D.D. virorum Epistolae et responsa, tum medica, tum philosophica. Quibus ob materiae affinitatem adduntur Encomia medicinae, nec non pulveris sympathetici, compositio accuratissima. ..

발행: 1665년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Virgini Nobilissimae. IOH. BE UERO UICIUS. S. D. Nobilissima Virginum, Multum tibi debeo,

quod me condecorare dignata sis tam eriadito responso, non sine admiratione ab eruditis legendo, cui inter alia primas dabo, Epistolicis frontispicium.Mitto nunc AύταμειανBatavlae, sive Introductionem ad Medicinam indi genam, de quo argumento judicium tuum videre optem: nec minus semper venturam. Quod cum filiola tibi obstricta primo vere futurum ero.Interim G animo salve,& vale cum nobilissimo fratre faeliciter. Dordrechti H I. Kal. Novembr.

cID ID C XLII. U. C.

IOHANNI BE VERO VICI

S. P. D.

ANN A MARIA A SCH UR M A N. SI tardius respondeo ad silperiores mas literas, vir amplissime, quam pro expectatione sortasse tua, nolim ignores non minimam partem hujus culpae residere vel in mora istius amici, cui tuas ad me perferendas tradidisti, vel in οἰνοαρ- potius tua, quae cum Omnibus arrideat, atq; te etiam autore,nusquam non, tanquam in patrio solo,

habitare recuset,facile se detineri in itenere passain. Quicquid sit,mihi certe, ut tandem nacta sum eximium

22쪽

eximium hoc opusculum, tam illecebrosum cum ob argumenti ipsius utilitatem, tum ob styli elegantioris venustatem visum est, ut vix ab ejus lectione priusquam absolvissem, spiritum revocare potuerim. Nihil utique meo calculo, hisce seculis proditum est accomodatius tuis rationibus, quibus cuilibet regioni indigenarum herbarum usum sufficere contendis. Vtinam tam benigne gratioseq; a vestri ordinis hominibus excipiatur hoc consili- Iium,quam est pulchre seliciterq- abs te excogita tum. Perge itaq; ejusimodi scriptis orbem literari um magis ac magis illustrare,optimaque praecepta de arte medica recte instituenda, ex umbra in solem quod dicitur educere .Qubd meam epistolam lange supra meritum laudibus extollis,acieoq- vel primas illi inter alia doctorum virorum monumenta te decrevisse scribis, incredibile est,quantopere hac in re a te dissentiam.Τantum enim abest ut lucubratiunculis meis id honoris tribuam,ut ijsdem vix ullam publicae lucis es iram concederem, nisi magis aliquoties amicorum effagitationisus, quam meo judicio obsecundandum esse putarem. Video quam prolixe te primo vere una cum lectissima Filiola tua ad nos excursurum promittas:

sed vide,ne metis quoq; vestigiis inhaereas k, dum

satis salse rides morem nostrum, tu pariter moram interponendo, ejusdem culpae ins1mulari queas. 'Vale si immum Medicorum Deciis, &salutem a me tuis omnibus nunciare ne graveriis. Vltrajecti ui.Kal.April cIo. I .cacLII. ANDREE

23쪽

S. S. Τ Η Ε Ο L OG I AE D O C T O R I, 9 in Acad. Lugduno Batura Prose fori, atque Gulielmi Arausionensis Principis Ephoro.

SEcundas nuptias, tametsi nullo jure prohibitae

sunt, taxatas tamen non modo a theologis Miurisconsilitis quibusdam video, sed etiam varijs poetarum cavillationibus eXceptas. Incertus lib. I. Α Θολογίας Εἰ- γήμας ταλι δευπρα

Nαυηγος πλωει δις βυθον ἀργαλεον Quae vertebat magnus noster Erasmus: Altera connubium experto cui ducitur uxor, Hiorum repetit aequorasera rate. Sed neuter nostrum eas improbavit : neque pse nitet. Minus fortasse inter nos conveniet de illegitimo ad nuptias gradu. Incestum esse dabo, deduci in domum patrui,fratris filiam. Ac quamvis Claudius Imperator novo exemplo nupserit ita cum Martiale hic loqui liceat) Agrippinae fratris filiae, &justas inter patruos fratrumque filias nuptias etiam in posterum statuerit : nemo tamen repertus est, inquit Tacitus xu. Annal. nisi unus talis matrimonij inpitor, quem plerique Agrippinae gratia impulsum serebant. Et Iustinianus con

. ceptis

24쪽

ceptis verbis vetat fratris vel seroris filiam uxorem ducere lib. I. Instit.tit. X. Sed hunc gradum etiam in assinitate locum habere,mihi non fit verisimile. In jtu e civili septem numerantur,a quarum nuptijSabstinendum est, Privigna, Nurus, Socrus, Noverca, Fratris vidua, Soror uxoris, & Privigni vidua. Sed post Iustinianiim & in Oriente, N. in Occidente tam late prohibitio affinitatis, quam cognationis intro ludia est, imprimis ab Innocentio 3. pontifice. Quod miror etiam probatum iri ab ijs,qui quae quam longissime abeunt a Romana ecclesia, quam maXime probare soleant. Triennium & amplius est, quod civis quidam hujus urbis supplice libello postularet a magistratu, tibi

concedi cum destinctae uxoris nepte e sorore matrimonium contrahere. Cumque e Senatoribus

alij legitimum, alij illegitimum, quissum, a the

ologis nostris admoniti, incestum esse dicerent: placuit tres eligere, qui rem tot controver18s implicatam seorsim examinarent, & deinde ad collegium reserrent. Igitur ubi convenisiimus, tego unus ex tribus eram ) vidimus inter alia reicri pium principis Maurith,quo simile matrimonium

concedit XXIX. Sept CID ID XCII. & rationem

addit, quod tale nec S. Scriptura, nec ullo unita rum Provinciarum decreto suerit prohibitum. Et certe utrumque facile probari potest. Neque enim ullum adhuc mihi S. Scripturae locum videre contigit, in quo disertiim tale matrimonium ilia legitimum

25쪽

16 EpIsTOLI Caelegitimum declaretur. Neque video, si hominulti authoritate standum est, cur plus laic valere debe at Iuniana, quam vel Zanch ij, vel aliorum. Perleges quoque Patrias consillere posse tale matri monium ipsi ordines interpretatione & consensu suo non semel declararunt. Itaque Senaars Dor drechtanus nemine dissentiente hoc matrimoni um approbavit. Incestum tamen habuere Ecclesi astae, & jam publica authoritate coniuges, tRΠ- quam incestuoses coena domini arcent. Equidem

fateor, quod a Modestino proponitur L. Semper 62 .ss de ritu nuptiar. In nuptijs non solum quid liceat, sed etiam quid honeltum sit,respiciendum:& placet illud Augustini e lib. xv. de Civit. Dei.

cap. XVI Pactum licitum, ob vicinitatem horretur illiciti : quare praestare censeo, ut potius dissuadeantur, quam facile concedantur tales nuptiae. Sed saepe nec res, nec virginitas integra est, ita ut satius sit de si immo iure paullum concedere, quam nimia peltinacia committere,ut majus inde oriatur scandalum. Si nimirum non divino, sed humano seu positivo ut vocant jure illicitae ejus modi nuptiae statui queant: nec nisi gravi de caussa Principe vel Magistratu dispensante stabiliantur.

Haec mihi αμ- φαινετο βουλη . Nisi sorte mali mus Principem, Bataviae ordines, & Civitatum Magistratus incestarum nuptiarum au laores dicere : & hominibus phs, ac nullius facinoris sibi conscijs quod publica authoritate matrimoniuminiscini

26쪽

inierint, magnis quoque Theologis, & Iuris

Consultis, probatum, Christianorum sacris per petuo interdicere. Quin etiam liberos ex test conjugio natos vel privare paterna haeriditate,vel jam adita exturbare : ac pro ea miseris ac innocentibus inextinguibilem infamiae notam inurere, eamque ad posteros omnes propa

gare

Sit nobis hie judex, qualis ab aesthylo describitur Sept. ad Τheb.

E'ξης - κελοὶ βλοιςανει βTalem te esse, vir prudentissime, nem mori' agnoscit, nisi qui te ignorat, & eruditas virtutes. Quare cum apua nos sit vir probus, qui uxoris deis, e fiatre neptem amat,& ambit sedani agentem, ubi Theologi hoc matrimonium probare dicuntur, quamvis clarissimus Colvius noster binis literis nullum su-Per ea re responsiim a D. Molinaeo elicere potuerit , visiim viro nil nisi circumspecte MPrudenter agenti, ut non tantum ipse praesens de eo tecum conserret, sed has quoque literas ad te afferret sententiae meae indices, quam ac curatissimo tuo & tui similium judicio luben submitto. Hane igitur, Vir prae misiime, g νn h.

27쪽

' magis acri ' .

Iudicioperpendero si tibi pera videtur, Dede manus: auis salsa eri, accingere contra. Restactarsus esse non potest, cui non alius scopus, quam veritas, & simul ecclesiae ac reip. concordia. Quam propriam nobis faxit, veritatis & pacis au thor & te utrique diu patronum servet. Reverende, & clarillime vir vale, & me porro intexnominis tui cultores severe perge. Dortietati X.

Sept. CID ID C XXXV.

IOHANNI BE UERO UICIO,

Doctori Medico, Patritio Dordreclitano, ANDREAS RIVETUS. S. P. .

CLarissime & doctissime vir. Sera fortassis

erit responsio mea ad literas tuas X. Septembris datas,& domum meam allatas per eum virum cujus intererat. Sed potuit ipse a domesticis meis discere, teque id docere, me in comitatu aulae extra aedes meas versari, & desultoriam hanc vitam degere jam inde a trimestri, a familia, & familia- .ribus libris exulantem. Etiamnum hic in Geldrianos detinet exercitus vicinia, prorogaturos, haud dubio, peregrinationis nostrae tempus, quamdiu locus hic purior erit a morbis Epidemicis, ijs quae reliquimus sitspecta & insecta, &in quibus lues illa laevius grassatur, a qua tamen haec civitas non est

28쪽

est penitus immunis, in quam quotidie ex castris veniunt qui vel peste sunt correpti, vel morbis pesti amnibus, Dei manu,ubique fere se exerente, nec immerito. Sed his providentiae ejus relictis& commissis qui Σωπρ απαντων , s γενετωρ, ad Epistolae tuae doctissimae & sitavissimae scopum de scendam. Quaestionem proponis in caussa conjugati arduam ac difficilem, saepe inter Theologos agitatam,an quis salva conscientia uxoris defunctae neptem ex fiatre vel sorore ducere possit φ Quae a Iureconsultis & doctoribus Pontificijs super ea scripta fuerunt, ipse tu diligenter expendisti, &doctissime in Epistola tua expressisti. Sed ad casus conscientiae proprie non respexerunt prio1 es, qui selent etiam in nonnullis indulgere, quae lex divina non probat, quod factum etiam fui Ie a Mose quatenus fuit princeps politicus, in caussa divortiorum, notius est, quam ut probatione egeat. Quod vero Pontificios spectat, ij non minus alligant conscientiam constitutionibus humanis, quam sanctionibus divinis: sed prius illud faciunt, ut in relaxatione & dispensatione potestatem suam eXerceant,& avaritiam satient. In hunc finem gradus consanguinitatis & affinitatis extenderunt

praeter legem Dei, & quia lege Dei prohibiti fuerunt, eos positivae legi Istaelis populo peculiari

adscribunt, ut exceptis parentibus & liberis,statri bus & sororibus, aliis omnibus, data pecunia, nubendi inter se faciant potestatem. Itaque, non est

B a quod

29쪽

aci EPIRTOLI Caequod erissImes nos eorum vestigiis insistere, qui ad verbum Dei, tanquam ad normam reseici mus, & qui in eo sunt prohibiti, vel salter tales nobis videntur gradus, a nullo homine permitti posse, sive seculari, sive Ecclesiastico, censemus. Existimant illi leges matrimoniales

in Levitico tacitas, non omnes a naturae lege profluxisse, nec esse omnibgis hominibus com munes. Nos contra iudicamus esse juris communis & perpetui, quia post talia enumerata& prohibita, addit legislator omnes abomin tiones istis sectile homines illius terrae, quae ideo, Istaelitis exposita erat, unde polluta fuit. Quod certe iniquum fuisset ijs ad culpam imputari, qui

lege illa non tenerentur. Fundamentum autem prahibitionis estpropinauitas carnis duplex, vel ex generatione, unde consanguinitas- vel ex conjugio a Deo innatura instituto, etiam ex carnali copula extra conjugium legitimum. Propinquitatem illam in hoc casu lex determinat tam in gradibus consanguinitatis quam affinitatis , in illis tamen expresse, in his brevius agit, & primi tantum gradus in linea ascendentium & descendentium primi item in linea collateralium meminit: id est excludit privigni & novercae conjugium, item fiatrem & sororem uxoris aut mariti prohibet copulari,Levitici xv I II. & xx. Quaestio igitur superest ventilanda quandoquidem ut ipse agno scis, tircestae sunt nuptiae fith cum sorore patris &c

30쪽

an talas etiam sint in affinitatis vincul sororis vel fiatris affinis filiae,cum eo qui circa eam patrui aut avunculi ex affinitate locum tenet. Id plerique

Theologi censent ex analogia, & ratione honestatis. Ex analogia,quia cum vir & uxor facti sue Tint una caro,sequitur propinquos camis viri, esse propinquos carna uxoris, & vice versa. Itam neptis uxoris ex fratre vel serore, fit neptis viri, cujus cohabitationem ideo censent prohibitam, sub illa priore, ut ita dicam,sundamentali. Addunt ratio

nem honestatis,propter gradum illum,in quo subsidiaria est quaedam parentis & filiae relatio, quia

Patruus aut avunculus affinis,a nepte illa velut alter parens coli debet propter inaequalitatem. Alij tamen existimant,cum inter gradus affinitatis lex meminerit tantum privigni & novercae & contra, item uxoris fratris vel mariti sororis &e. noluisse ulterius prohibitionem graduum aflinitatis extendere. Ego non is fiam qui tantam possim componere litem, praesertim hoc tempore & loco, ijs destitutus adjumentis quae necessaria essent, multis videlicet magistris .Fateor tamen & profiteor mihi veriorem & certiorem minusque periculosam esse

partem negantem, ob allatas rationes,eamq; EGelesiarum Gallicarum esse sententiam certo novi.

Memini aliquando in Synodo Nationali,cui inter sui, actum fuisse de quodam Centurione Angeriensi, qui, Rege dispensante, duxerat filiam neptis uxoris suae, in gradu proinde remotiori,

SEARCH

MENU NAVIGATION