Ceterum ut e redeamus unde supra digressi sumus, testis est Philostratus Critiam eum Thessalorum optimatibus colloquentem Athenienses esse calumniatum atque cum Vocilla διαλεγομενος non nisi ad usta colloquia spectare possit, ego ero taeere non
possum, qui opine Philostratum in his scribendis Colloquia ab ipso Critia publici juris iacta in animo habuisse. Unde enim
sermones, quos Critia ante annos sexcentos cum Thessalis habuerat, hilostrato pernotuerunt 'Quam opinionem fragmenta confirmant, quae Bachius ad libellum quendam de Atheniensium Republica referenda esse statuit. Quae de Themistoele' inquit leone et simone Critiaseaeposuisse laudatur, satis verisimiliter ad ipsis Rempublieam Atheniensium respiciunt, licet ejus nusquam sat mentio. r. 10, quod trita illa opprobria in populares Atheniensium duces contorquet optimatium sententias aperte exprimit altero autem fragmento Critias contrariae cinctionis voces uSurpat, quae
53쪽
inimicitias inter Athenienses et Lacedaenionios sedulo fovebat. Itaque manifestum est fragmenta ita diversa non Republiea Atheniensium deprompta esse qui libellus sibi melius constare debuit. Qua de re, mea quiden sententia Wilamowitgius multo rectius egit, quem non fugit Aelianum Critiae do Archilocho judicium ibidem adferre. Unde satis callide conclusit, eum fragi uentum utrumque apud Critiam in eodem libro reperisse. Ceterum opus, quod de Critia et Cleone viris tam divsersi ingenii egit, promiscui argumenti esse debuit, quod titulo Homiliae optime convenit Itaque mihi persuasum est Nomilias opus fuisse, quo Critias in populares invectus hemistoclem et Cleonem furti itisiuiulavit necnon fieri potest ut ea quoque quae de Cimone traduntur eodem sint referenda discrepantia enim quam modo notavi quamvis in commentatione de Republica Atheniensium non sit toleranda, nihil molesti in Homiliis habet. Etenim ponere licet vel auctorem hujus judicii non ipsum Critiam sed alteram dialogi personam fuisse cujus sententiam Aelianus eodem jure Critiae attribuere potuit, quo hodie permulta latoni adjudicamus-vel Critiam cum aliis aliter de ducibus Athenisnsium esse locutum. Diu certe in eo eram, ut putarem judicium ilhi de Cimone in oratione quadam exstitisse, eo tempore habita, quo Critias in lirynichum invectus, omnes increpiturus erat, qui Lacedaemoniis unquam savissent: cui rationi illud obstat, quod dubium sit an Critias ustas orationes reliquerit. Itaque ni fallor, Critias Colloquia quae exul cum Thessalorum optimatibus de Athenisensibus habuit, litteris mandavit fragmenta
autem, a Galen SerVata, aperte ostendunt, argumentum operis non politicas tantum quaestiones compleXum 8Se. Quapropter cum Philostratus expressis verbis neget Critiam ullum sapientiae specimen in Thessalia edidisse, eo ducimur, ut statuamus hes-8ulos Sermones partem tantum Homiliarum fuisse. Idom hilostratus testis est Critiam saepenumero poetarum mentionem secisse ' quonam tamen opere incertum est.
Berghi sontontia hilostratus librum in animo habuit, qui laudes Anacreontis hexametris celebratas continuit, cul Lallierus quoque assentitur ratus Critiam de poetis poetice locu-
54쪽
tu ruria suisse. Atta inen per se satis est improbabile hilostratu ni ita pedestri sermone scribentem carmen i Exametris compositum sibi imitandum proposuisse : praeterea certum StCritiam do Archilocho soluto sermone egiSSE.Quae cum ita sint, censeo hilostrato librum prosa oratione conscriptum Obversatum esse: Baehi tamen minime assentior,
tui Critiae operibus Ioo aleeit, arbitratus eum poetarum ingonia libro peculiari Philostrati Vitis germano descripsisse: juro Wilamowitgius negat Ρhilostrati verba sic intelligenda esse. Mihi vero persuasissimum est poetarum mentionem in Homitiis factam ESSe; nam supra cognovimus Critiam de Archilocho ibidiSputasse, et cetera quoque fragmenta, quae Bachius ad Uitas rettulit, Optime promiscuo Homiliarum argument conveniunt Nomiliae igitur multas ut varias quaestiones, ad philosophiam, poesim, rempublicam pertinentes, tetigisse Videntur: qua in re hic liber quasi speculum versatilis auctoris ingenii praebet. Sermones quos in hessalia peregrinus conscripsit, cum Ionis illius 'Eπιδη itate comparare licet ceteri, ni fallor, similis iuerunt argumenti ac φίλόλογοι ὁμιλίαι, quas Longinus tot sauculis postea conscripsit: illiid quoque commemorandum est,
quod opus illud, quo Arrianus Epicteti doctrinam memoriae tradidit, apud Stobaeum et holium ὁμίλίαι appellatur, unde elueset dialogi formam titulo ὁμίλscit Optime convenire. Quae Homiliae, cum duces Atheniensium fraudis et sceleris
insimulaverint, inquirendum est, an Seriptores Sequentis aetatis
hoc fonte usi sint Critiae scripta, ut supra Vidimus, post mortem auctoris in oblivionem cecidere. Excepto latono Socraticis odiosissimus fuit, ut e Memorabilibus satis elucet, neque mitius ivit rhetorum se oratorum judicium. Ephorus et Theopompus, socratis discipuli, Theramen infestissimo Critia aemulo saverunt, ita ut Critiae auctoritas non nisi apud Peripateticos valere potuerit cujus rei documenta cum apud
97, 28 Cl. Asmus, Quaestiones Epicteteae 36.
55쪽
Aristotelem tum apud Chamaeleonem agnoscere licet. In universum tamen historici antiqui tam severe do Critia judicaverunt-videlicet ne hilostratus quidem, quamvis sapientiam Hu admiratus, mores vituperare omitti ut vix sit probabile eos in operibus conscribendis multum Critiae esse confisos. 3. Idem Galenus, Mai horismorem et nomiliarum memoriam servavit, testis est Critiam libellum De natur amoris conscripsisse. Neque mirum est, quod Critias, qui omnibus sere quaestionibus ab aequalibus agitatis mentem applicuit, commentationem de amore conscripsit. Illa enim aetate viri liberales sermone de hac re saepissime habebant, ut vel maxime ex aureis latonis dialogis Phaedro et Convivio elucet. Quid Critias de amore censuerit ex hoc uno fragmento non liquet. eberus ' olim versu illo de sede animae deceptus, quem ad Critiam referendum esse statuit existimavit, eum ut de anima ita de amor hexametris egisse. Sed, ut supra cognovimus, versus ille Critiae laudicandus est quapropter ebero suffragari non possum. Multo est verisimilius hoc opus prosa oratione conscriptum esse. Eodem ortaSSe, judicium de virorum et mulierum pulchritudine, a Cassio Dione Servatum, pertinet: nuper tamen ilamowitgio placuit hanc sententiam unum exaphorismis esse. Brevitas certe Aphorismi indoli satis apte respondet, argumentum contra a libro amatorio haud alienum est: sed re vera, de libro utroque tam pauca accepimus, ut quaestionem vi dijudicare possimus.
δαιμον&γυε Φησὶ καὶ Θηβαlους πάντας αυλ ιν μανθάνειν, ' Ηρακλεωτας τε τους
56쪽
CAI'. 3. 1. o capite primum de carminibus disserendum est, quae πολ τεῖa εμιιετροι feruntur. Qui titulus ab uno Alexandri Aphrodisisensis loco psendet, ubi pleraque Critiae scripta sophistae cuidam salsissimo adjudicantur. Ibidem traditur Critiam
tyranuum πολιτείας ἐμ μέτρους scripsisse, sed fieri potest ut Alexander iterum errorem admiserit. Nam quamVis perspicuum Sit, eum aut unum aut complures elegia in animo habuisse, nullum e carminibus, de quibus iragmenta supersunt,liunc titulum tulisse videtur. Etenim apud Athenaeum et Plutarchum haec tantum reperimus Κριτ ac φησιν ἐν τοῖς ελεγε ote et simili ratione Hephaestio ἐν προς 'Aλκιβιώδην inquit ελεγεia. Itaque cum titubis ille πολιτε& εμμετροι his scriptoribus ignotus fuisse videatur fieri potest ut non ipse Critias sed grammaticus nescio quis carmina ita inscripserit. Illud quoque ani bigitur quot carmina πολιτε7al εμ μιετροι amplexae sint, nam aliis placet unum tantum fuisse carnaeti, unde descriptio illa epularum Spartanarum deprompta est, alii catalogum illum rerum in singulis urbibus inventarum addunt ABachius vero e usque pervenit, ut statueret Critiam Politias utraque orationis forma OnScripta in unum corpus redegisse ita ut singulis commentationibus prosa oratione Ompositis carmen praemitteret.' Ceteroquin Athenaeus Politiis a carminibus aperto distinctis nobis dissuadu ne in hanc opinionomdescendamuS, Deque re Vera, ipSius Alexandri verba, quae ad opus peculiare, a pedestribus scripti prorsu diverSum, spectare videntur, achii rationi conveniunt. Quibus cognitis ad Politias prosa oratione compositas transire oportet. Titulus πολιτεitit apud Pollucem primum reperitur '
57쪽
singuli libelli de Lacedaemoniorum sit Thessalorum epublica
ab Athenaeo commemorantur: fragmenta huc pertinentia apud Plutarchum Clementem Alexandrinum, Libanium Eustathium servata sunt. Praeter Vocabula disjuncta quinque habe inus fragmenta, quorum primum de nuptiis et genitura agit, secundum temperantiam Spartanam celebrat tertium et quartum habilia Lacedaemoniorum vestimenta et utensilia laudant, quintum servorum conditionem qualis Spartae fuerit describit: odem tondit fragmentum quod unum de Republica Thessalorum superest; nam ibi luxus castigatur, qui tune temporis apud hessalos obtinuit. Quibus ex reliquiis integros Critiae libellos restituere non licet hoc tamen perspicuum est eo notioni minime respondisse quam Aristotelis libris nixi, cum titulo πολιτεῖαι conjungere solemus, neque Duemmiero assentior, cui placet Critiam in Politiis scribendis quasi causidicum factionis fuisse. Etenim illae temperantiae laudes Socratis doctrinam redolent, primumque fragmentum ostendit Critiam non modo singulas civitates descripsisse sed etiam sententias suas de quaestionibus civilibus protulissu ita ut haud improbabile videatur cardinem argumenti
in hac quaestione Versatum esSe, quanam reipublicae fornia ciVes boni, cum corpore tum mente praestantes, erudiantur.
Ex fragmentis autem perspicuum est ei Lacedaemoniorum instituta maxime placuisse quibus Socratis vestigia ingressus Vitia Thessalorum opposuit. Neque fortasse casu accidit quod memoriae quae nobis de Critiae πολιτει est adservantur subsistunt in Lacedaemoniorum et Thessalorum civitatibus, quasi ipse auctor in his duabus inter se comparaudis acquieverit, simili modo atque in Critia lato conlatis Atlantide et priore Atheniensium civitate.
Etenim propterea est verisimile Critiae Politias latonis Reipublicae similes fuisse, quod hic dialogum illum, qui Reipublicae doctrinam sexemplo ab historia petito illustrat Critiae nomine inscripsit. Quae res commemoratione dignissima est cum lato personas dialogorum maxima cura disponat, ita ut
58쪽
unuSiluis lue de rebus suo ingenio aptis dissorat. Quod hic majoris est momenti quoniam Critias verbis expressis laudatur tanquam rerum, quae in Timaeo et Critia agitantur peritissimus. Quo judicio lato rationem, qua Critia rempublieam ge8sit laudare minime voluit. Quis uim credat eum tyrannorum principem Reipublieae in torpretem constituisses ulto est verisimilius fabulam Atlantidis Critiae prae ceteris Socraticis Propterea commissam esse, quod Politiae ejus Platonis Reipublieae quasi iacem praetulerint. Sed in memoria tenendum est, singula sententias, quae in Critia proseruntur, ipsi Platoni assignandus esse: nam cum in Timaeo tum in Critia loquentes meri Platonis interpretes sunt. Quapropter quod materia dialogi evetustissima Atheniensium historia petita est, inde non sequitur Critiae Alitias de antic suitatibus Atheniensium egisse. Etenim ipse lato profitetur sumatoriem imperfectae Solonis fabulae et sacerdotum Aegyptiorum Sermonibus debere: qua re nixus Christius statuit Atlantidis sabulam originem a monumento, anno salutis 1868 apud El arna reperto, duxisse. Sed utumque haec res se habet nihil causae est cur suspicemur materium dialogi a Critiae Politiis translatam esse. Quot civitates Critias tractaverit nou liqvsit. Inde a Bachii editione plerique crediderunt eum Atheniensem quoque rempublicam tetigisse Attamen, ut supra cognovimus, hoc ex argumentis a Bachio allatis non sequitur. Cui ui illud accedit quod ne una quidem mentio hujus libelli apud scriptores antiquos reperitur unde elucet libellum, si utiquam exstiterit aut mox post Critiae mortem periisse aut in oblivionem cecidisse. Ρraeterea etiamsi poneremus Critiam Rempublicam Atheniensium Scripsisse e eis, quae supra diSputaVimus, sequeretur hunc libellum ad ceterarum Politiarum similitudinem philosophi ingenium redoluisse, neque tritas illas calumnias amplexum esse, quas tu Homiliis repperimus. Ceterum cum viri docti, arbitrati Critiam Rempublicam Atheniensium non ita diversam a Pseudo-Xenophontis et Aristotelis libellis scripsisse, multas
59쪽
et varias conjectura protulerint, de ea re paullo uberius est disserendum.
2. Inde ab initio hujus saeculi dubitaverunt viri critici an
Xenophon commentationem de Republica Atheniensium in corpore ejus Scriptorum Servatam re Vera ScripSerit. Itaque Guil Wachsmuth, Schneideri vestigiis ingressus, hunc libellum una cum germano illo, de Republica Lacedaemoniorum Xenophonti abjudicavit ut Critiae adscripsit. Nostris tamen temporibus plerisque placet Rempublicam Lacedaemoniorum a Xenophonte SSe compositam atque fragmenta quae de Critiae Republica Lacedaemoniorum supersunt aperte demo Strant, eum auctorem Xenophontis libulli non fuisse. Primus Roscherus justis
confecit argumentis Xenophontem Rempublicam Atheniensiun non conscripsisse: quem sequutus Boeckhius, quamvis prima editione opusculum Xenophonti alaudicare non auSus, re iterum perPen SI, Sibi persuasit, non sententias modo sed etiam stilum a Xenophontis ingenio abhorrere : cui judicio omnes hodie assentiuntur. Nam hae clarius est, argumentum totum non Xenophontis aetati, Sed tempori quo Atheniensium potestas integra fuit-scilicet primaestationi bolli Peloponnesiaci-conVenire. Boeckhius autem negatione non contentus, Verum auctorem quaerere perrexit, atque rectissime statuit eum optimatem quendam summi ingenii fuisse minore tamen probabilitate addidit libolium Critiae ingenio, prae ceterorum reSPOudere. Haec enim descriptio non magis Critiae, quam optimati cuilibet convenit. Etenim fieri potest ut seu do-Xenophon, popularis civitatis pertaesus, ad rempublicam omnino non aecesSerit, ita ut ne nomen quidem in fastis sit servatum. Praeterea ergkius rectissime monuit libellum Critiae juventute esse con Scriptum, Pseudo-Xenophontem contra longae vitae experientia maturatum
60쪽
Esse. Idem observavit vix fieri posse, iit Respublica Atheniensium a Critia publici juris facta ante Pollucis aetatem in corpus Xenophontis scriptorum venerit Hadriani enim aetate, ut ex Athenaeo apparet, Critiae Politiae satis notae erant. Quemorrorem etianis Alexandrini admisissent, fieri non potuisset. quin Sophistae, qui postea tantam puram in Critiae scripta iiii pendebant, libellum Critiae restituerent. Denique Sermo Pseudo-Xenophontis adeo elegantia caret, ut vix de auctore perlitterat cogitandum sit. Ceterum quam incerto rundamento haec Conjectura nitatur, ex eo maxime apparet, quod alii Viri docti, similem viam inquirendi ingressi, eo pervenerunt, ut aliuSAlcibiadom, alius Thucydidem Melesiae filium, vel unum ex eju8 familiaribus, alius Phrynichum Quadringentorum ducem
Pseudo-Xenophontem fuisSe Statueret. Neque Vero majorem auctoritatem altera argumentatio habet, qua Oeckhius Opinionem suam stabilire studuit confessus enim e testimonia antiqua non ante On SuluiSSe quam argumentis modo refutatis, sibi persuasit, Critiam sub seudo- Xenophonti persona agnoscendum Sse, unum autum locum
adhibuit. Elonim Julius Pollux tradit Critiam διαδικci ζειν pro δ ολου os ἔτους δικti ζει dixisse, quod Boeckhii sententia adllunc Pseudo-Xenophontis locum Spectat. Dέρε δὲ το υν τυυra
significat per aliquod spatium continuo judicare, ' neque illum Pollucis sensum sine additamento, quod Spatium accuratius definiat, aequirere potest. Itaque rem hunc in modum X pedire conatus est posuit granimaticum quendam in seudo- Xenophontis loco interpretando δι' ενιαυτου διαδικαζοντες per