De Critiae operibus, pedestri oratione conscriptis [microform]

발행: 1896년

분량: 72페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

διαδικαζειν δε λου του ἐνιαυτo explicasse Pollucem autem haec in noniasticon ita transtulisse ut ad vocem unam δεαδixaζειν Sensum transferret quem grammaticus toti dictioni attribuerat. Qua argumentatione nixus contendit Pollucem a grammatico pendere, qui Critiam Pseudo-Xenophontis libelli auctorem laudavit. Quae omnia ut callida, ita incerta sunt. Nam imprimis nihil causa habemus cur olluci fidem detrectemus. Ipse enim Boeckhius non negat διαδικαζει significare per aliquod temporis spatium continuo judicare. Ceterum temporis spatiuui

per quod Heliae Athenis judicabat, annus fuit. Quid igitur

miri, Si monente conteXtu Spatium temporis V anuum esse,

διαδικάζει illam Pollucis significationem aequisivit. Sed etiamsi ollucem hujus erroris insimulamus non sequitur Pollucis διαδικαζειν a Pseudo-Xenophontis libello manasse: nam Pollux ibid0m notat Critiam αποδικάσαι peculiari Significatione usurpasse, ita ut verisimile sit Droδικάσαι et διαδικαζειν eodem Critiae loco reperta esse. Casu igitur, ni fallor, accidit ut ollucis et Pseudo-Xenophontis loci inter se respondere videantur. Denique Bergkius rectissime monuit grammaticum illum, quem Boeckhius sibi finxit, sestem parum locupletem esse hunc enim in modum ex Boeckhii ratione potius colligendum esse auctorem Pseudo-X0nophontis libolli aetate Alexandrinorum prorsus ignotum fuisse : plerosque commentationem Xenopliouti, paucos tamen Critiae adjudicasse nos autem nihil causae habere, cur his majorem fidem adhibeamus quam illis. Quae cum ita sint jamdudum inter viros doctissimos constat Oeckhium in hac re

3. Helbigi Schmidtiiqu0 commentationes, quia nihil de

Critia continent, praeterire licet et continuo ad ea transire,

quam tuam Rempublicam Atheniensium, quae Xenophontis 1ertur, Critiae prorsus abjudicat, Critiam et seudo-Xenophontem alia ratione conectere studet; nam sibi persuasit duces hetaeriarum anno 15 a Chr. circa agna Dionysia con-vonisso ut de Alcibiadis consiliis et bello Siciliensi deliboraroiit: Pseudo-Xenophontisque libellum summam esse Grationi. id

62쪽

tempotis habitae. Idem docet optimates, re perpensa in comitiis

Alcibiadi suffragatos esse arbitratos se absente exercitu et classe rempublicam lacilius eversuro e8SB. Ceterum cum sit perspicuum, quasi duas personas in seudo-

Xenophontis libello loqui qua de causa obeto et C. Wach-smuth placet eum olim dialogi formam habuisses - statuit

Μuellerus Pseudo-Xenophontem adversarii cujusdam sententias saepissime respexisse. Etenim censet Optimates tunc temporis in duas actione divisos esse qua vernaculo sermone iuras est doctrinair nuncupat quarum haec non dubitavit, instituta Solonis elotis Ephialtis et Clisthenis legibus, sine bello

civili, integra Atheniensium potentia, restitui posse, altera contra persuasum habuit popularem reipublicae formam non nisi vi et armis, amisso maris imperio evertendam esse. Quae opiniones, uelleri sententiam si sequimur, in optimatium castris, cum rationibus tum Scriptis agitabantur atque inter alios Pseudo-Xenophon extremae actionis placita exposuit adversarius autem cujus sententiae pa8sim notantur non alius fuit ac Critias. Conicit enim uellerus Critiam tanquam moderatae lactionis patronum paullo antea easdem fere quaestiones

Μuellerum tamen fugit seudo-Xenophontis Rempublicam nihil sero cum veris Critia Politiis commune habere neque Bouckhi errorem vitavit, ratus illud Pollucis διαδικαζει huc

pertinere. Nam consessus Boeckhii rationem falsam esse putat PseudO-Xenophontem, more disputantium non sententia modo sed etiam ipsa adversarii verba repetiisse unde colligit διαδικaζειν, primunt a Seudo-Xenophonte, delude a Boseckhii grammatico translatum esse. Qua argumentatioue sibi persuasit ollucem a grammatico pendere, cui Critiae Respubliea Atheniensium quaedam nota erat- non Pseudo-Xenophontis libellus, sed commentatio similis, quae id opusculum prOVocavit. Ceterum ut Od cognovimus parum est credibile illud Pollucis διαδικαζειν cum Seudo-Xenophonte cohaerere et pari casu, ni fallor, accidit ut sententiam apud Seudo-Xenophontem reperi-

phontis qui fertur libello 'Aθηναιων πολιτεία.

63쪽

amus, quae judicio a Critia de Cimone lato satis apte respondet: nam, ut supra est demonstratum, Critias non in Politiis sed in Homiliis de Cimone disseruit. Ex ejusmodi conjecturis nihil

lucramur: ea autem majoris sunt momenti, quae uellerus de Cribi et Quadringentis disputat, nam cardo totius argumentationis in hac re versatur. Quapropter res a Critia in republica administranda gestas accuratius scrutari oportet. Testis est Lycurgus eum anno 11 a Chri Phrynichum, pauli antea a sicariis interemptum majestatis accusaSSe rogationemque tulisse, quae proditoris corpus effossum extra finis

Atticae deportari jussit ' lutarchus autem narrat Critiam eodem anno decreti auctorem fuisse quod Alcibiadem in patriam revocavit, Cui Nepotis testimonium Don obstat, tradit enim Alcibiadem suffragante Theramene ' rediisse quae verba ita

accipere possumus, ut statuamus, heremenem rogationi a Critia latae suffragatum esse. Ceterum Diodorum non ita interpretari licet: nam verbis expressis asseverat unum heramenem Alcibiadis reditum effecisse. Quae fama unde orta Sit nesci : Versu coiitra, a Plutarcho adlegati, aperte demonstrant Critiam, re vera, auctorem decreti fuisse. Unde satis elucet,

quomodo id temporis in Alcibiadem animatus fuerit Phrynichus enim quem tanta saevitia insectatus est Alcibiadi quoque odiosissimus fuit.' Ceterum haud multis annis postea-ante proelium apud insulas Arginusas factum Critias exsul in Thessalia morabatur' neque dubium est quin haec res cum illa Cleophontis accusatione arctissime cohaereat. Qua Occasione a demagogo sit postulatus ambigitur mihi tamen ea ratio maxime arridet, quae hanc causam et Critiae exsilium cum Alcibiadis fortuna conectit. Quid enim miri si Athenienses, postquam hunc capitis damnaverunt, in eum qui Alcibiadis reditus auctor fuerat

64쪽

ani inadverterunt i Cui opivioni illud nilutine obstat quod postea triginta viri Alcibiadem a Lacedaemoniis occidendum curaverunt.yNam etiamsi in roti opinionem non descendimus, cui placuit

Lacedaemonios sua sponte Alcibiadem interfecisse, tu memoria tenendum est Critiae potestatem tunc a Lacedaemoniis pependisse, cui Alcibiades infestissimus fuit. Praeterea, ni fallor, Critiae et Alcibiadis amicitia minus virtute quam utilitate nixa est, ita ut facile credam utrumvis jubente necessitate, amico mortem inlaturum fuisse. Apparet igitur Critiam annos complures Alcibiadis socium fuisse.

Nunc quaeramus quomodo Critias in Quadringentos animatus fuerit. Atque id proiecto luce clarius est, virum qui prima data Occasione, in Phrynichum invectus, partes Alcibiadis amplexus Sit, non inter duces Optimatiuui fuisse. Quam opinionem locusili Xenophontis conliruiat, ubi heramenes, quamvis a Critia castigatus, quippe tui octo turpissime deseruerit, De uno quideri verbo indicat Critiam unquam partes ita mutasse. Quod certe fecisset, si Critias a Quadringentis ad Alcibiadem aperte transisSet. Quibus argumentis et praeterea Thucydidissilontio nixus chleichorus Critiam e numero Quadringentorum eximit, rotiumque equutus statuit, auctorem orationis in Tliuocrinem-sive Dentosthenes sive quis alius fuerit-falsissinio Quadringentorum actionem ad Lacedaemonios in Eetioniam recipiendos Conjuratam οἱ περὶ Κριτίαν nuncupasse. Quae verba vix alia ratiori explicari possunt: nam ut ipsemuellerus confitetur, fieri non potest, ut Critias huic factioni, acerrimis

Lacedaemoniorum Sociis praefuerit. Ideni tamen jure contendit Lysiae testimonium ni ori ESSe morite uti hic enim asseverat viros triginta, nudo excepto, Quadringentorum faetio uis participes fuisso. Quae res ab Oratore plane exaggerata est-videlicet

Theranienes nunquam in exsilium abiit sed vix est credibilo Lysiam tantam levitate in admisisse, ut in re audientibus notissima non in horaulenis tantuni sed etiam in Critiae vita describenda

65쪽

erraverit. Praeterea Aristoteles Lysiae suffragari videtur: nam in Republio Atheniensium narrat tyrannos jus suffragii omnibuSademisse, qui vel Quadringentis restitissent vel eos adjuviSSent, qui Eetioniam delevissent. Quod cum hoc tantum consilio factum

Sit, ut d heramenes per speciem quandam uris interficeretur, per- Spicuum est, auctores decreti et cuti ceteris Critiam-Quadringentis non restitisse. Quae cum ita sint testimonia antiqua demonstrare videntur Critiam inde ab initio Alcibiadis socium fuisse; Quadringenti autem no ausum resistere huic actioni iuvitum ReeeSSiSSe, et per ejus regimen quam naxime quievisse, deinde prima data occasione Alcibiadis partes aperte ampleXum SSe. Quapropter prorsus est improbabile eum tempore quo Muellerus Pseudo-Xenophontis libellum conscriptum esse censet, Se Opti- anatium consiliis ita immiscuisse, ut placita ejus uiligarchorum concionibus sint agitata. Potius in numerum Alcibiadis Sodalium est redigendus quos Nicias apud Thucydidem notat. Quibus cognitis manifestum est Critiam Pseudo-Xenophontis adversarium non fuisse, ita ut nihil causae habeamus cur Muellero in hac re suffragemur.'

Aristot. Αρηναίων πολιτεία, 37.

καθημένους φοβουμαι, huc. I. 13. Ci WilamoWitZ, p. cit. I. 161. ' Hic pauca de Callaeseliro illo disserenda sunt, qui teste Lysia uita cum Pisandro, heramenis aemulus sub regimine Quadringentorum fuit. Nam cum nomen Callaeseliri in Critiae familia occurrat plerisque placet Lysiae Callaeschrum Critiae necessarium fuisse. Itaque Blassius summa confidentia affirmat eum Critiae patrem fuisse, cui nomen certe Callaeschro fuit. At in Charmidae prooemio traditur Critiam initio belli Peloponnesiaci tutorem patruelis Charmidae fuisse. Quod officium ipse Critiae pater si vixisset, haud dubie suscepisset. Quis enim credat filium, patre vivo, patruelis tutorem factum esset Unde perspicuum est Callaeschrum, Critiae patrem, jam Periclis aetate mortem obiisse. Rationes temporum non prohibent quominus putemus Callaeschrum Critiae fratrem fuisse. Sed Critias, quippe qui nomen avi tulerit videtur natu maximus fuisse atque satia est improbabile fratremjuniorem majorem auctoritatem liabuisse quam ipse Critias. Accedit quod Critiae fratris nusquam mentio fit, quamvis vix credibile sit, Platonent, clivus erat in cognatos pietatis, hunc unum ne verbo quidem laudavisse. Droysen conjecturam, quae Lysiae Callaeschrum Critiae filium fuisse contendit simplici computatione refellere licet: nam Critias, paucis tantum alinis ante 450 a Chr. natus, nullo modo filium habere potuit, qui anno li heramenis, patri aequalis aemulus fuerit. Itaque cum Lysine allaeschrus nec Pater nee

66쪽

4 Perspicuum est Aristotelem in Republieu Atheniensimuconscribenda commentatione Optimatis cujusdam saepissime uSum SM: quae re mentes virorum doctorum in Critia λωί denuo intendit. Itaque postquam Hellerus' et Nissenus conjecerunt Critiam Aristotelis auctorem fuisse, F. Duem inter peculiarem commentationem ad hanc opinionem justis argu-Inentis stabiliendam conscripsit: quae paullo accuratius est examinanda. Atque ab initio propterea offendo quod Duemm-lerus, Bachium sequutus, judicia de Themistocle, Cleone Cimone

-quae ut jam cognovimus, in aliis libris exstabant ad Rempublicam Atheniensium referenda esse existimat qua de re superiore dissertationis parte satis disputavimus. Summa argumentationis, qua Duemmierus Aristotelis et Critiae scripta conectere Studet, in Solone versatur, et praecipue in eis quae de aeris alieni remissione traduntur. Etenim Stagiritanarrat, Solonis amicos, de hoc consilio certiores factos, agros aere alieno emisse; deinde Solonis legibus abusos pecuniam creditoribus non solvisse hac ex fraude divitias earunt gentium originem duxisse, quae Athenis παλαιοπλουτοι appellatae sunt idem, calumniis Optimatium repudiatis, negat Solonem, virum honestissimum, de patria Optime meriturii, fraudis participem fuisse. Plutarchus autem, quamquam rem in eundem fere modum tradit, haec tria addit nomina Solonis anticis Cononi, Cliniae, Hipponico fuisse; eos propter fraudem χρεωκοπιδας apellatOS

frater, nec filius Critiae fuerit, eo ducimur, ut Callaeschrum illum agnoscamus qui hoc ipso tempore, archonte Callia, praefectus aerarii fuit. Atque illud mihi maximam admirationem commovet, quod uellerus verba Lysiae contra omnem codicum auctoritatem emendare non dubitat, ut lectio esticiatur quae rationi suae lavini. Nimirum putat LFsiam Κριτίαν seripsisis deinde grammaticum nescio quem Καλλαι eoi addidisse postea Κριτίαν excidisse ita ut primum Καλλαωκε deinde Καλλαισγορον exstiterit. Quibus mutatis Lysias testis factus est Critiam et Theramenem, ut sub tyrannorum, ita sub Quadringentorum regimine Remulos fuisse sed conjecturae tam audaci, ne uno quidem argumento e Odicum conditione petito, ego vero nullo modo fidem adhibere possum. Cf. Lys. In

Eratosth. 66 C. Ι Α. 134, 135 Blass, Attiache eredaamisit, I 257 Droysen, men Mus IV. 1836h529. Cf. Heller, Quibus auctorib/ι Aristoteles in Republica Atheniensium

Nissen, men Mus XLVII 196, 20 l. Duemniter, Hermes XXVII. 260.

67쪽

esse Solonem se criminis facillime absolvisse, quippe qui ipse per leges suas quinque vel quindecim talenta amiserit. lutarchus igitur et Aristoteles adeo consentiunt, ut Duemmierussatis verisimiliter colligat lutarchum o sontibus eripateticis hausisse. a tamen minus certa sunt, quae idem vir Octissimus de lutarchi additamentis disserit. Etenim putat Aristotelen de quinque illis talentis propterea silere, quod a scriptoribus popularibus ad optimatium crimina refellenda ficta sint deinde ex nominibus Cononis Clinia Hipponici concludit hanc partem criminis aetate exstitisse

quo horum nepotes-Conon Alcibiades, Callias-floruerunt: eodem tendere cognomen Xρεωκοπιδαι, quod ad similitudinem illius Ερμοκοπιδα formatum esse videatur. Quae cum ita sint Duemmierus contendit haec tria criminis elementa originem

duxisse a libello quod ultima statione belli eloponnesilac publici juris factum sit. Attamen eum in eo erravisse existimo, quod putat hunc libellum Aristotelis narrationi subesse : qui cum Chreocopidis V sileat incertum est utrum lutarchi fonte usus hanc famam de consilio miserit, an alio ex libello

hauserit. Duemmierus autem, cum persuasum habeat, omnia quae de Solone narrantur ab eodem fonte manare, quaerere pergit,

quis Plutarchi auctor fuerit; neque difficultates ignorat, quae ejusmodi investigationem impodiunt. Nam Critias tempore, ut ipse confitetur, libelli politici argumonti tam frequentes fuere, ut perdifficile sit singulorum vestigia distinguere. Sperat tamen nos de hac fama non frustra

investigaturos esse paucos enim Athenis ausos esse Solonem calumniari Statim a principio contendit auctorem extra factionem Quadringentorum quaerendum esse ratus haec crimina propterea a Quadringentis aliena esse, quod decretum, a quo potentia eorum exorta est, Solonis instituta civibus restituenda proposuit. Quae res, mea sententia, minoris est momenti. Quis enim

demonstrare potest Quadringentos ad unum Solonis laudatores fuisse Sed ut Duemmierum sequamur, a Quadringentis ad triginta viros transit, affirmatque auctorem, quoniam Unus etyrannis fuerit, idcirco Critiam fuisse : sed demonstrare omittit

68쪽

unum Critiam inter viros triginta libellum politici argumenti

scribere potuisse. Cononis enim et Alcibiadis mentio, quam adfert mihi ad rem pertinet: nam odium in duees popularps et Lacedaemoniorum inimicos omnibus tyrannis commune fuit. Magnam illam difficultatem, quae neminem fugere OteSt- Critiam Solonis memoria quam apud Platonem tanta pietate colebrat non obtrectaturum fuisse-Duemmterus mirum in modum expedire studet, ratus Critiam, Solonis versibus a Cleophonte adlegatis provocatum, poetan calumniatum esse. Quod prorsus est improbabil0. Nam e latonis scriptis elucset Solonem, quamvis hoc uno loco Critiam flavum merito castigaverit, in iniversum Dropidae familiam summis laudibus extulisse atque apud eam semper in honore fuisse. Quae res aperte demonstrat obtrectatorem Solonis non Critiam fuisse. Quae cum ita sint Duemmiero nullo modo assentiri possum. Deinde Duemmierus ad ea transis, quae Aristoteles de Solonisl gibus alibi tradit, contenditque haec quoque a Critia manare. Etenim Stagirita eorum sententiam repudiat, quibus placuit Solonem patriae maxime nocuisse, quippe qui non modo judicia instituerit, sed leges de consilio ambiguas anxerit, quo lites saepius fierent. Quas ama haud dubie apud optimatos orta est unde tamen non licet colligere auctorem unum e tyrannis fuisse. Nihilominus Duommierus hanc opinionem tueri studet profert, eis nixus quae Aristoteles de initio tyrannorum potestatis tradit. Etenim narrat eos, deletis Ephialtis institutis, Solonis quoque leges emendasse quo simpliciores fierent. Ceterum nusquam traditur eos legum Obscuritatem Soloni vitio vertiss0. Quid enim miri si tot annis elapsis, leges Solonis aetate luce clariores, exitu quinti saeculi ambiguas factae sinis Illud quoque hanc rem cum Solonis obtrectatoribus conecti Vetat, quod auctores emendationis non principes tyrannorum factionis fuerunt: nam ipso Aristotelo tests, res omnium fere consensu facta ciVe Summo gaudio affecit, tanquam justi et moderati regiminis documentum. Itaque pro parte mea Duemmieri argumentis non ita confidere possum, ut

credam Aristotelem aliquid se Critia libris hausisse.

69쪽

Neque tamen uerumlerus in is quae hueuSque commemoravi acquievit. Nam sibi intili ratione persuasit se Critiae vestigia apud Isocratem quoque detexisse. Atque imprimis locum e Panegyrie adlegat, ubi Athenienses quidam

castigantur, qui res a patribus per quintum saeculum geStas despicere ausi scelera a populo Atheniensium patrata recensere solebant, ipsi autem reipublicae praefecti patriae maxime nocuerunt. Quae OnVicia, ut e Verbis ρουντο δε των Εἴλωτωνενὶ Sc. Λυσανδρερ δουλευε ιν apparet, ad celera tyrannorum Spectant unde tamen niinime sequitur libellum ab uno tyranni conscriptum Isocratis animo obversatum esse. Nihil enim nos prohibet existimar0, oratorem non in mortuos inveC- tum, sed potius de sermonibus vel soriptis aequalium cogitavisse. Nam minime est improbabil0, quod tamen pro probabili Duemmierus, Isocratem talia crimina ab aequalibus audivisse.

quamvis Vix in sepulchro inscripti, ostendunt tyrantiorum Sententias non cum tyrannide exstirpatas esse. Quae cum ita sint nihil causae habemus cur credamus Socratis ratiotiem tam rete eum tyrannis cohaesisse, ut adversarius ejus inter viros triginta sit quaerenduS.

Denique Duemmierus ad Critiae Rempublicam Atheniensium convicia refert, quae in lutarchi Pericle exstant, ubi Athenienses ludibrio habentur, qui more puellae procaei urbem sociorum spoliis exornaverint; ratus haec audacior esse, quam quae a comicis poetis dici potuerint, atque idcirco tyrannidis tempore publici juris acta esse Attamen mihi potius videntur haec opprobria Odium redolere quo ipsius ericlis aequales in eum sunt invecti quapropter in Duemmieri ratione acquiescere

Itaque postquam viri doctissimi tantam operam in Critias Republica denuo eruenda et illustranda Atheniensium frustra conSumpserunt, prudentia est, confiteri, nihil de hac re cognosci Ise . Panegyr. II0,II1.

70쪽

Sse. Non ausim negare Critiam plus quam duas Politias conscripsisse hoc tamen persuasum habeo scientiam nostram libollis de Lacedaemoniis ot Thessalis esse definitam. Atquere vera minime est improbabile duos tantum libellos consilio Politiarum suffecisse. Nam ponamus tanquam summum finem in opere suo condendo Critiam sibi proposuisse descriptionem et comparationem duarum civitatum, quarum bona altera, nimirum Lacedaemoniorum, altera mala, nimirum hesiniorum, esset jam ut talis operis imaginem aliquam saltem nobis informare possimus, quasi speculo quodam uti licet simili latonis opere, quod Critias inscribitur ubi Athenae et Atlantis eodem modo inter se respondent. Quae prosero, non ut doceam rem ita se habuisse, sed ut conjecturis de Republiea Atheniensiu=n rationem non minus probabilem opponam. Spero ea quae de singulis Critiae libris disputavi lectoriperSuaSura esse, eum, Si non de patria de Atticis litteris saltsmbene meritum esse. Etenim propterea memorabilis est, quod Socratis et sophistarum disciplinam tam arcte conjunxit ut modo Socraticus' modo sophistes nuncupetur qua in re morem suae aetatis repraesentat. At si quis tyranni scelera-quae nec defendi nec condonavi-indignatus nihil laudis concedero velit, in memoria teneat se, non mihi sed primo et praestantissimo Critiae laudatori, ipsi latoni, fidem negare.

SEARCH

MENU NAVIGATION