De Critiae operibus, pedestri oratione conscriptis [microform]

발행: 1896년

분량: 72페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

intorrogatiunculis irretitus, invitus respondet et summa petulantia in adversarium invehitur. Idem philosophiam in universum contemnit, tanquam negotium viris adultis indignum censetque civem philosophantem plagis castigandum esse. Quas omnia a Critiae ingenio quam maxime abhorrent, qui, ut supra vidimus, Socratis familiaris in philosophiae quaestionibus enodandi Versatus, Cum magiStro saepi8sime et summa

urbanitate disceptare solebat. Illud quoque a Cronio adfertur quod Callicles nonnulla cum Xenophontis Critia communia habet. Sed jam cognovimus quanto Xenophontis Critias a Platonis distet: nihil tamen causae habemus, cur suspi emur Platonem sibi adeo non constitisse ut uno in Gorgia Xenophonti suffragatus sit. Neque vero major exstat inter Critiam et Calliclem similitudo quam quae inter juvenes aequale eadem in urbe et iisdem fere studiis eruditos exspectanda sit. Quasecum ita sint in interpretatione sollenni, a doctissimis latonis commentatoribus comprobata, acquiesco Gorgiamque e numero librorum eximendum censeo qui ad Critiam pertinent. 3. Nihilominus expressa Philostrati testimonia conficiunt Critiam re vera Gorgiae discipulum fuisse. Qua de consuetudine, quamquam singula non accepimus, satis est Verisimile eam originem ab anno 27 a Chr. duxisse, quo Gorgias Athenas primum devectus, vi eloquentia Atticam juventutomad admirationem sui permovit, aud multis annis post iii Graeciam reVersus discipulos ex omnibus urbibus ad se allicere coepit. Quo tempore, ni fallor, Critias opseram, adhue in Socratis disciplinam impensam, in Gorgiae rhetoricen transtulit, et fortasse magistrum in hessaliam, rhetorices Gorgianae sedem celeberrimam, sequutus amicitias conciliavit, quibus nixus, postea se reipublicae hessalorum immiscuit. Ceterumno in conjecturis parum certis diutius commoremur, quaeramus,

quid de Critiae cum Gorgia consuetudine ex scriptis ejus cognosci possit. Qua in re a docta Dielsi commentatione exordiri oportet, quae justis argumentis demonstrat, Gorgiam cum in

Test. Ant. ΙΙΙ. 1, 2, 3.

42쪽

sententiis, tum in sermone, Enipedoclis vestigiis ingressum esse. Quae cum ita sint valdo est verisimile, ea quae Critias eum Empedocle communia habet, ad Gorgia disciplinam reserenda

Imprimis nota illa sententia de animae sede tractanda est. Aristoteles philosophos, qui ante ipsius aetatem in animae naturam inquisiverunt, in sectas duas dividit, quarum altera in motu, altera, duce Empedocle, in cognitione proprium animaeonicium posuerunt. Ibidem traditur Critiam huic opinioni suifragatum, statuisse animam in sanguine Sitam esse. Neque primus hanc sententiam professus est Hippo enim jam antea contra eos disputavit, quibus placuit animae sedem in sanguine esse. Necnon fieri potest ut Hipponis adversarius ipse Empedocles fuerit, qui, teste Theophrasto, auimae sedem in sanguine posuit. Itaque e locupl0tissimis Aristotelis et Theophrasti testimoniis-quibus alia quoque accedunt elucet et Empedoclemo Critiam hanc sententiam profeSSOS SSe. Ceteroquin de verbis ambigitur quibus uterque usus it. VerSu enim hi γαρ ανθρωποις περικάρδιον εστι νόημα, modo Critiae modo Empedocli tribuitur. Stobaeus haec a Porphyrio deprompta profert 'Eimrεδοκλῆς τε Ουτα φαίνεται Ac γγάνου

προς συνεσιν του adματος ντος λεγειν αἱματος εν πελάγεσσι τεθραμμεντ αντιθοροντος, τῆ τε νοημα μαλιστα κυκλίσκεται ἁνθρωποισιν αἷμα γυρ νθρωποι περικάρδιον ἐστι νοημα.

Simili modo Chalcidius V Empedoeles' inquit principalem animae vim constituit in corde, sic dicens: Sanguine cordis enim noster viget intellectus Tertullianus quoque Orphei oel Empe- doelia' versum laudat mani at homini sanguis eireumcordialis est sensus; V unde sequitur eum hae verba Critiae laudicasse. Idem tamen alibi tustatur hanc sententiam et ab Empedocle et a Critia expressam 8Se, unde elucet alia Critiae verba, eodem tendentia, Tertulliano nota fuisse, nisi forte quinto capite alio fonte usus sit, a quinto decimo. Quod ad Orpheum attinet,

statuendum est, aut seudo-Orpheum Empedoctis carmina Om- pilasse, aut ipsumaertullianum verba e memoria parum ueCurate adlegaSSe, Dieis Berichte de Berliner Ahademia 1884, 343.

Cf. est. Ant. IV. 1-12.

43쪽

Ceteroquin Johannes Philoponus in eis, quae ad ristotelis locum Supra adlatum adnotat, versum Critiae attribuit Philoponique testimonio nixus achius conjecit hunc hexametrum et apud Empedoclem et apud Critiam exstitisse, ratus illum

versum in ore hominum queo remitque in communibus proverbiis esse versatum, inde α antiquissimis temporibus, it ut pro consuetudine plurimorum versuum, qui nomici aut proverbiales

dicuntur, a quolibet poeta, cui placuit illius sententia, in ordinem recipi posset. ' Hic tamen non de proverbiis sed de philosophorum placitis aginius neque credibile est Critiam non sententiam tantum sed etiam ipsa Empedoclis verba ita repetiisse. Itaque res alia ratione expedienda est. Id profecto certissimum est Empedoclem versus auctorem fuisse. Constat enim eum placita sua hexametris semper expressisse Critiae contra hexametri non ad philosophiam pertinuisse videntur. Illud quoque eodem ducit, quod orphyrius hunc Versum una cum duobus aliis adfert, quos nemo Empedocli laudicare audet. Patot igitur hiloponum in hac re eraSSe. Restat tamen quaestio quo modo in errorem inciderit. Judice Wilamowitgio omnia ab Alexandro Aphrodisiensi manant: quod tamen parum certum est. Nam fieri potest, ut Philoponus haec tantum inde deprompserit, quae ad Critiam Sophis-tan pertinent. Illud tamen majoris est momenti, quod in sequentibus summam Critiae disputationis habemus, aut ex ipsius Critiae scriptis, aut vetustiore Aristotelis commentatore petitam. Attamen Critias in hac commentatione, ubi Empedoclis Sententiam repetiit, ejus verba adlegare debuit. Itaque, ni fallor,

commentator DeScio quiS, versum apud Critiam repertum, et una cum ipsius Cribiae argumentis in librum suum translatum,

oculoruni lapsu Critiae salso attribuit. Quod quam acile fieri

potuerit, ex errore simillim apparet, quem Bacchius apud Pollucem detexit Lexicographus enim tradit Empedoclem et Aristotelem animae sedem in sanguine OSutSSe unde perspicuum est, eum Critiae Sententiam, apud Aristotelem repertam, ipsi Stagiritae ascripsisse. Quae cum ita sint hexameter

44쪽

ille Critia abjudicandus est, hilopono tamen gratias debemus, quippe qui summam Critiae disputationis conservaverit. Quo libro Critias de anima egerit prorsus est incertum in Aphorismis certe et mmiliis philosophiae quaestiones tetigit, sed ieri

potest ut peculiarem commentationem de hac re scripserit Quomodo sermo, queti Critias in operibus pedestribus usurpavit, cum Orgiae cohaereat sequenti capite videbimus hic tamen pauca e carminibus afferenda sunt, quae in Dielsi sententiam optime conveniunt. Constat enim Empedocli opera metaphoris audacibus et dictionibus valde poeticis abundasse,ine quibus Aristoteles unum et alterum commemorat, uti δυσμας βίου pro Senectute: Gorgias quoque ejusmodi translationibus saepissime usus est. Ceterum illud Critiae πνον των καμάτων λιμ εν eodem tendit idem more Empedoclis, consorinatione quadam res inanimas tanquam vivas tractat, uti πλάστιγξ θ' ἡ χαλκου θυγατηρ et τον δε τροχου γαιης τε κα λίνου τε εκγονον ευρε κλείνοτατον κεραμον In compositis quoque affinitatem detegere licet, quam Critias cum Gorgiam Empedocle habuit. Fragmenta enim perexigua, quae supersunt, multa epitheta continent, a nullo alio Oeta usurpata, uti γράμμπιτ λεξίλογα

Quae omnia illi Gorgiae πτωχομιουσος κολα et Empedoclis dictionibus a Dielsio adlegatis ita respondent, ut his novis argumenti ConeXi confirmetur, quam hic vir doctissimus inter Empedoclem et Gorgiam exstitisse credit.

Aristot Poet. 1457 b. 24.

45쪽

CAP. III.

Constat Critiam oratorem disertissimum suisse, cujus eloquentiae quamvis monumenta aetatem non tulerint, ex antiquorum judiciis satis elucet, quo genere dicendi usus sit.)Falsissima sunt, ut jam Spengelius perspexit, quae Cicero in Bruto de hac re profert. Muto' inquit aetati suppares Alcibiades, Critias, Theramenes, quibus temporibus, quod dicendi genus viguerit, e Thucydidis scriptis, qui ipse tum fuit, intellegi

maxime potest grandes erant verbis, crebri Sententiis, compreS-sione rerum breVes, et ob eam ipsam causam interdum subobscuri. Illud enim subobscuri, aeritiae stilo, a Dionysio et Hermogene testibus multo locupletioribus descripto, adeo non convenit, ut versimile sit Ciceronem in errorem incidisse. Roctius in libris De Oratore Critiam et Theramenem a hucydide sejungit et cum Lysia consociat, nixus, ut ipse profitetur, scripti nonnialis, quae una cum Lysiae orationibus laudat. Quae judicia adeo sunt diversa, ut sit probabile, Ciceronem haec scripta nunquam dedita opera perlegisse, et in Bruto, alio

tempore alioque consilio, ac De Oratore OnScripto, novis auctoribus usum eSSe.

Qui locus in serie oratorum Critiae assignandus sit, a Dionysio alicarnassensi accuratius indicatur, qui eum in eundem ordinem redegit ac Lysiam. Neque jure Wilamowitgius dubita a Dionysius Critiae pura iuspexerit. Hi enim Critia et Andocidis orationes, tanquam lectoribus sati notaS, adfert, alibique Critiam inter eos scriptores enumerat de quibus non sit prolixe disserendum, unde elucet Dionysium materiem uberius de Critia disputandi in promptu habuisse. Primus Hermogenes, qui Critiain una cum decem illis oratoribus recenset, stilum ejus dedita opera describit. Censet Critiam nonnulla cum Antiphonte communia habuisse, qua in re Pseudo-

Plutarcho assentitur traditur enim in Vita Antiphontis Critiam

46쪽

ejus eloquentiae studiosissimum fuisse. Grandem Antiphontis

Sermonem SurpaVit, Vitata tamen ejus obscuritate, et quamvis interdum a proposito longius evectus, membra sententiarum maxima cura collocavit, ita ut granditati grata quaedam per- Spicuitas necesserit. Figuras ceteraque Ornaurent orationis

diligebat, qua in re Antiplioritem iterum sequutus huic longe

autecellebat artem enim seni per celaVit, speciemque naturae retinuit, quae audientium animos conciliaret Nativo tamen lepore επιεικεta xai φέλεια udice Hermogene carebat.

Grandis ille stilus, quem Critias cum Antiphonte communem hab0bat, haud dubie ad Gorgia disciplinam referendus est: sed in ceteris ab hoc exemplari aperte deflexit Philostratus enim Hermogenis judicio in universum suffragatus, notata brevitate quadam, pauca commemoratione dignissima subjungit. Tradit nim Critiae sermonem quamvis grandem, non X dithyrambicis et nimis poeticis dictionibus, sed potissimum e tritis populi vocabulis compositum esse. Neque asyndeta Semper VitaVit, cujus rei exemplum a lassio in fragmentis detectum est. Ceterum in collocatione verborum ab usa vulgari iniseritum deflexit, ita ut pro usitatis illis αλλ' εμιοιγε

δοκεῖ et τό - ἄγων τυ, Πυθιων, δοκεῖ δ' εμοι γε et, i των ΙΠυθίωναγῶν diceret; atque quamquam in Sermonem poeticum nu8-

quam declinavit, nova tamen composita linguae Attica indoli convenientia frequentissime usurpavit. Qua Polluci certo minime placuerunt, Philostratus contra dicit, Attio verba,

ut radiorum iugura, in Critiae oratione perlucere. ue pertinent permulta cauponum et fabrorum nomina, ορνιθοκa-

χορδοπίῖλαι, χρυσουργοι, δακτυλιογλυφοι, κεκρυφαλοπλοκος, ριυρε thoe deinde adjectiVa ab urbium Et gentium nominibus derivata Μιλησιουργνις, Κορινθιουργνις, ιουργιις, Ρηνιο εργἡe accedunt pauca ad judicia Spectantia, uti ioρa Uuuaro , αποδικaζεέν, διαδικαζειν, ψευδομιaρτυρες, ψευδομαρτυρεῖν Inter verba q)ωrum Ideraque e Critia deprompta sunt ἰaχανοπώ,λιδες λαxti νοπωλa τρtae ' τυροπωλtii' apud Pollucem reperirnus, quae Omnia ab Aristophane quoque usurpantur ceteri quoque

47쪽

' πωλοι ' huc pertinent, comici enim ejusmodi compositis Saepissime utuntur. Praeterea φωνεῖν cum Aristophane Ommune habet, et στυτριψ cum ejusdem ἡκοτριψ Ευρισίδης conferendum est. Elucet igitur Critiam sermone vulgari usum eSSe, qua in re, ni fallor, Socratis familiarem agnoscere licet.

Primu Oratorum sententias graves simplici sermone eStivit, eloquentiamque ad linguam vulgarem accommodare USUS,

Lysia tenui illi oratori viam munivi qui hac ipsa virtute ab aequalibus distinguebatur Medium igitur locum inter Antiphontem et Lysiam occupat, neque, si Hermogeni et Philostrato fidem adhibere licet, indignus est, qui Lysiae praenuutiuS

nuncupetur.

Non est dubium quin Oratoria Critiae scripta Ciceroni, Dionysio Hermogeni nota fuerint sed non ita certum est an haec justae suerint Orationes. Dun certe locum habemus, qui hanc quaestionem Xpedire videtur. IJiOuysius enim, in Thrasymachi stilo describendo meminit eum justas orationeS non reliquisse additque eadem iere de Critia dici posse. Quae

Verba ita accipere possumus, ut statuamus, Critiam et Thrasymachum non modo eodem genere dicendi usos esse, sed etiam similia eloquentiae ionumenta reliquisse unde Sequeretur justas Critiae orationes Dionysio non notas fuisse Attamen criticus, cujus auctoritas in huc quaestione maxima St, sibi persuasit Dionysium in hac re erra8se ratus λιγους Velo πολλους ci πολέλοια λογους Scribendum esse. Quae Cum

ita sint Dionysii testimonium dubitationem non tollit. Wilamowitgi, tamen contradici non potest, affirmanti nihil in antiquis judiciis exstare, unde concludere liceat Critiam justas orationes publicasse. Eodem ducit titulus unus, qui aetatem

tulit δημηγορικα προοίμι a, ab Hermogene laudata non nescio rationem qua Opus commemoratur-πολλαχου a εν δημηγορικοῖς προοιμιέοις-iudicare alia scripta oratoria Hermogeni nota

fuissse nihil ante nos prohibet non de orationibus, sed de

δικανικοῖς προοιμίοις cogitare. Quae conjectura propterea

magis arridet, quod verisimile est, Thrasymachum quoque δικανικα προοίμια publici juris iecisse. Quae prooemia, qualia

48쪽

fuerint, ex eis apparet, quae in corpore Demosthenis scriptorum servantur, neque Blassio judico, huic abjudicanda sunt. Restat tamen quaestio an haec opera re Vera a Critia conscripta sint. Ciceronis certe testimonium parvi est momenti: ibidem enim orationes, haud dubie spurias, Periclis et Alcibiadis laudat, ita ut fieri possit, ut rhetor nescio quis Critiae quoque prooemia atque opera similia ante Ciceronis aetatem supposuerit. Attamen, Omnia quae Dionysius, Hermogenes, Philostratus de hac re tradunt, in ea optime conveniunt, quae de Critia ingenio cognovimus nam ipse Xenophon testis est Critiam eloquentiam summo studio coluisse. Quid igitur mir1, si vir, prae ceteris laudis cupidus, qui tot et tam varia documenta ingenii edidit, famam aequalium-Antiphontem dico et Thrasymachum-aemulatus,

oloquentiae monumenta litteris mandavit. Quae cum ita Sint, ego ero non ausim, Critiae scripta oratoria abjudicare.

Cf. Blass, Demosthenes 325.

49쪽

CAP. IV.Caput alterum Hippocratis libri primi De Medio Ol ini

inscribitur ' καὶ ἰδεῖν και θιγεῖν xiii ἄκουσα εστι, tertiuΠ ' A καὶ τ οψε xa τῆ cpy καὶ ι ακον καὶ τ ρινὶ a τυ γνωμyἐστιν αἰσθέσθαι unde apparet Hippocratem utroque capite de Visu, tactu, auditu egisse. Quam repetitionem commentatoreSantiqui alii alia ratione explicare studuerunt cardo quaestionis in significatione voci γνω a Versabatur Galenus igitur, X-cussis priorum sententiis, docet Hippocratem pro Veterum Scriptorum consuetudine hane vocem eadem significatione usurpaSSe ac διανοια. Quem usum exemplis e Critia, Antiphonte, Platone, Lysia, Aeschine Socratico, illustrare pergit, atque haec de Critia profert Κριτια μεν ἐν τα πρωτοι 'Aσγορεσιαε ταδε

Unde Galenus haec hauserit incertum est conicit itamowitgius Iphicianum, Simiae Stoici discipulum, quem Galenus supra commemorat sontem fuisse nihil tamen causae habemus

cur illum locum, cum hoc quem nunc tractamuS, One tamUS.

Fieri potest, ut ipse Galenus Critiae opera inspexerit ejus enim aetate viri docti magnam operam in Critiam impendebant. Sed utcunque haec res se habet, se librorum titulis et numeria adhibitis elucet, locum viri testimonio niti cui Aphorismi et mmiliae notissima fuerunt. Primus ille Aphorismus ad rationem pertinet, qua homines res cognoscant, atque imprimis

cognitiones externis mensibus debitas ri αἰσθητα D ab iis

Fr. 15. Hie corruptela latet quam editores alii alia ratione emendare studuerimi. Basil. γνωμη σῆ Charier. γνωμη η Κύhn. γνώμη ζ Post μως ἔση scribendum est; si σὴ 1 scribimus facile apparet quo modo ἔση exciderit.

50쪽

sejungit, quae a mentis judiciis pendent τα γιγνωσκομενα). Verba τι- αλλώ, σίμιατι indicant mentem partem esse corporis, eodemque tenduut, ac sententia de animae Sede, quam Supra

tractavimuS.

Ex eo quod Critias non γνωμη significationem tantum Sed totius operi titulum cum Hippocrate communem habuit, Olligere licet Critiae et Hippocratis Aphorismos arcte cohaeSiSSe. Quae conjectura, perditis Coi scriptis, justis documentis confirniari on potest, sed fortasse metaphora illa 'υγιaίνει τργνωμν' a Iedicorum sermone translata originem inde duxit. Galenus Hippocratis Aphorismos in libros septem divisos commemorat aliis tres tantum libri noti erant unde sequitur, opus non ab ipso Hippocrate sed a grammaticis sic dispositum esse. Qua ratione Critias Aphorismos disposuerit, in incerto est, quunt nihil fere de numero Aphoris,norum constet. Si magnus ille erat, paene neceSSe erat,

ut primum tu libros digererentur, ac tunc demum Singulorum librorum Aphorismi numerarentur: si pauci omnino erant Aphorismi, ut Critiae priore illa aetate satis probabile est, suffecit iugulorum numeratio, nulla librorum divisione instituta. Bachius autem Galeni verbis ἐν τέ πρ ώτου ti νορισμυή-es infra

quani duo cepisse libros V quem Secutus Wilamowitgius censet τε πρυ του 'a φορισμα idem SS RU ἡ πρωτερ των δε φορισμῶν. Sed verba ita aceipere possumus ut statuamus non librorum sed singulorum Aphorismoruin numeros Galen Obversatoa

esse. Itaque nihil causae habemus cur credamus Critiam ullam librorum divisionem instituisse. Deficiente contextu nihil de sensu verborum, quae Galenus o Homitiis adfert colligi potest: idem fere de loco dici potest, quo Herodianus ejusdem operis mentionem facit. Ceterum eratione qua libri apud Galenum numerantur-ἐν τήν προτερου Ομίλιων-elucet, ut jam achius perspexit, Opus ad duos tantum libros referendum esse. Deinde ex dormis alterius Cl. Hippocrates Ed Litire) I. 323.

SEARCH

MENU NAVIGATION