장음표시 사용
631쪽
Honores Martyrum. εο 9 , eans , aliqui eosdem etiamnum superstites attingunt , de eis primum pauca dicamus. Colloco in hoc ordine plurima & eximia quae in sanctorum
martyrum honorern per tempus certaminis e rum , sunt patrata diuinitus. Praesertim quod in restituto, vel potius continuato truncatorum membrorum via , plerisque sanctis martyribus accidisse proditum est. Quale illud plane stilpendum in S.Romano , qui evulsa de faucibus lingua, martyrium, ut Eucherius scite dixit,post Chrysostomum homil. a. de S.Romano, ante martyrem passa, e pedite nihilominus loquebatur. Qum ad maximum sancti martyris honorem pertinuit, Vt prinpterea exclamet idem Eucherius homilia de eo, compellans Deum. QOm tibi tardum est beni-gna diuinitas, sanctos tuos in posterum glorificariὶ Illustre item, sed olim prope quotidianum , & in SS.martyrum actis ubiuis obuium, quod de sopiata, de quasi marcore damnata, ignium vi, de ci- curatis feris , & retusa poenarum atrocissimarum violentia, infinities legimus. Hoc quomodδ ad honorem martyrum pertinuerit , optime exposuit Eucherius homilia de S. Blandina verbis illis. f Diuersa multimodae crudelitatis ingenia, no-
u6sque cruciatus, in semet Sanctorum pectora in- uicta consumunt intolerandum pondus malo- rum contemnendo vincunt, &sentiendo obtinent, ovi sentire non possint. Subiiciuntur ignes, sed ad hoc tantum valere cognoscuntur, ut consecrent. Instigantur bestiae, sed ad praedam suam feritas impalla miratur. Dilacerata vario tormentorum genere membra, sanctificant flammae, dum pase nesciunt ; honorant bestiae dum saeuite non no- -
632쪽
, runt. Vbi sunt qui dicunt , venerationem sacris martyrum deferendam non esie corporibus t Ecce cruentae feritatis immanitas, quae religionis non m recipit sensum, defert venerationis obsequium: M quae discretionem rationis ignara non recipit, ad x malorum tamen damnationem quid honoris Sat
ctis debeatur agnoscit:ac sic supplicij ministerium,
vel instrumentum , miro modo meritorum effici- tur testimonium; de dum pietati reuerentiam prae- stat,profert tacitam de impietate sententiam.)Beneficiorum verb , per eosdem SS. Martyres , etiam num superstites, ac super certamen
ipsum, mortalibus diuinitus impensorum, quod est diuini in eos honoris splendidissimum argumentum , vulgatissima sunt exempla , & cuiuis peruia, ut nihil sit necesse singillatim aliqua proferre. Quoties enim legimus curatos eorum attactu aegros , pulsos daemones, luminis usum restitutum , dc id genus alia supra naturam beneficia, per Sanctos Christi pugiles inter pugnandum collata mortalibus; quodque stupore in meritδ inserat , iis ipsis per quos cruciabantur, vel neci dabantur, eotumue coniunctissimis 3 Quim multi carnificum atque tortorum , quod inter maiora & potiora martyrum miracula merito retulerim, victi tantae patientiae exemplo, & illucente interius ad tam luculentae virtutis splendorem Spiritu. sanoo, lumen fidei perceperuntZId quod merito S.Ephrem in posteriore Sanctorum martyrum laudatione, recenset inter mirabilia per martyres edita. Illustre est: exemplum Basilidis apud Eusebium l. 6. histor. cap. 4. An non etiam multi Sacerdotes , aeditui- qua Protinosum templorum , carnificibus ipsis imma
633쪽
Honores Martyrum. GII immaniores, de iudicum ad sevitiam in martyres expromendam incentores , mutata mente iis quos insecuti fuerant martyribus sunt aggregati,tandem caesi ipsi quoque, propter fidem quam tantoperς ainuisam de exosam habuerant ξ quod Theodoretus extremo lib. 8. contra Graecos, meritb suspicit, Minsinuauit quoque S. Aug. seriar. 63. de diuers. c. I. constatque id in magnum martyrum honorem cedere ; quorum patientia & abiectio, eo diuinitus munere donata est , ut ab impietate indomabiles, eam ipsi potius, in veram solidamque pietatem
Item honores iisdem Uc exhibiti a Deo,
I9. Multa verb dc magna beneficia mortaliabus impensa , quibus Deus Sanctorum martyrum iam beatorum honorem promouet, quis satis explicet λ Tametsi magna illa est , & quotidiana laudum beatis martyribus delatarum materia. Non per annum semel sait Theodoretus lib. 8. contra Graecos sub finem , describens frequentationem templorum in quibus conditi SS.Martyres )aut bis aut quinquies aduentamus , sed in eis saepenum ro dies festos peragimus, sepe diebus singulis e 'rum martyrum Domino laudes hymnosque canta- mus : quique homines prospera sunt valetudine, se conseruari eam sibi a martyribus petunt ; qui vere, Uaegritudinem aliquam patiuntur , sanitatem expo- 'scunt. Insuper de steriles viri & mulieres, dari sibi 'filios petunt; qui verb parentes sunt, integra sibi ' dc propria custodiri quae consecuti sunt , dona.
634쪽
ς Item qui peregre aliquo proficiscuntur, petunto martyres sibi comites elle in via, vel potius itineris o duces ; qui vero iam sospites redierunt, gratias
η agunt, acceptum beneficium confitentes. Non qui se ad Deos accedere arbitrentur , sed qui orent Dei martyres, tanquam diuinos homines, interceilb- resque sibi eos apud Deum advocent ac precentur. Pie verb fideliterque precatos, ea maxime conse
qui quae desiderant, tetantur illa quae votorum rei dona persolutini, manifesta nimirum adeptar sanitatis indicia. Nam alij quidem oculorum , alij verδ pedum,alii porrd manuum simulacra suspen-
dunt, ex argento aurove conseista. Gratissime nam-T que accipit eorum. Dominus , qualiacunque sunt dona; nec exigua , nec vilia dedignatur: quippe qui ea proserentis facultate metitur. Haec itaque omnium spectaculo exporrecta, testantur morbo rum depulsionein, cuius ipsa certissima signa sunt, a sanitat Em consequutis allata , haec inquam, se- pultorum ibi martyrum, quae sit virtus, Osten-μ dunt. J Ad haee martyrum beneficia prouocat lsido-dorus Pelusiora l. i .epist. s refellens Hieracem
quendam venerationi sacrarum exuniarum inse-stum, & martyricorum corporum cineres, in veneratione elle apud Christiaribs, m deste serentem. Vctum huiusmodi argumentum gloriar SS.
Martyrum, aded inicitu fisa fulua est. vi praestet his generatiin prolatis . nihil praeterea sigillatim attingere. Quem ver b hiulca singularia legete cupiditas incellerit, specimen petat ex Gregorij Tur
nensis opere de gloria martyrum. 2 o. E contra, quae aeque sanctorum martyrum
635쪽
vltoris recruciatio,& prompta plerianque suit, de adeo grauis, ut quo apud Deum loco martyres ellent, neminem lateret. Tolerat quidem plerunque Deus vasa irae in multa patientia, & iustorum insecutores, non modo seruat incolumes, sed diu
tiis fartos seculique honoribus in dies magis ac magis saginatos, aeternae diei plectendos dimittit.
Tamen interdum quoque , robustam manum suam ad contundendam contumaciam extendit.& in suis iniuriis placidissimus, exardescit in vicio cendam suorum iniuriam. O Christi inestabilis mbonitas sexclamat Paulinus epist.ad Victricium 1.ὶ
quantum in suos ostendit affectum λ Iniuriam con- festoris sui non tulit impunitam,qui suis crucifixoribus rogauit ignosci contumeliam martyris statim ultus est, qui passionem suam noluit vindicari. J Tertullianus libad Scaput .a c. 3.multa in eam sententiam exempla profert. Quaedam item S. Chrysostomus Icontra Gentiles de S.Babylae gestis,cun docet, qua ex causa Iulianus Apostata, temerando sancti martyris Babylla sepulcro abstinuerit, veritus ne ea sibi sancti martyris interpellatio , mala
Verteret. Plenc in eo argumento versatur Michael Medinat. i.de recta fide c. I I. Eximium & illud a Deo in Ss. Martyres hon ris genus,quod S. Augustinus se .de S.Vincentio, qui est y.inter a .additos , appellat magnum testimonium datum a Deo testibus suis, cura nimirum sacrorum cadauerum, multis saepe supra naturam circa ea patratis, ut circa exanime S.Vincentii cot-pus describit Prudentius hymno s.pesisteph.& attigit ibidem Augustinus, qui concludit. Vere pre- tiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius: quando
636쪽
re quando nec terra carnis, vita deserente contemiabei tur ; & inuisibili anima, de domo visibili discedet iste , habitaculum serui, cura Domini custoditur, re & in gloriam Domini a conseruis fidelibus honora- tur. Qiijd enim agit Deus, mira opera faciendo, o circa sanctorum corpora deianctorum nisi testimo-- nium perhibet , sibi non perire quod moritur, &m ut hinc intelligatur in quali honore secum habeat
M animas occisorum , quando caro exanimis, tanto G assectu diuinitatis coronarur. Sicut enim de mem-mbris Ecclesiae loquens Apostolus, similitudinem
is adhibuit de membris corporis nostri, quoniam ς quae inhonesta sunt nostra, his abundantiorem ii ex norem circumponimus : ita prouidentia creatoris, o cadaueribus martyrum tam praeclara miraculorum testimonia praestando , abundantiorem honorem exanguibus reliquiis hominum circumponit:& quod vita emigrante tanquam deserme iam rem net, ibi euidentius, praesens vitae dator apparet.J
Martyrum in caris honores, ct confess
corum Patre. 2I. Sed haec omnia diuinorum erga sanctos martyres honorum argumenta, quamuis magnifica, atque illustria, possint tamen exilia& pusilla videri, prae iis honoribus quos sancti martyres a Deo in coelo coram coetu uniuerso sanctorum Angelorum atque hominum , ipso Deo arbitro &muneratore, laudumque praecone consequentur, per uniuersam quanta quanta erit aeternitatem. AEternis tabulis consignata, pugilum suorum vel
minutissima quaeque in amplissimo & illustrissimo
637쪽
Πorares Martyrum coetu electorum omnium, reptae sentabit. Habent quidem rectores seculi, capita populorum , digistores annalium & voluminum de rebus suis , pi runque multis mendaciis fartorum:
fida sedatas conficit diutina r isto sescat, puluis obducit situ , . P carpit sene lim, aut minis obruit: inscripta Christio pagina, immoriadis ea ,
, 2 cee obstescit udus in coelis apex. i Excepit a Lians Angelus coram Deo, . Si quae locutus martyr, ct quae pertulit:
Ἀο verba selum disserentis condidit, Seae Usa pingens vulnera, expressit γιρ
Laterum, genarum, pediors que ct faucium. ci 1 Omnis notata enisanguinis dimensio, Ut quamque plagamsulcus exarauerit,. -ltam,patentem,proxima longam, breuem
Lua vis doloris,quiue segmenti modus t Vultam cruoris re nullam perdidit. Hie in rege Ilis liber eIn caelentibus , Q e Monumenta simans laudis indelebilis, Telegendus olimsemphemo iudici: Libramine aequo, qui malorum pondera, Et praemiorum comparabit copiaδ. Prudentius est que audisti, hymno de S Romano, perennitatem tabularum queis Deus martyrum s cta consignat , scite describens. Sanctos coelites Vniuersos,aeternum pascet haec contemplatio quorumvis operum a SS. Martyribus pro Christi nomine editorum. Ideoque S. Augustinus in Psalm. 8.SS.Martyres , ait, turbine persecutionis velut po- morum custodiam collectis fructibus disiectos at. que euersos, lid coelellem mensam , tanquam dehorto
638쪽
m horto dominico, multa & suauissima poma tram siste. J Nec imminuit , sed auxit martyrum decus S. Gregorius in c. . Cantici cum sanctos martyres, malis punicis longe pretiolioribus I reliquos beatos pomis vulgaribus collatos, in sacris canticis obseruauit. Ad tam publicum, tam sublime, tam immemsum, aeternae gloriae pondus, accedet praeconium martyris: non a coelite quopiam , homine puro
vel Angelo, sed ipsius Christi ore celebratum;
Sponsionem enim Christi tenemus Matth. a C. ver- bis non ambiguis conceptam. Qui me consessus M suerit coram hominibus, confitebor & ego eum coram Patre me J. Quod expendendum eo ipso modoe est, quo S. Chrysostomus orat. 4. earum quas Cromerus edidit, Vt parte I. c. 2. retuli, pr ductum a Deo pium hominem, in medium Amgelorum hominumque theatrum inducit, collaudante Deo & attestante, hic mei causa, hoc & illud egit; talia toties, tandiuque sustinuit. Idem ergo an re praesenti statuendum est. Sicut e contrario molles illos qui consessionem Christi nominis erubuerint, immensus obruet pudor, cum negabuntur a Christo in coetu Sanctorum omnium , &coram Patre. Cum inquam discillo aut eo, quod nunc aeternitati oppassum esse ait in Apolog. Tettullianus , & reuelatis omnibus in hac caligine cita ductis, perspicua fiet ignauia eius , qui tantulam aerumnosissimae vitae usuram, praeposuerit generose consessioni Christiani nominis , negato, vel palam non consesso eius nomine in quo est salus, ubtain resurrectio nostra. Quam ignominiae molem,
elumbes Christiani nominis professores oppressa-
639쪽
Πonores Martyrum cirram , veritus Uictbrinus, magni nominis Romae Orator, referente D. Augustino 8.confessic. 2.cum . abiecta profanitate , Christianis initiandus ellet mysteriis, facta potestate a presbyteris secretius reddendi ex formula professionem fidei, depuduit vanitati ; timens negari a Christo coram Ang lis sanctis , si eum timeret coram hominibus coim fiteri. Publice itaque & in totius Ecclesiae coetu , calcata insanorum Ethnicorum oblocutione , salutis verba reddere voluit. In ea impiorum confusione sane importabili, laus erit martyri a Deo. Ma- Ggnus laudator, & vehementer ambienda lauda- tio , J ait S. Bernardus, ser. 1.in festo omninm SS. Vnde enim solidior ac certior, quam a tali piaecone expectari laus potest.
Eorundem praeconia a Christo, in extremo iudicio.
2 2. Haec Sanctorum martyrum, in coelo eorum
Patre & Angelis Dei per Christum consessio,quam
sit eis honorifica, nulla oratio satis explicet. Eius vero quaedam veluti extensio erit, quae siet in coetu beatorum simul ac damnatorum omnium , per
tempus iudicij extremi : ubi Angelis simul & hominibus coeuntibus, in immensa consternatione impiorum , stabunt martyres in magna constantia, aduersos eos qui se angustiaverunt l, nec aliud reue- inferendis atrocissimis cruciatibus perfecerunt, quam quod abrumpendo vitae filum , abstuleruntiaboles eorum, amandantes illos in aeternam requiem, & labatnum ex faballio , nullo unquam
labore temerandum. In eo extremo, tam via tuer-
640쪽
sali, & supra omnes qui unquim fuerint celeber rimo conseilu, ij honores martyribus a Christo re- Pendentur, quibus explicandis impar sit humanam quaecunque facundia. f Beatisiimi illi Christi mar-ς tyres , t ait S. Ephrem in posteriore SS. Martyrum M laudatione , in iuxta solium gloriae,magna cum glo--ria atque fiducia astantes, ostendent vulnerum tu
rum atrociumque cruciatuum ac verberum cicatri-
- ces, in suis corporibus relucentes, ac Solis splen- α dorem sua claritate superantes. J Nec ipsi duntaxat ostendent ea passionum & eximiae sortitudinis monimenta, sed oc Christus Dominus ea obiiciencum Tyrannis qui in sanctos saeuierunt, ut videant in quos confixerunt : Tum mollibus & enervibus Christianis, qui absque ulla tormentorum atrocItate, quod recte supra expendit S. Ephrem, tam profundo desidiae somno sunt demersit: & quam
martyres inter rotas, & equuleos , ignes, ac feras, tenuere constantiam ac dilectionem in Deum, apuin requie & in summa lecuritate abiecerunt. Gl ria haec est omnibus sanctis eius I sed martyribus maximE, ut faciant increpationes in populis,& iudicium in aeterno tribunali ac diuino consistorio ante tempora secularia , conscriptum. Sicut enim inhumanis certaminibus, degeneres animos fortium magnanimitas increpat, nihilque generositati strenuorum militum honorificentius est , quam componi cum pauidis,& transacto bello iis qui praemetu dilapsi sunt ostentari , plagarum quidem cicatricibus deformatos , sed tamen gloria proditae magnanimitatis circumstuentes , quam vel utentibus omnibus, vestigia plagarum uberrimam &insignem ditandunt: svulnera enim in bello exce-