장음표시 사용
381쪽
de arte Medera. 13ς tur, Rcogitent eam non ex Democriti atomis casis 8cune mente conflatam esse, sed summa arte a Deo opifice, sapiente, bono, benefico, casto& vindice scelerum, conditam esse & conservari. Hic voluit ordinem in toto opificio testimonium de sese, & de prouidentia ella. Longumutem esset de Ordine in multis naturae partibus dicere, de situ corporum mundi, de ordine motuum coelestium, de vicibus temporum, dierum, noctium, hyemis &aestatis, de annua foecundatione terrae, de plantis, de an, mantium generibus, de fabricatione humani corporis, de firmis & aeternis noticijs in mente humana. Tantum hic pauca de ordine in victu &medicatione corporum dicam. - Res ipsa ostendit, singulari consilio Deum tanquam Patrem fideliter nobis prospicientem, distinxisse res nascentes, & alias velle nutrimenta esse, alias remedia. Quis enim vesti possit
Mastiche, Achilleide, Gentiana, Myrrha, Aloe,
aut multis alijs quae in medicatione vulnerum constat esse saluberrima. Flexit etiam Deus me res certorum hominum ad considerationem remediorum,& inquisitionem adiuvit,quo in studio animaduersum est, mirificam varietatem virium in res nascentes sparsam esse, ut aliae opem se rem alijs membris, aliae praesidia essent contra
Haec igitur naturae aspectio, reuera est consi-Ι deratio
382쪽
Philip. Metium .deratio diuinae sapientiae, bonitatis . &abeneficentiae erga nos, deinde & utilem esse vitae lmanifestum est. Quare & propter gloriam Dei, dc propter nostram utilitatem hanc dulcissimam
doctrinam amemus, & grati benefici, Dei sem iamur, de eius sapientiam & bonitatem celebremus, & sciamus nos ei tantae curae esse, non ut ii ius fugacissimae vitae curriculo confecto, postea anomni aeternitate nihil simus, sed ut in illa tota aeternitate consuetudhae eius fruamur , & veram eius sapientiam discamus, ad quam iter uult esse& tyrocinium huius breuis vitae spacium - Nequaquam enim fiunt ciues Eccletiae coelestis,
qui in hac vita doctiliam de filio Dei discere
Tales erant & Physicae & Theologicae disputationes summorum hominum , primorum parentum , dc deinde Nohae & filiorum, & postea Iolep i in Aegypto. Neque enim hanc philosophiam ab Resailapio primum inchoo, qui
non diu ante bellum Troianum natus est, cum sit j Podalirius N. Machaon exercitum Greae cum ad Troiam secuti sint. Antecedit autem annis sere mille annus diluuij, in quo familia Nohaeseruata est, tempus belli Troiani. Fuilla autem in Nolia considerationem naturae eximiam inde aestimari potest, quia dc anumantia congregauit, & in arca toto anno pauit.& postea filijs suis vites ostendit, quas non existi-
383쪽
ῶ arte Medica. 137mo tunc primum creatas esse, sed primun ipsi in ultima senecta monstratas esse a Deo, quia Deus foueri languefactum corpus aetate, pleniore iam potu voluit, ac 1imul significavit ventiirae posteritati, quae er at futura imbecillior , opus sere deinceps tali potu.
Ac diu in familii regi, doctrina Medica &
conseruata & propagata est, celebrata est Chironis Centauri schola , qui Achillem docuit artem Medicam. Et Eurypyli vulnera curat Patroclus remedijs quorum' usiam ab Achille didicerat. Ac Homeres παραρ , , Π
minat , quae veterum Scriptorum iudicio est αυ λοχίω Sed omitto orationem de artis in
' itiis, quia nihil dubium est, primorum patrum sapientiam hanc Bisse, explicationem legis di umae & promissionis de Mediatore, &de re
conciliation de causis calamita tim humana rum , & de restitutione vitae aeternae, ac deinde considerationem naturae. Certe enim ab his anni
descriptionem accepimus, & agriculturam, &panis coquendi artem. Ac Siracides recte adis mat utrumque, & remedia ipsa Dei opera esse,& artem a Deo ostensam esse. Sic en im de reme dijs inquit : Dominus condidit ex terra pharma- , & vir prudens non fastidit ea. quae sententia& autorem remediorum ostendit, &his Dei beneficijs uti, & gratis mentibus Deum celebrare iubet.' De Medico autem inquit: Da locum Aleia
384쪽
a 38 de arte indica. dico , nam&ipsum Deus creauit. Item , --nora Medicum, quia propter necessitatem Deus eum creauit , id est, Non remedia solum condudit Deus, sed etiam flexit mentes certorum:hOminum ad eorum inquisitione , adiuvit studium,& regit consilium, & dexteram medicantis, nam sine Deo non est scelix medicatio. Ipse est enim, ut script est, uita & Iongitudo dierum. Item, In ipso vivimus, sumus & movemur. Vere Dpus est vitae sons & lagitor: sed uult nos reuer*nter utili, rebus, quas vult esse vitae adminicula, quae ita sunt eficaces , cum ipse eas adiuuat. Ita volumus ad medicationem adiungi & inuocationem Dei, & celebrationem beneficiorum eius. Haec officia Deo grata sunt, non illa barbaries quae& Deum, &vestigia Dei in natura, & naturae 'considerationem, imis totum vitae ordinem contemnit. Qu a ob causam ' quia id ibus, literis
di doctrinae inimica est, ac metuit suis cupiditatibus frenum inhci legum & doctrinarum vinculis. Ex hoc sente doctrinarum odium oritur, non ex religione, etsi quidam praetexunt religionem. Vos vero qui ideo doctrinae studiis dediti estis, ut Deum & Dei opera a rebus malis disce nere, & Deum recte inuocare discatis, &-- plectamini res bonas, agnoscite hanc esse normam doctrinarum.
Hae doctrinae expetendae sunt, quae opera Dei recte monstrant, & in eis ostendunt testimonia de
385쪽
de arte Medica.de eo, confirmantia adsensionem de prouidentia, ut excitentur mentes ad celebrandam eius
sapientiam bonitatem, & beneficentiam erga nos , & quarum doctrinarum usum prodeste Deus generi humano voluiti nec delectet vos illa Cynica sapientia, quae plausus apud thallos captat vituperatione doctrinarum, & ordinis, quem Deus in tota natura, & in viis hominum cinis. Nobis quidem, qui mediocri sedulitate doctrianam propagamus, & magno labore aegrotis adsumus, damus consilia & remedia, & non sine dolore multa tristia spectacula cemimus, praecipuam adfert conseiationem haec ipsa causa, quod scimus Deum adprobare artem , & haec nostra ossicia, ac velle eum, ut homines reme- dijs a se conditis utantur, velle etiam artifices esse qui artem alijs tradant, & remedia exhibeant,& adiuuare eum fidelis medici ossicia, praesertim inuocantis ipsim, cum scriptum sit : Da locum
Medico, nam & Dominus eum creauit, certe vult operam nostram non esse irritam. His con solationibus me confirmo, quoties ad aegrotantes accedo, & simul Deum vitae sontem & remediorum conditorem Oro, ut ipse mentem & dex tram meam gubernet. Scio magnam esse infirmitatem naturae humanae, nec ulli magis hoc
norunt, quam Medici, qui & exempla multa vident, & saepe cemunt ex leuibus offensionibus oriri exitialia mala. Me conualescentes non seruato
386쪽
Philip. Melanct. vato naturae ordine, sevicia redeuntis morbi evitingui. saepe tanta est corporis debilitas , ut nec cibum , nec remedia admittat. Haec & si fiunt, tamen ordo diuinus non negligendus est, vult Deus & cibos & remedia exhiberi, id rite fiat, &eventus ipsi commendetur. Nam & amentia &scelus esset, seni aut aegrotanti ne cibum quidem dare, quia non simili voluptate fruatur, ut iuvenis, aut recte valens. Legi divinae atque ordini divinitus sancito obtemperemus, & Deum naturae conditorem precemur; ut nos, quos langu factos scelere diaboli, tamen in hac infirmitate non vult subito extingui, servet, & concedat a liqua spacia, ut Ecclesiam internos colligat,quam ut semper in his regionibus colligat & gubernet, toto eum pectore OIO. DIXI.
