D.D. virorum Epistolae et responsa, tum medica, tum philosophica. Quibus ob materiae affinitatem adduntur Encomia medicinae, nec non pulveris sympathetici, compositio accuratissima. ..

발행: 1665년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

Declamatio in laudent artis M EDIC ae. Ioseacius, quam totum hominem certo exitio periri

turum ibi posse restituere φ Si necessitate, quidetque necessarium atque id sine quo nec vivere, nec nasti licet φ Sivi te, quid honestius ς quam servare genus humanum φ Si utilitate, nullius usus neque maior est, neque latius patet. Si compendio, aut haec in primis frugifera fit oportet, aut ingratissimi mortales. Vobis igitur magnopere gratulor ex ij viri, quibus contigit in hoc pulcherrimo genere professionis excellere. Vos

adhortor optimi iuvenes, hanc toto pectore complectimini, in hanc nervis omnibus incumbite, quae vobis decus, gloriam, autoritatem, opes est conciliatura, per quam vos vicissim '- - miciS, patriae, atque adso mortalium igeneri, non mediocrem utili- talem estis allaturi. χ

. DIXI.

352쪽

oleiolanensis, medici,

Emo, ut opinor, facilius artem liquam laudarit, quam qui In a Ue gumentum inciderit per se abundan, splendidum atque illustre ro nemo melius, inquam qui quod laudare proposeisi bene novit: nemo verius quam qui tractaverit exercueritque: ob haec omnia, a tem medicam & facile & bene ac vere laudare me posse spero. Quod si modo neque eloquentia neque facundia ilia polleam, quae tanto operi sit necessaria, nec colores illos ac fucos, qui a rhetoribus addi solent, adisciam : meminerint quae legent, tanto formosiorem .suturam orationem nostram his ornatis apparatu , quanto naturalis pulchritudo commentitia atque fucata praestantior est. Etenim cum oratio per se clara & splendida futura sit ob artis excellentiam. Ornari

353쪽

Medicinae Encomtum. IOZ- Ornari res ipsa negat contenta doceri. - . . . Nam seu ad Deos artis origo reseratur, aut

res fuisse existimantur pater & filius, Apollo scilicet & IEsculapius , si Ovidio credimus di

centi L. . . 'ε

Dycntum medicina meum est, opifexque per

. seu Dicor,& herbarum subiecta potentia nobis. iSeu ad quoscunque alios prima est inter omnes, & cum ipsa humanitatis ortu initium cc ph i: nam nihil antiquius esse potuit ea caussa, WDpter quam inventa est, scilicet morbis incommodisque mortalium : non nitar rationibus ut ostendam quam antiquus suerit aesculapiusφ quam vetusprosapia Hippocratis ς nam metuo nefotius fabulosa esse illa dicatis, quam de vetuitate dubitetis. Itaque his omissis, quae minus necessaria sunt negocio nostro, quam dubia , ad ea quae illius praestantiam ostendunt , quanquam mortalibus optanda sit, transeamus. Ea Vero in triplici genere collocanda videntur, scilicet utilitatis, pulchritudinis atque nobilitatis. Vtilitatis duplex mihi geniis esse videtur : tum humano

generi, tum ipsis qui eam exercent, maximum asserat emolumentum. Ipsis quidem mortalibus

tantum certe affert, . ut neque re ipsa, neque e

caemplo ulla alia ars possit ei comparari. Quid enim maius homini contingere potest quam morientes ad vitam revocare quod secisse cum plurimos

354쪽

Xo8 Hieron. Curiani rimos medicos constet, etiam mortuos suscisisse quosdam praedicant. Riculapium enim de Hyppolimrn & Tyndaridem a mortuis ad Vitam, tum Ssclepiadem clarum medicum quendam a rogo revocasse referunt. Quinetiam alios maius quid morte patios, ut demonio malo obsessos, reselutos, hydropicos, carcinomate laborantes, se pirioses, calci ses, tabescentes,lu- Natos, leprosos, caecos, surdos, obliviolbs,claudos, syderatos sanasse melius ipsa quotidiana experientia fiequens. 3 Dij quidem hau in parte sola tyrannis, potentiores sunt, quod cum

Vranni selum obesse possint, dij ipsi etiam N

Qesse queant. Quamobrem. .& partem illam qua ipsi praestant, etiam diviniorem esseaatque allis propriam consentaneum est. Quid cum an quibusdam morbis adeo P qientem artis huius opem sentimus', velut in anginosis , syn chis , colique doloribus ubi sanitatem: morti coniunctam . percipe viderei licet φ Quamoι abrem & a Dijs tractatam , Μα eos qui tractarunt pro Di, habitos hoc ipse invento, divosque ipios ea indiguisse nihil mirum videri debet. Omitto fabulcoHα,Appolline , ut dixi, & IEsiculapio. Christus quem nemus assitabulat Deum iuilis, nihil maius egit, inibilisquentius quam quod medicinam , sed suo more divino scilicet exercellet, aegros omnis generis sinando. Idque etiam perespiriis

355쪽

Medicinae Encomtim. Τ 'tumdanctum daicipuli verbis docet dicens: Marc. 6. Iacob. c. s. aegrotat Vestrum aliquis, advocet ecclesiae seniores, qui eum in Domini iromine oleo ungant et pro eoque supplicent : de

fidei supplicatio qgrum servabit, eumque allevabit Dominus. Ille idem , ubi Dei nometa deponit, quasi ex hominibus unus medici ac siimpsit. Sic etiam ex veteri lege Heliseus Νω- amanum Syrum a lepra : angelus Tobiam a caecitare liberavit. Extant & quotidie tabellae in delubris appenset, illorum qui divinis votis etiam divina ope liberati sunt a in fis et ut opus ipsim ac finis in nullo ab his quae a Dijsi e

tramus, dissentiat. Hominum vero qui artem eXercuerunt, atque ob id a vetustate divinitatis nomen & opinionem promeruerint, neque exempla desinat, Chironis, Machaonis, Podalirh, Hippocratis aliorumque : adeo ut parum 'abfuerit quin Paulus & Barnabas ob id a Lystrensibus pro dijs colerentur et sed mos etiam nun

manet. Beatos enim ac sanctos vocamus, atque in Divorunmaumerum reserimus, quorum supplicationibus sanitatem languentes adipiscuntur : inter quos non minus ullo alio Rochus, vir pauper, ubique colitur : ut constet opinione hominum nihil tam esse divinum , quam hominum sanationes. Quinimo & divi ipit hae arte indiguisse, nonsolam eam exercuisse viden

tur. Homerus,

356쪽

De Marte loquens. Ad quos alludit Virgilius

de Venere, dum vulneratum AEneam curares dent, dicens: Hic Venus indigno nati concussa dolore - Dictum m genetria Cretea carpit ab Ida. Quasi etiam minores dij aut ope huius disciplinae indigerent,aut non sine ea vellent quemquam curari posse. Quinimo cum Atisculapius in tem plo Epidaurio sexretur languentes per somnium sanare, aut a monere de ipsa sanatione, non aliud faciebat quam ut conquisita illis ac praecipua auxilia ostenderet. Sed a fabulis rursus si modo fibulae sunt ad Divos nostros redeamus. Ipse Paulus, qui etiam mortuum suscitaverat, Tu motheo viro sancto sci ibens, iubet ut vinum ob veniticuli imbecillitatem assiimat: adeo vero hoc magni facit Beatus Augustinus ut parendum medicis adversus etiam constitutiones suadeat. Occasionum vero maximarum rerumduae Vel ope -

dica restitutae sunt, ut in Alexailro Magno, per Philippum medicum: Atheniensibus, ab Hippo crate, Gum peste laborarent in Augusto, per Antonium Musam : seu perierint , velut cum per morbum C. Caligula seipsum & imperium Romanum pessum dabat: & cum parum ante nostram aetatem male curato Bartholdo , militum clasiis Venetae praesecto, res non sesum venera,

357쪽

sed Ctastiana inclinavit, Tui cica eve H est ne

longius repetam neque ulla ars magis tacunda est : nec si exempla referre velim, dies ipti suia sectura sit. Sed neque minus iplis proseisoribus uiuis, quam languentibus aut etiam his qui fatis quoquo modo illius ope uti volunt. Seu enim nomen seu divitias aut amicos parare velis, disciplina nulla melius aut uberius praeliare potest. Omitto raciones, quae omnibus mani itissimae sunsi ad ipsa exempla venio. Adeo vero in quibusdam horum claret, ut non solum praecellat, sed sola sit, nulla enim ars esse videtur, imo neque potentia ulla aut dignitas, quae sine invidia, sine iniuria sineque ostensi benefacere possit, quemadmodum ars medica. Divitias quaeritis haec dat & tantas & tam repente, ut si exempla reseriare velim, fabulas narrare videar. Omitto antiqua, quae Hippocrati Artaxerxes Obtulerit, quae Phalaris Polycleto Messenio de derit : aut quae Alexander Magnus Critobulo se nato Philippo illius patre, quae Democides a Po

lucrate Samiorum tyranno, qui etiam aureas compedes a Dario Persirum rege accepit: quantum Crinas opum morienS reliquerit, cum jam vivens proprijs sumptibuS urbis muros instaurauset : quoque Erasistratus ab Antigono curato ilialius filio sexagies mille aureos philippeos acceperit , duorum tantum exemplorum quae paulo ante nostram aetatem contigerunt, meminisse laeerit

358쪽

erit. I hadeus Florentinus non nisi quinquageianis aureis coronatis in singulos dies pactis extra

urbem proficiscebatur. Idem cum ad Honorium Pontificem, eius nominis quartum Vocatus esset, centenos pactus est. Et tamen longe breviore spacio quam trium mensium decies mille accepit. Recitat Philippus Cominus Argentorati princeps laquem Cotierum in quinque mensi um sipacio praeter pinguem, Episcopatum, accepitis quinquaginta quatuor millia aureorum coia

ronatorum, a Ludovico Gallorum rege, eius nominis undecimo: cum tamen Rex ipse eo morabo obierit. Sed ut mihi videtur non hoc donum filii, quod quasi vi, vel metu enotat: non merces bonae valetudinis, cum ut dixi, rex ipse obierit, sed latrocinium. Quinetiam medicorum familiam, quae nunc in tota Hetruria regnat, a medico

quopiam ortum habuisse verisimilimum est.Qua-obrem hac arte etiam ad regna paratur aditus: quo fit,ut etiam nobilissima sit: neque reges ob deam exercere puduit. Hermes Trismegistus

Egyptiorum, Ponti Mithridates, Arabum Sabi et, Gyges & Sabor Medorum: fuit & Mesue re gis Damasci nepos. Sed non tam laudabile est a paucis probari., quam ab omnib. Ab omnisus dico, quoniam qui e divinis scriptis & sapientia immensa probantiir, omni laude digna prorsiissent. Inde illud Ioseae Syrachi : Medicum suis pretmijs assice, ut habeat ea quibus Opus est: nam

359쪽

Medicime recomium. II 3

eum creavit Dominus. Est enim a supremo medicina, & a rege stipendium accipit. Medici scientia caput extollit , ita ut proceribus

sit admirationi. - Dominus creavit eX terra medicamenta, quae prudens homo non fastidit. Nonne ligno dulciat aqua amara , ut ejus vis ab hominibus cognosceretur φ Ipse scientia hac donavit homines , ut suis miraculis gloriam consequeretur. Per haec medetur, eorumque dolores tollit. Ex his & compositiones facit seplasiarius ad suavitatem, & malagmata ad valetudinem et nec ullus est ejusoperum modus, ea est ab illo Per orbem prosperitas.Fili, in morbo tuo Dominum ne neglige, & ipse te sanabit et amove cul-Pam , reetas habe manus, & ab omni peccato Cor tuum e urga : obmoVe suaves odores, &similagnis monumentum, opimumque libamen, Ut qui non conseras , & da medico locum, Utpote cujus autor sit Dominus e neue a te disce dat cum eo sit opus nam & ipsi Dominum orant ut sibi lenimentum secundet , & uitae causa fanationem. Qui in creatorem situm peccat, incidet in medici manus. Hoc testimonium: quo magis demitor eos qui preceptis negle- Ais, exutaque omni ob quaestum & ambitionem prorsius humanitate, cum pro divino opere

carnificinam exerceant , sperare audeant ut

vel mininae portionis huius laudis sint participes. Sed haec mittamus, quae omnibus bonis

360쪽

a I Hieron. Cardani notissima sinat: nobis vero si boni, si sapientes, si artis periti non estis, frustra conabor perseadere. Ad institutum redeamus, non selum praeconijs divina scriptura medicinam extollit, sed ipsis operibus atque praeceptis. Quid illa antiquae legis

mstituta, ne carnibus animalium , quae ungulam non divisam haberent, non suillis, non sustocatis uterentur ' de avium quoque delectu, ac caeterorum eduliorum de elephanticorum separatione, de tot balneis & abstinentia a Venere tempore fluxus mensium, nonne haec Omnia praeter animae repurgandae commoda etiam Valetudini bonet coriaporis ad amusiim conveniund Simile est apud nos praeceptum illud, quo diebus duobus in singulas hebdomadas ita vocant spacium septem dierum

a carnium esu prohibemur, Nobis etiam praeceptum est jeiuni j quadraginta dierum: quod qui negligunt per luxuriam & impotentiam, sipe

magnis calamitatibus morborum, imὁ &intempestivi; mortis opprimuntur. Sed non solum sacris scripturis,uerum etiam poetis, oratoribus philosophis que commendatur Homerus. ιητρος γηρ ἀνῆρ-ἀνταξοεEt Aristoteles in primo de Republica Et patria

familias & principi Reipublicae medicina magis

quam ars parandarum divitiarum necessaria est rhac enim res habetur, illa bona ualetudo. Nemuni dubium est modesta laude, ut solet eam omnibus artibus praeposuisse; cum constet magis neceL

SEARCH

MENU NAVIGATION