Marci Velseri Rerum Boicarum libri quinque. Historiam a gentis origine, ad Carolum M. complexi

발행: 1602년

분량: 362페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

21쪽

Caesit debeti . Gath lib.

Rhenum arctata paullatim,accisis postmodum magis magis, finibus, in ultima demum Gallia haesit,

partem eius complexa circiter tertiam. Nec est vocabulum Celtico vetustius, aut omnino aliud, quo Germanos Graecreatinis homines, ante inuentum Germaniae nomen, uniuerse appellarint. cum priuata Celticarum gentium supersint. Nam quod sacrarum litterarum interpretes fere consentiunt, Ascenegem, natum Gomero Iaphcti filio, cui Noe pater, imperium hac extendisse,uniuersae genti nomen fecisse, & Hebraei ex vetustissima antiquitate hodies usurpant, reliquorum populorum linguae nunquam sequutae sunt. Scio Cimmerios & Cimbros nuper in naccausa susseagatorem inuenisse, qui eos non Germanis tantum & Gallis, sed innumer bilibus praeterea gentibus, Aborigines ausiis est asserere, secundis multorum sententijs, qui nouitatis ubique amor est. At praeiudicatae opiniones evaluere, nec Cimmeriae tenebrae ullis ingenij & litterarum luminibus satis potuere dispelli. Ego Celtas, qua longissimae aetatis memoriam respicio, Galliam di Germaniam complexos reperio. Et praeposteram ambitionem interpretor, Germanorum Gallorub principatum hac illac trahentium, quando uterque populus uno nomine olim census, ijsdem originibus ortus censendus est. . Graecos auctores h

beo (quos penes tam vetustae tamq; incertae rei fideserit)conditore fuisse Celtum, filium siue Herculis

22쪽

ex Celto, aut Celtine, aut Sterope, siue Polyphemi ex Galatea: Timagenes, simpliciter regem dixit. Erymot in CH. Sane Herculem apud se egisse, Germani credi volu- Appiati. Ilire. ere, auctor Tacitus. sibi patria tamen sequutus taut carmina, originem Manno,nlio Tuistonis, Dei te ra editi, tribuere maluit. Nos hoc genus narratio-Germamnes, quo merentur loco, seponimus, operam ijs ad aliquam veri Seciem conformandis, non lusuri. Iosephus Moyseae historiae interpres non malus, A- i canum sibi. schanaxem retulit sAscenegem appellauimus)condidisse Aschanaxas, siue Rhegines : eo nomine si Rheni accolas respexit, ut videri hominibus eruditis intelligo, iam Aschanaxes Celtarum generatim sit conditor, siquidem Galli & Germani Rhenum

aeque accolunt. Celticam autem vocem, Caesar indipenam esse Caec bel. Gan pronuntiauit: inde tot eius notationes atque explIcationes, haud ita dudum exortae sunt, quot hominibus otio iuxta&ingenio abutentibus, vacavit ex cogitare. Earum ut una aliqua vera sit, fieri formose potest, ut certa de comperta nobis habeatur, fieri, quantum video, vix potest, itas cogitato praetereo. Porro Celtarum gentes, quod pro terrarum Satio necesse, fuere multiplices. Neque nunc facile cxplicatu sit, quam quaeque regionis oram, utram saltem Rheni ripam, primum occupauerit: nam nubiis reliquis domesticis litteris, obscurum, atque inncertum adeo est, si quid hic exterae suppeditant.

23쪽

Pol.lib. i. Bona fide Polybius, quae a Narbone ad Tanaim in

Septentriones vergunt', illa etiam tum aetate inexplorata fuisse omnia, lamniorum loco quorundam de hs dici scripta, habenda monuit. Id quam vellem sibi certi, huius & superioris memoriae, scriptores, persuaderi passi, historias quae dudum periere, duxissent perditas,iam illi nimium quantum operae,

quod inanibus coniecturis excogitandis exornandisq; posuere, potuissent compendi facere, lectores simul incredibili taedio, molestae & absurdae lectio-T,e. demot. ut meus saltem sensus est, leuare. Taciti semia n. tentia,hominis rerum nostrarum apprime callentis,

sua severisimilitudine approbat, antiquitus utrius que partis populos, ut quisque eualuerat, occupasse permutasse, sedes, promiscuas adhuc, & nulla regnorum potentia diuisas ; quantulum obstaret enim Rheni alueus, pari maxime utriusque tunc temporis ripae libertate 3 Itaque, non, si alicuius aliquando gentis sedes, ultra citraue Rhenum, videbimur idoneis testibus posse constituere, consequetur ideb,primas illas fuisti & perpetuas,ab usque ultima origine: quandoquidem multas retro migrationum vicissitudines latere, verisimile admodum, sed memoriae, infiniti prope temporis diuturnitas, velum obduxit. Celtarum Boij habiti, gens ampla & valida. N men Tarquinio prisco Romae regnante,in Italia primum auditum est. Vetus poeta Simylus, Romulo

olim

24쪽

sed palam falsus, illa quippe Sabinis prodidit.

Tarquinh regno,primus Bellovesu plerosque Galliae populos, Elitouius inde Cenomanorum, manum in Italiam duxit. Sequuti Boij & Lingones,incertum quibus profecti ledibus, & quo duce ; ex

Celtica venisse conuenit. ABohs quae Laus Pom- Plim .s. e.r .peia postea dicta, condita.& Pado traieci: Etruscis atque Vmbris pulsis, magnus agri modus, & urbes opulentae perplures, intra Apenninum insessae sunt. Etruria media Italia, ad utrumque tunc littus pota cta, cum sapientiae studio, atque religionis opinione, tum ingentibus terra mariq; claruit opibus ; de vero populum,cui Etrusci loco cesserint,animis m si.o ..... nibusq; valuisse oportet. Belloveso si covisus frater ruit, impigri ambo iuuenes, Ambigati sorore geniti (Ambigatus Celtico Rex erat: auunculico

25쪽

Iustinus , M silio, praegrauantem domo multitudinem, hominum trecenta omnino millimductis colonijs exon

rare aggressi, cum alteri Italia obuenisset, Hercynij tatus huic sortito dati t. Quae Sigovesum gentes sequutae, a Liuio, omnis huius historiae scriptore, non est proditum, nec enim sitscepti operis argumentum eo pertingebat: De Belloveso proditum, maximas peditum equitumq; copias, ex Biturigibus, Arvernis, Senonibus, Aeduis, Ambarris, Camnutibus, Aulercis coactas, Italiae intulisse. Procliue vero coniecturam ducere, fratrem, cui aspera Hercyniae peterentur, neque pauciores numero, & aeque bello bonos ac strenuos, sub signis habuisse, quod Ambigati voluntate, utrique, quantum hominum vellet,licuerit legere. Tectosages nimirum potissimum, & Helvetios, & Boios: quando ex ommnibus Galliae populis, haec ad Hercyniam nomina claruere, extra sylvam Tectosages & Helueth, Bois

intra, qua media Germania, magnum terrarum tractum, perpetua vasti nemoris coron in orbem cingit. Tum Boiohemonomen regioni ex re inditum:

prioris appellationis, si qua fuit, vesstigium omne deperbi, is haec postea, quantumuis mutatis culto

ribus, manet. Bellovesus autem&Sigouesias, expeditionem, annos circiter sexcentos totos ante Cnri- Omnes chr, stum natum, suscepere. Initia siquidem Prisci Re

gis, cui illi aequales, hunc numerum superant, vitae exitus non assequitur. Atque ea antiquissima est

Caesi de bes. Gall. lib. I.

Strabo ex Pocii A lib. Zo

Disiti res by Cooste

26쪽

. . LIBER PRIMvs. . .

in Boiorum memoria, certis litterarum monumen istis consignata. Multis prius taculis conditos, vires paullatim, ut habentur res mortalium, extulisse crediderim, quae reseratis hinc Italiae alpibus, Hercynij inde saltus latebris, fortissimis utrimque naticonibus pullis, duobus imperijs felici audacia, una tempestate constituendis, potuerint sufficere. Vedirum enimuero haec scriptorum silentio pressia i cent. Quin nec illud promptum explicare, quibus Bob ea aetate in Gallia finibus usi, & num hos continenter tenuerint, an prioribus alijs aliquando expeditionibus alicunde profecti, illuc immigrarint. Quod Iulius multis post saeculorum cur- caecba ciaericulis, Boiorum aliquos in Aeduorum confinio G collocauit, id de quo quaerimus, longo interuallo non attingit, & ea sane manus ex Germania in Gallias retro redierat. . Memorare possim, qui auctores Boios, magnis virus Atrepe h.

ementis terrarum spatis S, Iter ex Armenia utque tim manuset.

nuisse asserunt. Sed ij neque quem sequantur, neque quod tantae, & tam vetustae rei testimonium laudent, idoneum ullum nominant, neque eorum de reliquo oratio, quo quidem modo ab ipsis concepta est, veri faciem, probabilemq; speciem obtinet. Quamquam enim, Noeticum alueum, humani generis diuino consilio seruatorem, post uniuersi orbis eluviem, in Armeniae montibus conse- Geneses.

27쪽

Ex quo sit, non hoc tantum, quod isti de Boiis pia

nunt, sed quicquid praeterea hominum, ubi ubi terrarum degit, ex Armenia prodijsse: Atque si antia quissimae populorum Prose stiones, terra & pedibus, non mari & classe, lusceptae sunt, quod planum existimo ais expeditum, conse starium, Germaniam ante Galliam & Hispaniam, hominum paruisse cultui, quippe quae ex Armenia huc proficiscentibus occurrat prior: Quamquam inquam haec testata sint, res tamen eo redit, ut si semel approbetur,

Boicum nomen tam vetustam antiquitatem attingere, reliqua ordine consequantur,&ex Armenia originem trahere, & in Germania prius quam in Gallia auditum esse: sin rursus priscae adeo memoriae indicium certum nullum extat, nam nullum proferri video, tam fieri potest, Boiorum gentem, hisce de mum regionibus, habitata iam Germania dc Gallia, siue coniunctim Celtica verius, quam antea in Armmenia fuisse conditam. Quod dum fidei & pudori consultum imus, in medio relinquimus, Boios uniuerse Celticam gentem appellasse satis habentes, nam hoc tuto de recte poterat. Cordi nobis geographorum ratio, quorum tabulae, extremum terrae marisq; limbum, ignotae orae nomine praescribunt, tanto pudentius, quam si incomperta de irreperta; pro certis exploratisq; afferant. De nominis notatione, eadem mihi mens. Etsi fidenti alicui coniectori, non prorsus inane videri queat,

28쪽

LIBER PRIMvs. II

queat, quod memini legere, neque antehac obse uatum esse, admirationem habet, Boiaros an Boie-Herberrenixos, quae Germanis puta Boiorum appellatio, ista e ' tiamnum aetate, apud Moschos, qui ad Armeniam in orientem vergunt, claritudinis & nobilitatis ad .

huc haberi vocabulum, quippe quod amplissimo

gentis ordini tribuatur. Abobus qui duxere, Boeotico inuento, aut Bavaro aliquo, siue Boioario,qui M init Aren ex Armenia venientium princeps fuerit, nae illi oppidb ineptiunt. Nisi Brutum Arnreniae&Chaldqae moeseriptota

regem, & Archelaum, & filiam principis de Griffis, , et 'v

& Hectorem,&lannam, & Simpilionem cum Salandra Aegyptia, Bauari maiores, ferre possumus. Iniuiti item illi qui Boium Herculis filium fuisse narrant, fratrem Norici, Hunni & Helueth, natu minimum, Rhomum tunc Galliae inruerantem, regnum inter male concordes diuisisse. Iam quid eos producam, nisi ut ridean tur profecto, qui Boios in Iobabo Iectanis filio, Heber nepote, quaerunt lHeber autem Salem patrem, Arphaxad, Semo Noe

filio natum, auum vocavit. Saltem Iobus nug turis in mentem venisset, ut quo se iactarent homi- ines harioli haberent, excogitato nomine, cuius totidem litterae traiectae, Boium exprimunt. Probabiliores fortasse aliquanto alicri, acutiores equidem, certiores nihilo, Boger, unde Boier & Borum prodierint, die os dixere, qui arcubus pugnarent, quod Bogen patria lingua arcus sit. Ao imperan

29쪽

Caec de ML

do alij & ab offerendo, Boi nomen traxere bifariam: Inuenti denique, qui Auarum appellatione huc ab

uterentur, nam Bauaros ex Bohs & Auaribus cohsse existimant. At Bauarorum appellationem recentem, a Baioarbs fluxisse, Boioarios nomen Bohs debere, erit cum docebimus. Nunc ad ea quae certorum auctorum testimonijs comperta, redeo.Occupatis ergo uberrimis Italiae campis, victores

Galli, siue illi Celtae, ( Polybius utrumque nomen promiscue tribsit) regionem partiuntur. Bohs, quorum centum & duodecim tribus erant,locus inter Padum, Apenninum&Ariminum obtigit, Ananibus Aegonibus & Senonibus proximus. Ibi Omnes pagatim & vicatim habitare, nec salutem moenibus, sed virtuti concredere, cetera rudes incultis, in herbarum toris cubare, ferina vesci, non artibus, non apparatui paullo humaniori indulgere, duas tantum res industrie prosequi, viros scires, milit rem disciplinam,& agrorum cultum, nullas priores pecoribus de auro diuitias ducere, quod hae dominum nimirum peregre etiam comitentur. Amicitias & clientelas magna ambitione parare, multo studio tueri, neque id temere & nullo consilio, qui plurimis clientibus stipatus, Devotos, Soldurios, Ambactos & Comites, Caesar atque Tacitus varie appellant, unus reliquos potens percellere, omnimbus terrori esse ; nam incredibilis istius ordinis in patronos affectus, quorum ne dum vitae resaluti, ted

etiam Diuitiam by Coos e

30쪽

etiam famae, propriam posthabere, sacramentum erat, superstitem vero principi ex acie decedere, probrosum in omnem vitam reliquam, nec fere repertus, qui eo interfecto cuius se amicitiae deuouisset, mori recusaret, illum defendere, tueri, sua quoque fortia facta gloriae eius assignare, hoc demum in pri- . . .ma commendatione positum. Cum eiusmodi institu tis Borum Celtaeq; ceteri, in Italia viverent,& vij cinorum plerique siue metu agerent obnoxii, siue vi& armis ad exitium &vastitatem euerterentur,anno . ..

a Ru Arum xx quo Veh a Camillo capti, qui fuit antequam Chri-

ede eae stus nasceretur trecentesimus nonagelamus quartus, & illo prorsus die, Melpum, opulentia praecipumum in Transpadana oppidum, ab Insubribus, Bobs& Senonibus deletum est, uti Cornelius Nepos re- Nepos ap. Plinae ccxxei ix. tulit. Sexennio non toto interiecto, Galli (tum to hs an reus. Clusium AR ANNO duce obsidebant)Fabiorum iniuria accensi, qui cum legati venissent, se palam pro . , hostibus gesserant, relicto Clusio, Romam recto itinere petierunt, fusos& fugato ad Alliam obuio ex- ercitu, urbem propemodum vacuam & desertam nacti, inflammarunt, reliquias Romani sanguinis, di spem imperij, quod icrrarum inde orbem tam late complexum tenuit, Capitolinae arcis angus ijs conclutas circumsidentes, ad desperationem ferri adegere, pros vita & libertate auro coegere cernere. Fama Senones vulgo sequitur, an ad Boios aliqua pertineat, Liuius dubium fecit, est enim ambigens, bolib. s. alij. - - B 3 num

SEARCH

MENU NAVIGATION