장음표시 사용
41쪽
quot annos ciecti, uti supra ostendimus; Gallicus is fuerit credibile est, quem Varus & Lentulus Boissproxima pactione abstulerant. Id vero plerisque Gallorum, Bohs inprimis, qui Senam coloniam aegre iam inde ab initio paus, Romanis contermini, iniuriae proximi agerent, prorsus non ferendum videri. Quid enim E infinitam esse Populi Romani cupiditatem, nullo victoriarum cursu, nec quantumuis prolatis imperij finibus exsaturandam, domos deuictarum gentium, agros, fortunas uniuersas, sanguinem denique sitire, nec hominum more inimicitias atque bella gerere, qui imperio populos subiungere satis habeant, illum, nisi aut euerus aut deletis, &stirpitus excisis ijs quos sabiunxerit, nunquam conquiescere. Eundum mature obuiam latius in dies serpenti incendio, & quoniam periculi metus ad omnes pertineat, communi consilio coniunctisq; vitibus esse restinguendum, priusquam proximis quibusque comprehensis, longe dissitos amburere incipiat. Moti his vocibus Insubres, se Boijs socios adiungunt. Quod vero plurimis re tro bellorum experimentis, sciri poterat, qualis quantusque hostis Romanus futurus esset, placuitroederatorum nomine legatos trans alpes ire, auxilia a Gai satis petere. Valida ea ad Rhodanum, dc insigni fortitudinis opinione gens, virtutem bella gerentibus stipendio prostituere solita, Concolitano de Aneroesti tunc Regibus suberat. Quibus in praesens
42쪽
Haesens magnum auri pondus dono missum, in posterum ostentatae Romanorum opes, tot bellorum praedis cumulatae, quae victores sequerentur: nec dubiam futuram victoriam, Boijs & Insubribus, maximis & florentissimis gentibus auspicibus,anniterentur modo, animos manusi iungerent, quod cognatos populos, quod aduersus perpetuum Gallici nominis hostem deceat et maiores cogitarent, quandoquidem illis orti essent, qui caeso ad Alliam Romano exercitu, primo impetu urbe nullo labore
potiti, eam praeda, ferro, flamma vastaverint, post septem menses fastiditam, aestimatis pretio victis, quod pro capitibus soluere, sponte sua reddiderint, ipsi opulentissimis spolijs onusti, in patriam redierint: nihil esse cur non patria nunc sperentur omnia, cessuras profecto, Dijs patrijs bene iuuantibus, hostium insidias &techos dolos, apertae Gallorum virtuti. Inflammati legatorum verbis Reges, summa animi contentione cogendis cophs incubuere, ut satis constet, neque maiores, neque florentiores
belloque meliores, ex illis Galliae partibus unquam prodijsse. Expeditio, siue apparatus magnitudine, siue quod aliud obiectum impedimentum, in
aliquot annos dilata est. Per quos Romanos perpetuus eius timor tenuit, emanarant enim pleraque Gallorum consilia, quaedam etiam coniectando facile erat assequi. Consules itaque, modo militum habere delectum, modo commeatum convehere,
43쪽
tela & arma fabricare, alia omnia quae ad maximum bellum necessaria, expedire, quin exercitum, inani terrore perculii, aliquando eduxere, veluti iam praesentibus Gallis, fines mox irrupturis, qui e patria tam
men nunquam adhuc mouerant. M. Aemilio an m a aera
Barbula M. Iunio Pera Cosi. enixius veriti, quod Gallos venundatione multarum rerum, captiuorupraecipue, pecuniam corrogare animaduerterent,ne quis in posterum homini Gallo, vel aurum vel argentum datum vellet, callido consilio vetuere, nec
enim mercenaria Gaesatorum auxilia, intercepta pecunia, motura videbantur. Anno ducentesi- d. xii
mo vigesimo tertio, C. Atilio Regulo L. Aemilio Papo Cosi. bellum tandem, tot annorum spatio utrimque adornatum, exarsit. Gaefatorum Reges, traiectis Alpibus, Boios & Insubres, ad Padum fluuium ex foedere paratos inueniunt: contracta pedimium quinquaginta millia, equitum & essedariorum viginti ; nisi numerus in Polybio male corruptuS,ex
iguus scilicet ad id quod paulo ante dictum, fuisse
multo maximum, eorum omnium qui ex Transalpina Gallia in Italiam unquam venerint. Venetidi Cenomani, a Romanis per legatos sollicitati, illis auxilio esse maluere, neque cognati sanguinis rem chus Cenomanos tenuit. Collectis viginti armatorum millibus, & totidem Umbris atque Sarsin tibus ascitis,uterque populus alpes insedit,inde,quq prima se offerret tacultas, impetum in Boicum agrufalli
44쪽
facturus. Quaeres, distractis Gallorum cophs, coacti enim fuere relinquere praesidia, quae prouinciam a tergo tutarentur, grande expeditioni praepedi 'mentum attulit. Romani contra qua cura bellum parassent, incredibilis exercitus moles ostendit, quanta neque ad eum diem, neque postea, unquam in Italia conspecta est: equitum octoginta, peditum septingenta, hominum omnino circiter octingenta
millia fuisse narrant,idq; a Fabio historico traditum, qui bello interfuit, frumenti praeterea, & omnis generis armorum telorumue vim, tanto parem exercitui, immensam. At ego Polybium in eam sententiam acci pio, quae vero videtur propior, immanem numerum non ad eos qui arma tulerint, sed qui a Romanis descripti,ferre potuerint,esse referendum. Neque vero Romam solum imminentis periculi metus inuaserat, quem memoria captae olim urbis,&obsessi ab hoc hoste Capitolij, magnopere augem bat, sed & reliqui Italiae populi, Celtico nomine adaeque perterriti, quae quique poterant certatim conferebant, tanquam pro aris & focis atque salute ipsi sua, non iam pro Romanorum imperio & magnitudine pugnaturi. Copiae autem diuisae trifariam, pars in Sardiniam ab ijt, cum C. Atilio Cosi quod prouinciales ibi turbarent, pars cum Aemilio Cos Arimini proxime hostes consedit, ad omnem occasionem prom pia futura & parata, pars denique in Etruriam, Praetore ducemissa, quod inde maxime ir-D i ruptio
45쪽
ruptio timebatur. Rata ea conie si ura fuit, Galli transcensis Apennino in Etruriam delati, agros populati, ingentes late praedas egere, nemine qui prohibere posset obuiam auso progredi. Placuit ergo
porro tendere, & belli arcem maiorum exemplo, rea petere ; iams Clusium venerant,quae ciuitas tridui spatio Roma abest, unde Brennus ante annoscentum sexaginta quinque, urbem capturus mouerat, cum nuntius affertur, cohsse Romanorum per
Etruriam priuidia, & infesto agmine a tergo sequi. Eo rumore conuersa subito Gallica acies, omissa in praesens Roma, iter in hostem propinquum flexit.& die ad occasum inclinante, castra iuxtim posuit. Nocte autem ingruente, accensis ad speciem igniabus, & equitatu omni in castris relicto, Faesulas versus clam progressa, loco opportuno subsedit, equites prima luce palam,ut conuenerat subsequuti, Romanos opinione fugae falses, in insidias attraxere; ubi ingentibus aliquamdiu animis, dubio Marte,utrimque pugnatum, Celtis tandem, & numero aevirtute vincentibus, secunda proelij fortuna fuit, Romanorum caesa ad sex millia, reliqui sibi fuga co-
Lib. .mis. suluere. Demiror quos auctores Orosius sequutus prodiderit, certamen prope Arretium commissum,
Atilium Coc cum tribus hominum millibus occisum, octingenta millia in fugam acta fuisse: quae a
Polybij fide, longe apud me potissima,multis modis
abscedunt. Fugientium plerique se in tumulum
46쪽
recepere, natura munitum, cuius obsidione Celtae
tunc abstinuere, quod praeteritae noctis vigilijs & itinere, atque diei proelio fessi, reliquum temporis
curandis corporibus existimarent largiendum,missi tamen equites collem custodire, ut in posterum,nisi deditio sequeretur, obsidionis adhuc consilium maneret integrum. Aemilius Cos quem Arimini resedisse diximus, cum primum hostes exercitum per Etruriam ducere, & Romae appropinquare audisset, quam maximis potuit itineribus opem suis ferre contendit, & cum pugna iam commissa supe uenisset, castra prope Celtas metatus est. Illi qui
in collem confugerant, aduentum eius ex crebris nocturnis ignibus coniectantes, receptis aliquantum animis, misere silente nocte perdensa nemoru inermes, quo hostiles excubias fallerent, quo rerum statu degerent nuntiatum. Tum Aemilius trahendis conlatis snullum locum esse, omnia in celeritate
posita intelligens, Tribunos primo diluculo peditatum instructum iubet educere, ipse cum equitibus ad verrucam iter tenet. Hostes animaduersis itidem per tenebras ignibus, Consularem exercitum adesse aeque suspicati, coacto concilio quid porro agendum deliberant. Ibi Aneroestes Rex, sententiam omnium assensione comprobatam dixit, Videri in praesens certamine abstinendum, neque periculo exponendam praedam, quam multo maximam omnis generis peperissent,quin domum referendam,
47쪽
& in tuto collocandam esse, si tum deinde Roma nos iterum aggredi placeat, se tantis sarcinis alleuatos, paratiores & expeditiores redituros. Signa iataque ante lucem mota,Galliam retro versus,secum dum Etruscum mare. Aemilius ijs qui in tumulum euaserant receptis, victores quamquam abeuntes, aperto Maric non ausus lacessere, si1bsequebatur,tqmporum locorums occasiones captans, si qua vel extremum agmen carpere, vel ex praeda aliquid daretur recipere. Interea temporis alterum COLC.Atilium contigit ex Sardinia redeuntem Pisas appellere, inde rerum huc usque omnium ignarum, iter cum exercitu Romam tenere. Gallorum pabulatores ad Telamonem obuij, inseri maris promon- torium id & portus est, ab eius praecursoribus inte cepti, interrogati de proelio indicant, exercitus prae terea ecce utrosque instare, citeriorem quidem Gallicum, Romanum pone sequi. Inexspectatus is nuntius, Atiiij animum varie affecit, aduersae quippe pugnae dolore perturbatum, praesens bene gerendae rei spes recreabat, quod fortuna hostem id loci
clausum, duobus Consularibus exercitibus veluti ad lanienam ultro destinasse videretur. Tribunis ergo aciem mandat instruere, & paullatim progredi,frontem quam maxime locorum spatia patiantur extendere. Ipse conspicatus collem imminentem Niae, qua Galli procedere necessehabebant,effuso ad eum cursu cum equitatu latus, occupauit. Galli,qui
48쪽
Atilium ex Sardinia redijsse nescirent, rati Aemilium noctu cum equitibus praecurrisse, & tumulum insedisse, ipsi etiam equites suos, expeditis aliquot peditibus intermixtis, illum deturbatum mittunt; sed ut Atilium adesse ex captiuis intelle stum, iam pro re nata consilium capiunt, quod duplici se bello
urgeri animaduerterent, ancipitem aciem constituunt, a tergo & fronte eodem rimul tempore pugna- .
turi. Aemilius hoc uno plus Gallis sciebat, collegam Pisas cursum lcnere, de eius aduentu nihil dum inaudierat,verum ex ea quae sub oc ulis ad collem p
gna, promptum erat conie sturam capere, quare equites suis illico auxilio submittit,ipse cum quadrato legionum agmine mox in hostem pergit. Ei Galali Gae satos & Insubres auerses retro, Atilij legioni-
bus Tauriscos & Boios a fronte opponunt, carpenta cum impedimentis longe cxtra aciem collocant, praedam in propinquo tumulo,relicto quod satis eo se crederent praesidio. Atque ea insignis visa Celtici exercitus species, non ad terrorem modo, sed Mad firmitatem ac robur. Insubres & Boij brachati tagatiq, cetera expediti constiterant, Gaefati stolidaiae hantia feroces, abiectis vestibus, nudi ante ipsam aciem exsultabant, vestium inuolucra constringere corpora & implicare rati, locis praesertim asperis. Equitum interim in colle certamen, ingentibus enim animis, irarum speis pleni, ante ora trium exercituum concurrebant, eximium praebuit spectari
49쪽
culum. Ibi Atilius Cos. temere dimicans cecidit. abscissum caput Gallorum Regibus allatum est.
Quae res Romanos adeo non fregit, ut acrius connix Gallos paullo post loco pellerent. Aequa vero campi planitie,in Gallos medios legiones utrimque
tendebant, quo maxime memorabile proelium ii bitum, & dissiculter constituas an Galli,an vero Romani potiore conditione pugnauerint ; nam Galli obuersis quidem tergis se te mutuo tutabantur, ut cum in liostes pectore omnes aeque ferrentur, nulla cuiquam retro effugiendi spes superesset,qui confimmandis animis praecipuus bifrontis aciei usus est: Romanis geminus exercitus, & in medio tanquam indagine conclusi hostes, spiritus addebant, metum obhciebat contra ipse Gallorum ornatus,&incrediabilis buccinatorum atque tubicinum multitudo, trucibus&horribilibus militum ululatibus,cantus adiuta, ut non tubarum clangor,hominums modo clamor, sed classicum proximis montium iugis vastisq; saltibus, a terra matre videretur emissum, terribiles visu in prima acie Gaetiti,viribus & magnitudine praestantes, corpora patrio ritu motantes, cetera nudi praeter scutum, torquibus & armillis fulgebant aureis, ea species cum Romanorum animos
pavore& stupore perstringeret, cupiditate spoliorum & spe praedae simul accendebat. Pugna a semsittarijs coepta, mox apparuit Gaelatos futile consi- sum sequutos, cum interiorem aciem saga protege
50쪽
renosti omnibus passim missilium iactibus inermes
essent expositi, quae grandinis ritu densa cadebant, exiguo quippe immanibus corporibus in Gallico scuto praesidio, itaque turbari primo dc fluctuare,
plerisque iam vulneratis, deinde cum sagittarios eminus iaculantes assequi non possent,& telorum copia assidue obruerentur, magna pars salutem desiperare, in confertissimos hostes ultro, furore acta irruere, atque se certae&destinatae morti obhcere, reliqui manifestam fugam fractis animis capessere, & sociorum retro ordines confundere. Vt Garsatorueo prcelio ingens ostentatio, usus nullus extiterit. Romani hac velitatione defuncti, sagittarios recepere, & agmine promoto, statariam deinde comi nus pugnam cum Insubribus, Bous, Tauriseis commisere, quorum omnium virtus atque opera enituit, sed virtutem arma destituere,siquidem Gallorum Aemotum eomtum scuta tum gladij, ad Romanos comparati, longe erant impares, scuta illis ex cortice aut vimine infirma, Romana ex tabulis, neruo ferroq; munita,
gladij inde praelongi ac sine mucronibus, quibus
miles caedendo fere frustra fatigaretur, hinc breuitate habiles, mucronibus acutis & validis, punctim crebra & angusta, sed mortifera vulnera inferebant. Ad eum modum multi Gallorum exanim*bantur, sed pertinax reliqui in spe mala proelium sustenta- . bant, donec Romani equites ex colle decurrentes, in alterum cornu acerrimam impressionem fecerun