S. Ferrandi Karthaginiensis Ecclesiae diaconi Opuscula. E bibliotheca Achillis Statii Lusitani deprompta

발행: 1578년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

in ipleni libelli imperfecta dictatio nihil huietuae interrogationi cognoscitur respodisse; principia enim gloriosi operis primam quaestionem

litterarum tuarum diutius ventilant, utrum c

ro Christi corruptibilis an incorruptibilis fuit. unde adhuc disputans ille doctor egregius, antequam fideliter, ratione fidei reddita, cie act1bus militaribus cum pietate tractandis inciperet loqui, transiuit ad aeternae beatitudinis immort lia gaudia, verbum Dei,quod in corde & ore semper habuit, facie ad faciem contemplaturus;) importabilem sarcinam super humeros debiles p nis, Ut me iubeas tanti viri quasi hereditarium debitum soluere. Numquid ego sic repletus sum sapientia sicut illeὶnumquid eadem mihi facultas eloquij numquid similis data est auctoritas dignitatis3aut vel ipsa saltem piae conuersationis innocentia talis est mihi, quem praeteritis ac praesentib. excessib. implicarum mentis pariter& corporis grauat infirmitasὶ Quid igitur facia Volo latisfacere desiderio tuo,nec valeo; maxime quia cogitans & retractans merita iniquitatum mearum, superbiae proximu iudico,ducere alios per iustitiae emitas, per quas ipse non ambulo. Vae mihi misero, lonec misereatur altissimus.Ecce ego militiae ecclesiasticae vinculo alligatus,curis saecularibus dissipor; & quomodo in saeculo militanti, militiae spiritalis audeam leges ostem dere3Plorandum ne mihi est, an loquendum Vita alterius erudienda videtur, an mea potius co

rigenda Virtus

12쪽

virtus prima est, bene vivere ; secunda, recte docere. Frustra autem recte doceb qui bene non vivit. Ego ergo nec dum bene mens, quomodo recte doceam Uerumtamen quia non homo docet hominem,sed Deus doctor est omnium; nec , humana mandata,sed diuina quaeris audirnpraeteriens qualis ego sim,cognosce qualis esse debeost immo potius qualem te esse nobis congaudentibus gaudeas.Gratiae Dei adiutorium tibi neces vii. Ret sarium per actus singulos crede,dicens cum Apostolo;Gratia Dei sum id quod sum. Vita tua spe- I. . Isculum tibi sit,ubi milites videant quid agere debeant. Non praeesse appetas sed prodesse. Diligerempubl. sicut teipsum. Humanis diuina pra pone. Noli esse multum iustus. Memento te esse Eceti. . Christianum.Videtur enim mihi per has septem regulas Innocentiae in actibus militarib. posse homines spiritales Deo placere,nullumq. dispendium pati morum bonoru, sed proficere potius

ad incrementa maiora iustitiae. Si vis ergo pers ctus esse miles Dei inter milites saeculi, tene fi

miter quod diximus breuiter. Si enim gratiam iconfitearis, requiescet super te spiritus timoris V. H. Domini. Si vita tua speculu sit ubi milites vid rint quid agere debeant, requiescet super te spiritus pietatis. Si non praeelle appetas sed prodesse, requiescet super te spiritus scientiae.Ille enim scit praeesse,qui vult prodesse. Si diligas rempublicam sicut teipsum, requiescet super te spiritus sertitudinis. Si humanis diuina praeponis, T

quiescet super te spiritus consilij. si libenter a a dias

13쪽

dias; Noli esse multum iustus,requiescet super te spiritus intellectus. Si memineris te esse Christ anum, requiescet super te spiritus Apientiae. Et per septissirmis spiritus abundantiam misericors Deus,sicut veracissime amici sui fidelissimo Iob dixerunt, in sex tribulationib. liberabit te, & in

seprima non tanget te malum.In fame eruet te de

morte,& in bello de manu gladij. A flagello limguae absconderis, & non timebis calamitatem cum Venerit. In vastitate & fame ridebis, S hestias terrae non sermidabis, sed cum lapidib. r nonum pactum tuum,& bestiae terrae pacificae erunt tibi.Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum,& visitans speciem tuam non peccabis.Necessarium plane est partitionis ordine custodito, singulatim de his septem quasi generi

disputantem, beniuolus & intentus aduertas i illud principaliter sciens, neminem sine graua Dei recte intellegere, nemine iuste vivere. Ueos enim dat intellectum, Dominus quem voluerit religiosum facit. Nihil boni habemus ex nobis. Omne datum optimum, de omne donum perse ctum, Iacobo Apostolo testante,desursum est,d stendens a patre luminum, apud quem non est transmutario, nec vicissitudinis obumbratio.

Prima Innocentiae regula.

Rima proinde est regula Innocentiae, cluam tenere inter actus debeas militares, ut ninil viribus tuis superbus ad signes, sed omnia quae sepienter,aut fortiter,aut seliciter geris, addaucta reseras

14쪽

reseras potentissimi creatoris . Memor semper . O O quod populo Israelitico ingrediens terram repromissionis Moses loquatur,numilitatis sanctae volens omnes habere virtutes. dicit enim; Ne dicas Mis. l. in corde tuo ; Virtus mea, de potentia mea fecit mihi virtutem hanc magna.Et memor eris domini Dei tui,quia ille tibi dat potentiam ad faciem dam virtutem.Sicut plenius etiam propheta Hieremias admonet; Non glorietur sapiens in sapien Hiere., tia sua,& non glorietur sertis in sertitudine sua,& non glorietur diues in diuitiis suis, sed in hoc glorietur,qui gloriatur, intellegere & scire, quoniam ego sum Dominus,qui facio misericordia, ct iudicium super terram.Frequenter igitur si fieri potest.& indesinenter uoce cordis & corporis . - . exclamabis; Domine Artitudo mea, &adiuto- meis.Isrium meu in die malorii. Et iterum; Sana me do- Hiere. I miae& sanabor, salvu me fac, dc saluus er quia gloria mea tu es. Ita enim dicendo, sanctissimi pauli doctrina sequi videberis,dicentis;Qui glo- 2aeo. I riam in domino glorietur. Et tunc super te pro- Vphetica sententia complebitur; Benedictus ho- Hiere.I mo qui confidit in domino,& erit dominus spes eius, eriri. sicut lignum fructiserum secus aqua.& ad morem mittet radices suas, non timebit

cum venerit aestus,& erunt in eo frutices nem

rosi,& in anno siccitatis non timebit, & non deficiet a faciendo fructum. Deficiet si obliviscantur illiu de quo fidelis Esaias fidelib.enarrat; De ED. o.

us sempiternus dominus, qui creauit terminos teme,non deficiet,neq. laborabit, neq. est inum . . T Matio

15쪽

stigatio sapientiae eius;qui dat lasso virtutem, &his qui non sunt, sertitudinem & robur multiplicat. Deficient pueri,& laborabunt, & iuuenes iainfirmitate cadent. qui autem sperant in Domuno, mutabunt sertitudinem,adsument pennas sicut aquilae,cur rent,& non laborablint.Curre miles Dei festinanter, ut numero talium sociatus, negotia militaria securus geras. Si enim consilio vii necessarium fuerit, respondet tibi continuo

Trou. 8. Sapientia; Meum est consilium, & mea tutela. Si praelio dimicandum, Hrtissimi David audies v g. Re. 27. cem; Non in gladio, neq. in hasta fatuat Domunus ; ipsius est enim bellum. Si contra hostiles impetus praetendere disponis excubias, Psalmium. I 16. cogitanti responde Nili Dominus custodierit ciuitatem,in Vanum vigilant qui custodiunt eam. Si paruus exercitus contra hostium multitudiis nes innumerabiles educendus sit, orante Iudith protinus consertabcris, consona oratione dum

rudish.s gemebundus exclamas; Non in sertitudine est

Artitudo tua, neq. virtus tua in potentatibus,sed humiliu est Deus, indigentium auxiliator, infidi inorum opitulator. Si concordia militum qua ritu recordaberis scriptum; Domini est pax.Si oboedientia,uoce Psalmi domino Deo tuo canta

l. t . bis; Eripies me de contradictionib. populi. Sub

nomine autem populi, etiam multitud o militunon absurde intelligitur, maxime quia in huiusmodi populo saepe abundat contradictio,iaritata Maturali materiam seditionibus ministrante. Pe.

16쪽

bus enim rapinisq. vicina est ; & ciuicis est Obo . γε dientia, tum monitis salutarib. sapientissimi d cis libenter obtemperant. Nec dubitari penitus oportet in actib. militarib. supernae virtutis auxilio duces sertissimos indigere, clamante D uid,&quasi in contentione generis humani r spodente eis qui confidunt in virtute sua; Benediactus dominus Deus meus,qui docet manus meas

ad praelium,& digitos meos ad bellum. Miseri cordia mea & refugium meum, susceptor meus& liberator meus, qui subiciet populos sub me. Hoc quippe intellegens, a Domino tibi populos subici, voluntatem Domini proculdubio lacere properabis;& no potestate sola terrebis subditos, sed tranquilla consilia praebebis oboedientibus,

dans operam talis esse,quales Vis alios inuenire. t Secunda Innocentiae regula.

Ecunda quippe regula est Innocentiae milit, rib. actibus occupato, ut quasi in speculo, sic in illo milites videant quid agere debeant,& magis eos imitatio ad bonum prouocet, quam potestas. Duae enim sapiens illuc debet ire,quo cupit duc re subditos. Ideo enim dicitur dux,quia ducit, Scseipsum utiq. ducet, si per viam regiam putat posse ambulare, quos ad foueam malae vitae malum exemplum praebendo perducit. Tu ergo esto signifer disciplinae sanctissimae,tu erige trophae um virtutis intuendum iugiter ceteris, tu i in tandus appare. Quicumq. te audit praecipie tem,non redarguat aliter operantem. Pone sem-

17쪽

per in corde tuo sermones Apostoli dicentis ; In

excusabilis es o homo omnis qui iudicas. In qu enim alium iudicas, teipsum condemnas. eadem enim agis quae iudicas. Et quae eulpabilia pronuntias, vitare prius studebis,postea condemnare. quaecumq- laudabilia, operari plius, postea, iubere. Visa quippe optimi ducis speculo comparata bene inspicitur, si luceat in ea non simulato colore, sed verissima prorsus ostensione, fides, iustitia, misericordia, patientia, continentia,& non imprudens aestimatio futurorum. Fidelis dux eris, si indisio sapientium, non sermonibi adulatorum proberis,& cognoscaris re te credem, neminem fallere, promissa perficere Iustus autem dux eris, si tradicio sapientium,non sermonita adulatorum proberis,& cognoscaris perseuerantes in malitia punire, bonis fauere, singulorumerita discernere, reddere omnib. debita. Mistaticors dux eris, si iudicio sapientium,non sermωnib. adulatorum probetis, & cognoscaris dilige- Te pauperes, gubernare subiectos, indigentib. mi, nistrare, postulantita veniam clementer igdiose re, docere insipientes sapientiam, reuocare in Ragitijs ambulantes avia sua mala,Domiaum rogure pro inimicis,pacificare discordes. Patiens auxeris, si iudicio sapientium, non laudib. adulatorii proberis, dc cognoscaris laborare pro utilitatib. aliorum sine emolumento cupiditatis, iniurias pati, nec facere, non habere vicissendi libidine,

meru aduersitatis nullatenus frangi, desideri' prosperitatis minime x pi, petae erare in his

t . Q quae

18쪽

PAR AE NATI CUI AD REGINUM. 29

ebriae adsumpseris, sperare misericordiss Dei etiam si distulerit subuenire , mihil cito sine comulio facere,quidquid imperat superior oboedienter excipere, quidquid praecipis inseriori, sine perturbatione disponere. Continens dux eris, si iudicio sapientium, non laudib.adulatorum proinberis, & cognoscaris res alienas nec concupisc re, nec auserre dum possis , nihil agere violenter, nihil fraudulenter, nihil sine modo, nihil propter taptat nihil propter auaritia, nihil vetitum te ' ,

gib.aut consuetudini contrariu ciuitatis vel gentis, si tamen ipsa consuetudo nec religioni nocet, nec bonis morib. aduersatur. alioquin consuetudo mala sine morib. nisi expellatur, occidit. Nia hil ergo aduersus consuetuatnem,sed bonam,g rer viritas est continentiae. Prosecto aute si co tinens vixeris, etia de futuris non imprudens inuenieris existimator, siue vigilando contra instadias aduersarioru, siue sciedo qui soleant euentus rebus singulis deputari, unde oriatur seditiones, Vnde nova bella nascantur, unde dissolutio se-: ueritatis, unde rapinarum damnosia licentia, ut. haec omnia in suis amputata radicib. iter sapientissimo duci quietissimae dispositionis aperiant. Audienda sunt etia Iohanis Baptistae fidelisit mamonita,quae milites audierunt, quando eis interrogantibus;Quid faciemus denosDion ait;Ite, alma deponite, bellorum iugite certamina, solis: orationib. vacantes, imperatoris praecepta comaemnito: sed alia quaedam proposu it Ooserua da, licens; Neminem concumus, nulli calumniir a ' B E laciatis,

19쪽

2 s. FERRANDI DIACONI

aciatis,contenti estote stipendijs vehis. Conc tere vero est aperte facere violentiam; calumni ri, occasionem nocendi requirere, quoniam qui stipendijs suis noluerit esse contentus, aut frena

disciplinae simul disrumpit, ut temerarijs exces,sibus aliena diripiat, & hoc prohibens sanctus

Ibid. Iohannes,dixit; Nemine concusteritis. aut requirit caussas offensionis, ut sub aliquo iustitiae colore terreaς innocentes, atque auaritiae suae, vel' potius rapacitati satisfacere cogat inuitos. quod Ibid. prohibens sanctus Iohanes,dixit;Nulli calumnia feceritis. & remota huius duplicis malitiae peruersitate, quid sequendum fuisset adiecit; Co Ibid. renti estote stipendiis vestris. Beati erunt milites, si haec praecepta custodiant.beata respub. si tales

meruerit habere milites. beatus dux, in cuius exercitu tales esse contigerit plurimos; verum t men plus beatior apparebit, u ipse fuerit talis,ne minem scilicet concutiens, nati calumniam faciens, contentus stipendijs suis. Nam profecto quanto dignitate maior existit, tanto magis &concutere,& calumniam facere potest,& non esse

contentus stipendijs suis. Hinc autem plerum'. maximis ciuitatib.adflictio nascitur, hinc graui1-simae crudelitates, hinc mille artib. lucri exquia sita compendia, hinc venalitas in iudiciis, hinc remissio in proelijs, hinc totius reipub. demin tio , si dux coeperit non esse contentus stipendijs suis,& super emolumenta publica,priuatis amplificari commodis cupiens, utilitatis tantum sua:

20쪽

. at subditorum . Talis dux non est circa aequa

sis modestus pariter & suauis, sed litigiosus Sc lauarus; non est circa inferiores mansuetus, co- . . mis&facilis,sed crudelis, personariim acceptor,

didissicilis.Sub isto disciplina militum cito dete 'Ν - rioratur.Cui enim prouincialium velint milites parere, quos ab ipso duce pati conspexerint fra dem ZQuomodo contenti sint stipendiis suis,qui duce suum nobilitari sentiunt de facultatib. ali inisὶ Nonne quando dux aliquem concutit, ipsis . utitur ministris ad violentiam 3 Quando alicui calumniam facit,per ipsos negotiu fraudis exe cet. Imperando ergo eis stequenter iniquitatem, contemnere eos emcit aequitatem. Vult ita'. lux άapiens,ut sit miles quietus, pacificus, subclitus; ait ipse iustus, misericors, temperatus, dc in sua administratione non praeelle dilirat, sed pro desse. Imitetur bonis actib.Samuelem,comparet sibi liberam fiductim verecundae Sc honestae libertatis, ut ingenua stonte dicere valeat subiectis sibi, sicut dixit Samuel ; Ecce adsum Use,respondete contra me in conspectu Domini, & in conspectu Christi eius, si vitulu alicuius tuli, aut as, num alicuius tuli, aut alicui vestru per potenti nocui,aut alique oppressi, aut de manu alicuius ccepi pro exhortatione vel calceamentum. Re spondete aduersum me,& redda vobis.Et responneatur etia ei quod dixerunt ad Samuele; Nemi- ILLni nostru nocuisti, nec per potentia alique oppressisti,nec consterasti nos, neq. accepisti aliquid dominibus nostris. O quam gloriosus dux erit ancii B s faciem

SEARCH

MENU NAVIGATION