Hieronymi Tartarotti Roboretani De versione Rufiniana historiae ecclesiasticae Eusebii Caesariensis dissertatio, in qua Valesianae interpretationis dignitas & praestantia vindicatur

발행: 1748년

분량: 130페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

R FINIANA. I 2Ilevasset. At q-ndo libidine veterum scripta innovandi nimium se abripi passiis est, reparaphrasim potius, eamque liberiorem , quam pressum interpretandi genus adamavit, occasionem omnem recentioribus haud prata ripuit cum fructu, Ac laude idem stadium decurrendi, eXperiendique quid in eo exercitationis genere & ipsi in communem utilitatem conferre possent. Hanc, quam diximus, Rufini Iaudem, &agnoscunt in eo recentiores, & libentissime profitentur, testaturque Valesius ipse, Fecisse

silum quicquid in se fuit , oe suo labore nosmmiabarem levare ac minuere conatum esse. Neque audiendus est eruditus P. Caeclarius, qui ut apud credulos Lectores recentioribus invidiam creet, totis Viribus conatur ostendere, eos universae antiquitatis testimonio, quae Rufini Versonem ampleXa est, celebravit que, refragari ausos. Μera argutatio ea est, quam superius deteximus, retudimusque. enim ab antiquis in Rufini Interpret, tione laudantur, laudant & recentiores. Fides autem in vertendo, dc integritas, ut in eo aposterioribus vehementer desideratur, ita a nullo antiquorum, quod quidem sciam, aut agnoscitur in illo magnopere, aut celebra.

tura

XXXII.

122쪽

r1x; DE VERSIONE

XXXII. Quare, ut ad exitum tanderi ninstra procedat oratio, quod eruditus P. Cac. eiarius novam Rufinianae versionis editionem meditatus sit; quod eam ad MSS. Vaticanos codices diligenter exegerit; quod dentique Notis Criticis, Geographicis, Historicis, in tironum praesertim sui ordinis gratiam, illustraverit; id Iaudo quidem quam maXime At quod eandem immodicis interdum laudi.

hus , & minime veris extollat, quod depres; sione posteriorum eam nobis velut accuratisi fimam proponat,' quod denique clarissimos Viros, qui de Rufino senserunt quod ratio/ ipsa & veritas postu Iant, traducat interdum,' irrideat, atque adeo intemperantiae, mpus dent4ae , nimiaeque libertatis aceuset; id neque . probo ipse omnino neque certe, probabunt aequi rerum aestimatores, qui suum unicuique tribuere malunt, disissimosque homines, & de Litteraria Republica optime meritos. omni veneratione ac reverentia dignos existimant.

Negari certe haud potest a saeculo praese

tim XVI. ad nostra haec usque tempora, una cum eruditione ingeniorum quoque licentiam crevisse , Criticam vero Artem a plerisque etiam magni nominis viris ita eXercitam, ut

quibus argumentis aliquid statuitur, iisdem

123쪽

RUFINIANA. 123 paullo post illud idem subvertatur; adeo ut qui ex illorum scriptis de ea disciplina judicium ferret, subdolam potiua astruendi, &destruendi artem eam censeret, quam recte iudicandi magistram. AEquum itidem est, ut suus antiquitati honor constet, neque Patrum, Ecclesiasticorumque scriptorum auctoritas aut elevetur, aut minuatur ἔ quod pessimo

eXemplo, maloque certe animo non pauci, praesertim a communione nostra alieni, temrarunt, tentantque etiamnum. At non prω Pterea recentioribus ademta est facultas de

veteribus iudicandi: non ideo antiquorum vitia dissimulanda, aut defendenda a nobis sunt. Neque bona caussa dicenda ea est, in qua summa animi contentione clarissimo voritatis lumini nebulas offundimus; adeo ut qui eo mentis acumine praediti non sunt, ut

rationum nostrarum pondus eXcutere di m tiri valeant, tantam inde mentis caliginem ac tenebras contrahant, ut quod de veterum

seriptis iudicium ferendum sit, certo apud se statuere nullo modo possint. Quod si eruditus P. Occiarius maxima Rufini ornandi studio tenebatur, quum Litateraria Respublica quid de scriptoris illi Versione, quid etiam de recentiorum inter. Pretati ibus sentiendum sit, iampridem optime

124쪽

r 24 DE VERSIONE

time noverit; satius multo iucundiusque studiosis omnibus esse videbatur, quam Operam in AEthiope dealbando posuit, eam in pe quirendis qui ceteroquin eruditorum edito.

rum mos eli cum veterum, tum recentio.

rum de Rufino testimoniis, quae nec pauca sunt, nec parum honorifica, collocare: a censura vero recentiorum Eusebii Interpretum sibi omnino temperare; tum quod merito dubitare debebat, num argumenta a se prolata eius ponderis essent, ut quod eruditis omni.bus persuasum est, id in fumum statim aenebulas converti posset: tum etiam, quod verendum ipsi erat, ne quod is iniuria de Vm Iesio sentit, scilicet existimasse illumnis suae gloriam risurgere non posse , nisi Rufiniame depressene, illud ipsum mutatis nomi. nibus aliquis Valesii vindex potiori iure ineunti retorqueret .

Praeterea , quum in tironum gratiam suum illum laborem susceperit, atque ea sit iuvenum Natura, ut quem ducem sibi constituerunt, eundem postmodum religiose sequantur, illius effata alte imprimant animo, tenaciterque retineant; diligenter sibi cavendum erat, ne quid ipsi excideret indigestum, mancum, aut a vero alienum; cuiusmodi multa ostendet Lector in eius opere . Exempli gratia

quum

125쪽

RU FINIAN A. 123

quum Lib. IV. Cap. VI. pag. Is . Nota d de libro, cui titulus Astercatio Iasonis oe Papisci, qui Aristoni Pellaeo tribuitur, ait siniam extare Praefationem inter S. Cypriani monumenta: quum revera nihil ejus supersit,

sola vero extet E sola Nuncupatoria Celsi cujusdam, qui opus illud e Graeeo in Latinum sermonem verterat, ac Vigilio cuidam

Episcopo dicaverat; quem nos Vigilium Tridentinum Episeopum & Martyrem esse posse, contra Criticorum assertionem, alibi proba-Vimus. Quum itidem Lib. VII Cap. XXVIII. 33. Nota k Valesio palmarem lapsum objicit, quod duos Agathobulos Philone, de Iosepho antiquiores secerit; sitas enim ignoret ait ipse juniorem Agathobulum, qui Adrimni temporibus floruit, longe poseriorem fuisse non Philone modo, sed θ IosephOR : quando valesius ipse in Notis ad Eusebii Cap. XXXII. Lib. VII. haec in hanc rem habet: Duosfuisse

Agathobulos cognomento Amres, scribit Anar

bus. Sed=uod eos Philone, oe yostpbo vetustiores facit, vereor ne opinisue suasislsussit. Nam Agmthobulus Philosopbus floruit temporibus Hadriani, si scribit Eusebius in Chronico, o ex illo Georgius Duellus Videat, quaeso, Lector quo ani. mo Valesio errorem ei a iunioris Agathobuli aetatem objicere poterat P.Cacciarius, quum

126쪽

x16 DE VERSIONE

ex illius sente, ex quo saepius hortulos suos irrigavit, eruditionem fortasse illam hausissee. Quum denique neque enim singula eruditi

Viri sphalmata atque alucinationes hic persequi animus est y profitetur, se de una alteravere fusius in hoc tuo opere disputasse, atque eo Lectorem remittit, tametsi ejusdem rei ne verbum quidem uspiam inveniatur. Cujus nos sablaciae exemplum quidem dedimus Paragrapho XI. sed nunc unum alterumve addere lubet. Part. III. I. II. pag. Is . Disi vi tationis Apo. logeticae, quum haec sibi Curterii verba o, ieci siet: Rufinus quod merito reprehendit Hur n muιὰ is Eusebio reddendo parum integre se praestitit, crantinuo subdit: Scilices Curterior.

Aucto quidem Critico , sed satis credulo , im fuit Cissopbor'ni oscitantia: nihil enim ejusmois

occurrit in Hierondimo , ut paullo infra inendam Qua de re nihil praeterea legere est sive infra, sive supra, sive in toto eius libro. Et sane qui, quaeso, hoc ostendisset, cum quem in Curi rio errorem, quam in Christophorsono osti tantiam comminiscitur, inveniam ego certe

nullam

Eadem propemodum sin minus arte, at certe imprudentia neque enim dolose id ab eos ustum existimaverim Lectorem spe sua frustratur ipso statim operis sui initio; nam pag.

127쪽

malium . postquam dixisset, suspicari se R fini Uersionem prodiisse anno IErae Vulgaris CCCCII., ait: Onsuis alteram Partem nostr Historicae Dissert. Tom. IL Sed neque in Iaudata Dissertationis illius Parte, quae circa Rufini fidem tota versatur, neque in proXime subsequenti, in qua de Rufini Translatione agitur , quicquam invenire eontigit de anno,

quo eam avshqr eompleverit .

Idem dicito de Nota k in Cap. I. Lib. V

pag. as I. in qua his verbis praemissis: An vero pluris habenaa snt Graeca exemplaria , quae πω spis temporibus circumferuntur, totqke ammnuensibus faedari potuere , quam μα Rustini inis,

ginta circiter annos pus, elucubratam Eusebia Historum e statim addit: Confuse nostram Prae sationem. In ea enim Pratfatiore de hac eon. troversia num pluris facienda sint Graeca,quae Rufinus adhibuit, exemplaria, an ea, quae nune habemus, altum flentium; quum nude, nullaque addita probatione dumtaxat asserat, Graecos Rufini codices paν offuisse, recen. tiores vero omni sordiam genere scatere. Rursus Lib. VI. Cap. XVI. pag. Nota e ait: De Grio, seu Can, consule Adnόt tines nostras ad Cap. XXI. Lib. IV. At qui Ad

128쪽

118 DE VERSY NE RUFIN.

Adnotationes illas eonsulet, nihil profecto inveniat. Caium illum memorat quidem Lib. II. p. XXV. pag. Io 7. Nota b nihil tamen ibidem asseri , ad quod inspiciendum eo

Lector mitti mereatur .

Sed ut ad propositum revertamur, quae' hactenus suis disputata sunt, in pauca comtrahamus; concludimus tandem , Rufinum in Graecis vertendis elegans revera, ut Geu natur ait, ingenium habuisse: eius tamen ve sones, praesertim Eusebianae Historiae, minime sinceras esse; non quod optimis Groia codicibus destitueretur, sed quod genio indubgens suo, aliorumque vestigiis aegrius insistens, liberiori quodam transferendi genere delecta.

retur, quo cuneta, quibus calamum admovererit, interpolabat. Id non modo recentiores, sed veteres quoque, ut Sidonii auctoritate pro, havimus, agnoverunt; testatique sunt. Ex quo illud consequitur, Rufiniana Additamenta eiusdem non esse ponderis atque ea, quae Eusebium agnoscunt auetorem; proindeque Rufini Versionem neque veritate , neque aurctoritate, ut eruditus P. Cacciarius concludit Part.lIII. IV. pag. x 4. sua: Dissertationis, recentiorum versionibus anteferri debere.

FINIS.

SEARCH

MENU NAVIGATION