De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 669페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

641쪽

Nonores Mart umpta, ut est apud Cassiodorum l. 8. epistol. io. sunt praecaniumsime asseriora, ct propria lingua virtutis ex ita transactis sanctorum praeliis,quae per vitam hanc uniuersam grauia illis plurimaque fuere , sed praesertim martyribus, gloriosissiatum illis erit, non torpidae virtutis indicia, & egregia fortitudinis monimenta in corpotibus suis inulta, iamque supra pyropos, de quicquid in terris splendet, flammantia , desidibus obiicere , ut confundantur & pe

reant. - .

iudicalunt. 23. Sed quod iudicium conscriptum, saciendum in populis per SS. Martyres aiebam, discussione

aliqua indiget. Quaedam enim scripturae loca ape te ferre videntur, sanctos quidem omnes aliquatenus , sed maxime & praecipuo quodam iure martyres , iudicium in mundi meta de impiis laturos: idque diserte martyribus tribuit Tertullianus l. ad martyres cap. a. dicens eos de suis iudicibus iudicaturos.Tribuit etiam S.Eulogius Alexandrinus l. s. contra Nouatianos apud Photium Cod. ago. im

fertque ex illis Apostoli verbis I. Cor. 6. - nes. citis quantam sancti do hoc mundo iudieabum 3 Agdi potest illud ex cap. 3 . Sap. de iustis , quorum exitrisi aestimata est assilitio, dc quod a nobis est iter, e terminium ; In tempore eris resterim illatum ; tum

Icilicet cum iudex iustitias iudicans, tempus acce-

per . Tunc inquam Digebunt iusti, re tanquam

Dintilia in arundineto discurrent , indicabunt rationes. Iustos praecipuo iure dici eo capite martyr 1, annotatum iam supra est parie a. cap. G. n. 3 I. Iudica-

642쪽

6io Pars IV Cap. VI.bunt ergo martyres , ut quorum causa tanquam

impiorum iudicata est , causam iudiciumque recipiant. Quamuis autem haec non improbabiliter divideantur, nihilominus Photius , dictum illud S. Eulogii referens , illud improbat: negatque s lide affirmari, martyres cum Christo iudices constituendos: & ad locum Apostoli a S. Eulogio prolatum , respondet, Apostolum, non collocare lanctos cum Christo iudices, sed ostendere futuram

mundi redargutionem , & condemnationem eorum, qui ad vitam ipsorum, non exegerint suam:

scut Niniuitae, & Regina Austri, dicuntur Iudiciu in laturi de Iudaeis Christo non credentibus. Quo spectat distinctio multiplicis iudicii quam ashibet Richardus in . dist. 67. artic. a. q. T. Cui aQ haeret Antonius Bitontinus quaest. ad epistolas de sanctis: nempe iudici, lati potestate ordis naria , vel delegata , vel assessotia & approbante, vel per comparationem. Ordinariam iudicandi potestatem , tribuit Richardus toti augustissimae Trinitati, delegatam Christo, cui potestatem dodit Pater iudicium facere, quia filius hominis est: duae postremae iudicandi rationes, iuxta Richa

dum , sanctis competunt : Nam S comparatione ad quosvis sanctos facta, iudicabuntur impii, omnisque eorum excusatio praecludetur tanquam vana & cassa : quippe qui per meram culpam tuam inde exciderint, quo at j eiusdem mallae pertigerunt: Et praeterea approbabunt sancti iudicium a Christo latum, eruntque eius quasi allelsores , sus-fragatione sua ratam habentes , pronunciatam a

iustissimo & incorruptissimo iudice sententiam,adscribentes e veteri sermula, bonum D Ihm. Vnam

643쪽

nonores Martyrum. 62 Iillam quae postremo loco proposita est, iudicandi

rationem , SS. Martyribus tribuit Photius, non obscure secutus S. Chrysostomum homil. 53. in Matth. ubi negat, iudici j solium ulli praeterquam Christo competiturum: tantumque aliis tribuit iudicium per comparationem , quale Christus, Reginae Austri, & Niniuitis tribuit in Iudaeos incredulos: quo ipso exemplo , iudiciariam martyrum scinctionem, exponebat Photius. Verum negari nulla ratione potest , quin Christus plus aliquid tribuerit quibusdam sanctis, quam eis concedatur a Photio. Tanquam speciale namque praemium , promisit Christus relinquentibus omnia sua, de Apostolicam vitam persecta imitatione exprimentibus, fore ut sedeant & ipsi in iudicio, iudicantes duodecim tribus Israel. Qiaod omnino plus fert, quam iudicium per comparatio nem. Eo enim modo, etiam iniqui qui leuiora peccarunt , damnabunt iniquiores, iuxta illud, ini imdices vestri erunt: quod de exorcistis Iudaeis, qui Actor. I9. damnantur impietatis , accipiunt pleri que recentiores Matth. it. & Lucae ii. Quod si. professbribus persectis vitae Euangelicae ea in ludicio consessio cum Christo tribuitur , ut fert illud Christi promissum, facile adducor ut non modo D. Eulogio superius adducto , sed etiam D. Augustino allentiar, qui epistol. 89. q. . pulcherrime monstrat SS. martyres , opes , & vitam , & parentes suos abiectile , & omnibus quae possidebant renunciasse , ut possent Christi esse discipuli. Subductis enim bene rationibus , cum vidissent, nisi terrena despicerent, fore ut Christum amitterent, quoa

S. Cyprianus late demonstrat lib. de lapsis a n. A. Rr 3 appro

644쪽

apprehenderunt potius turrim sortitudinis a L. cie inimici: quia cum eam in sua aedificarent fide, computauerunt sumptus quibus perfici posset , ideo animo accelserunt ad fidem, & in ea perstare fixum habuerunt,ut parati essent omnium potius iacturam quam fidei facere. Atque ita cum rerum suarum venditione, plerosque eorum piguisset an

te perfici, Christi imitata passione sunt repente persecti. Dedi sere Augustini eo loco verba: qui

consequelarer ad eam sublimitatem Euangelicae perfectionis in martyribus consp:cuam , addit, eos

in iudicio futuros cum Christo iudices: Nempe non iurisdictionis participatione, quod a D. Chrysostomo recte negabatur, quia Christi iura minu ret , sed honoraria consessione, & suffragatione, qua serendam autoritate Christi sententiam una cum Christo concipient ut assessores, ad supremi Iudicis veluti consilium in causi disceptanda adhibiti, & ut passim loquimur, voce consultiua, potientes & iudicis dignatione assumpti, ut una serant sententiam. Aut si quae est alia probabilior via exponendi iudiciariam functionem, quam iii Apostolis , & Apostolicis viris omnes agnoscunt. De quare plene Suarest. 2. η .p.d. 36. s. . & Thyraeus i. de apparit. Christi ad iudici. c. I a num. 49. α communiter Scholastici in A. dist. 47.

Nouiu error, de facultate martyrum in extremo iudicio, ad commutandos haedos in oves.1 . Hi sunt SS. Martyrum in iudicio honores,s ne amplissimi. Incidi vero proxime in scriptorem nuperum, qui l. 4 I. ad Isar. c. p. alios PraetereasS.

645쪽

minores Martyrum. 62SS. Martyrum in iudicio honores proseri, quos

discutere videtur operaepretium. Ait enim, iuxta Patres eam fore apud Deum SS. martyrum in iudicio gloriam , ut damnatorum numero eximere quos voluerivi, penes ipsos sit futurum. Quam esse ait antiquissimam traditionem , pro qua profert inprimis Prudentium, tum Henricum Altissiodorensem ac Venantium Fortunatum, tandemque S.Cyprianum. Locus Prudenti j est eiusnodi, in fine passionis S. Fructuosi & sociorum, hymno 6. περὶ

i Olim tempus erit ruente mlinriCum te Tarraco,HuEctuosus acri

Soluet I plicio,tegens ab igni.

Fors dignabitur meis medelam . Tormentis dare.J

Nec dissimiliter hymno '. quo passio S.Romani describitur. Vellem sinister inter haedorum greges Hi sum futurus, inus dignoscereri

Atque hocprecante,diceret Rex optimus, Romanisς oraturansfer hunc hoedum mihi: Sit dexter agnus,induatur bellare. JHenricus l. 6.de vita B. Germani, Prudentium expressisse videri possit sie enim canit. Heu quis me instanti tum des ibit ab ira.

Subnixus trabea,praesul Germane pereunt, Tunc aderis inter proceres,ut ferosupernos, Ergo tui,tum Sancte Pater mi Mesciis vatis. Cumque olidis tunsium distexeris eminin hordis, Id mihi nam spondent scelerum monimenta meo rum,) . Tune Perem precibus pulsare memento benen .

646쪽

Flectetur certe: dicetflexusque ministro, Germanus poscisinon fas prauisse precantem,

Hunc haedum , niveos quam primum transfer in agnos, Agnus eat dexter,decoretur vessere pulchro. J Venantius vero Fortunatus lib. A. de vita S. Marcini, ita eum compellat. Iudex cum veneris orbis,

Tu quoque iussus eris dextro residere sedili Arbiter in populis,populi pavor ante tribunia. Bualiter eougiam flamma stridente caminum' Tunc precor,ut fragilem sacro velamine celes: in tua me trepidum defendat ab igne lucerna, Nam scio pol se reum quemvis libi cedere Christum, suem sociat proprio mansura in secula regno.JTandem S. Cypriani locus tam luculentus videtur , ut nihil videatur possie proserri luculentius. sacre enim habet libro de lapsis. Credimus quidem posio se apud iudicem plurimum,martyrum merita, ας opera iustorum. Sed cum iudici j dies venerit; curum post occasum seculi huius & mundi, ante tribunal Christi,populus eius astiterit.JDedi fideliter ea quibus autor praediistus contineri di serte putat traditionem illam de martyrum autoritate apud Deum extremi iudicij tempore. Quamuis ipse quidem non obscure indicat & traditionem illam & fiduciam in martyrum meritis, inanem esse ac reiiciendam ; eo quod prostet diuinum oraculum contrarium,quo, maledictus denunciatur homo , qui considit in homine.

Convellitur. 23. C ceterum Catholica de indubitata doctrina, longQ

647쪽

Honores Martyrum. 62 stonse aliud seri,quam qnod hic autor comminiscitur. Certissimum quippe est, in quamcunque pamtem arbor in fine vitae ceciderit, ibi perpetud fore; Vt velut monstrosum errorem in Origene damnorit Ecclesia,quod aestimarit abyssum quasi senescet tem; idest , ut S. Gregorius interpretatur lib. 34. mores. c. II. alias I a. quod censuerit posse finiri damnatorum supplicia. At hoc ipsum dicit, qui hominem damnatum iu iudicio particulari, &ad sinistram idcirco locatum, ait posse per martyrum merita,indui vellere agnino, deposita hoedina se

britie & oliditate.Videndi qui de aeternitate supplicii damnatorum plene disputant, Lessius lib. i 3.de

diu. persea. c. 1 F. & Salas I. a. tract. I 3. d. IJ.f. s. Itaque extra omnem controuersiam esse debet,

quod nemo per damnationem in iudicio particulari factam addictus inferno,& ad sinistram locandus in die iudicij uniuersalis,inde unquam steripiendus,aut ullius martyris alteriusve sancti precibus transmutandus ad dexteram. Sicut enim de fide est, nostra suistagia non posse prodesse damnatis ad

poenς aeternet extinctionem,ut Suares recte pronunciat tomo 4. s. p.d-8.s . num. II . ita idem de sanctorum suffragiis est affirmandum : cum hoc tantum discrimine, quod nos hic donec finiantur lux& tenebrae, quia plerunque ignoramus statum d functorum damnatorum,oramus pro eis sine culpa, cum nobis non constat,quod in malo statu excellerint e vita.At SS.Martyres aliique beati, nunquam preces suas & merita interponunt, pro iis quos Vident irrevocabiliter cecidisse, & aeternis suppliciis iusta Dei sententia quam perspiciunt, fuisse addictos Unde neque ante iudicium uniuersale post Rr 3 trans

648쪽

transactum particulare,orant pro illis: neque tempore iudici j extremi, orabunt , quaseunque preces ad eos direxerint damnati illi , dum adhuc in vivis estent, exposcentes , ut in die iudicij illis adsint, eisque ad dexteram collocandis , patrocinentur. Estque id apud Catholicos Doctores , & omnes retro Patres,adeb ratum,ut insula admodum, comtraria assertio, Patrum traditio nominetur. 16. Nec est dissicile Patres ab aduersario alleg tOS exponere Eodem quippe modo accipiendi sunt, quo accipitur in sermulis litanenticis illud Ecclesiet. in die iudici , libera nos Domine. Et illud Missie pro defunctis , libera me Domine de morte aeterna. in die ita tremenda. Ac rursus illud ex eodem Ecclesiastico pro mortuis ossicio. SHsine domine animas omnium Delium defuncto rim, de poenis inferni,cr is profundo lacu:libera eas de ore ore leonis, nc ab corbeat 3 Tartarus, ne cadant in obscurum. Sensus autem petitae liberationis est, ut placeat Deo nobis gratiam concedere, sic exigendi vitam praesentem, ut in die iudicii mereamur esse ex numero eorum, qui ab extrema & aeterna clade liberi euadent. Non quod tunc facienda sit liberatio; vel quod preces alicuius tunc interpositae, possint ad eam qui quam conserre: sed quod per publicam, & omnibus mortalibus manifestatam sententiam, firmabitur liberatio aut damnatio, praemissa in particulari iudicio; & facta consentanee ad vitam pie vel impie transacta pro cuius proinde bono fine, ratur, cum petitur liberatio in die Iudici j. Eodemque, modo, sensus alterius petitionis est, rogare Deum nς animae cadant in obscurum: memorando,& veluti praesentem repraesentando,diem obitus, in quo

γ anima

649쪽

Nonores Martyrum. Granima adhuc capax est iuuari nostris suffragiis, de prohiberi ne cadat in obscurum.Haec enim petitio, relata ad tempus quo anima nondum e corpora migrauit,eodem plane recidit,quo prior; nec aliud fert, quam postulationem boui status in anima migrante a corpore , ut sit locus decreto diuino, de bono animae statu finali, remunerando per gloria; repensionem:eiusque decreti executionem,& defrictionem fuliginis cuiuscunque a pcccatis residuae, gloriam remorantis, deposcit Ecclesia per eas preces: ut Valentia recte exposuit tomo 6.disp. II .q. I. p. 3.in calceassertionis secundae. &t. 3.disp. 6.q. 2.p 8.in sine.Videsis praeterea Medinam C. de Orat.q. 6.&Bellarm. a. de purgat. c. I 8. Quanquam quod durum videri potest in ea petitione Ecclesiae, quod scilicet spectare aliquatenus videatur rem iam factam . , non habet locum in Patium petitione

quam expendimus,quae diserte tantum seri id quod tu eam Ecclesiae petitionem secundam, & expres.sius per priorem postulari diximus. Nempe ut SS.

Martyres priusquam hinc abeamus dignentur nos tales precibus suis reddere, quibus Deus misereri in aeternum possit: quod estJocum nobis dextrum impetrare in die iudicij, esseque eo modo accipiendam eam Patrum petitionem, nec detorquendam esse ad eum falsum sensuin, quem Vocum cortex utcumque sonat,dubitare noni licet.omnibus enim Christianis infixa est, semperque fuit ea persuasio, non fore ultra locum remissioni,atque aded neque cuiusquam precibus, ex quo particulare iudicium,

animam aeterno supplicio addicens interuenerit. Nolo extra locum excurrere, in ea quae aduersa'

rius addeba de hac controuersia per illud stripturae

650쪽

Πonores Martyrum. 629

largitatisac iustitiae ratio tulit, non plura hoc loco. Nam quod praeterra, martyris imitationem, inter summos honores quos ei possimus impendere,numerat S. Chrysostomus in S. Iuliani encomio, &Issidorus Pelus. lib. i. epist. 8 9.quamquam indirecte& consequenter est verissimum, tamen directe ac per se primo, aliud est imitatio, ab honoris e hibitione. Quod autem tot tantosque honores martyrum fidei, martyribus quoque charitatis vendicabam , nulla maityrum fidei iniuria, nec casis ex parte ipsorum charitatis martyrum titulo, praestiti. In pari namque causa , non dispar honoris modulus videtur rependendus. At parem, imo

eandem esse virorumque causam, uniuersa tertia

huius opusculi parte confeci. Liquidb igitur concluditur his quoque pro quibus pugnauimus, non

dissimilium honorum condignitatem competere. Ausimque etiam superpondium aliquod nostris deposcere , quod eorum gloriosus exitus, cum multa proximorum utilitate iungatur: videaturque consentaneum, ut quibus alienae aerumnae fructuosae extiterunt, iisdem exile tantae operae pretium non negent; quale est quod grata recordatione , ac condigno meritis honore rependitur. Quamquam quid nostris honoribus opus, iis quos a se honoratos voluit Deus Ex nostris laudationi- rebus, tali S. Chrysostomus, orat. 3. contra Iudaeos,

initio) nihil martyribus splendoris accrescet. Quid menim egeant linguis nostris, quorum certamina su- perant naturam humanam ; quorum praemia vim ingenii nostri vincunt Z Deriserunt hanc vitam, conculcarunt carnificinas & tormenta , despexe- Iunt mortem , ad coeluin euolarunt, erepti sunt e m

SEARCH

MENU NAVIGATION