Fr. Thomae Mariae Mamachii ... Originum et antiquitatum christianarum libri 20. Tomus primusquinti pars 1.

발행: 1751년

분량: 514페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

VIII

ventis, opinionibusque deIectarere . C gnoras enim Theologos , qui novi se aliquid reperisse gloriarentur, versari tuto innisce disciplinis vix posse . Quamobrem Thomam Aquinatem ordinis Praedicatorum virum Sanctissimum, atque doctissimum, cujus sane libros Romani Pontifices,

Oecumenitaeque Synodi tantopere Com

mendarunt, deligendum Tibi esse judic, si, quem Augustini, & Bernardi imitat

rem, atque discipulum, ut magistrum,aucto remque vehementer consectareris. Cumque Interpretes Thomae vixisse permultos cognosceres, qui excellenti sapientiae laude floruissent, tum iis existimasti tribui plurimum Nortere, qui cooptati fuissent in C

sanatense Collegium, ejusdemque Din ris Angelici decreta commentariis eruditi

nis , doctrinaeque plenis illustravissent ; pr pterea quod ob magnam hominum, quae

de virtute illorum erat, opinionem , Ο

nati fuissent hoc munere , librosque se

Romae, sciente, nec repugnante Pontifico

Maximo & scripsissent, publicassent. Ista autem Tua de Thoma Aquinate, Catin

tensi

12쪽

tensibusque Theologis vel sequendis, vel

probandis, laudandisque ratio, atquC Voluntas , cum aliis indiciis pluribus, tum iis potissimum eruditissimis thesibus, librisque perspecta cuique , & cognita esse potest,

mi abs Te perscripti, vulgatique virorum doctorum manibus teri selent. Quae res sane effecit, ut mihi majorem in modum

gratularer, quod Te Aespice volumen hoc Originum, & Antiquitatum Christianarum in lucem prodire cernerem ego is, qui non tum profiterer Institutum Praedicatorum, sed etiam impetrarim, ut Massouliau, Tahali, Delbequii, Gravesenii , Bremondi, Ricchinii Theologorum Casanatensium , qui editis operibus maximam sibi laudem

compararunt, flaccessor csscm . Jam vero

cum in Theologia, Historia Ecclesiae, sa

crorumque canonum facultate tot, tamque

insignes progressus fecisses, ostendissesque morum integritate, cultu Monasticae disciplinae, lenitate, aequitate, prudentia, justitia, virtute denique dignum esse Te, qui amplissimam quamque dignitatem consequerere, sic Tibi eorum, qui Te norant, ani-

. III. b mos

13쪽

mos devinxisti, ut summa Tuorum consensione creatus Abbas Coenobii B. Mariae in Salem fueris , incredibilique bonorum omnium gaudio , ac plausu a Maria Theresia Imperatrice. & Hungariae, Boemiaeque Regina Pia, Felice, Augusta in corum cietatem adlectus , qui illius Majestati a consiliis intimis & vocabulo, & re ipsa eo sent. His igitur virtutibus, hac tanta doctrina , his amplissimis dignitatibus cum floreres , quid erat , quod expectandum

mihi diutius arbitrarer esse, ut ad Te com fugerem, obsecraremque, ut hoc qualecumque opus offerri Tibi, consecrarique Tuo

nomini paterere 3 Accedit praeterea, quod cum ejus Te Monasterii eo in Ordine prae

fecturam gerore viderem, ex quo maXima

beneficia, & ornamenta prosecta in Praed,

catorum Institutum essent, contendendum mihi etiam , atque etiam esse putarim , ut

omnes & quanti te penderem , & quantum Cisterciensibus, imprimisque Salemitanis Abbatibus ordo noster deberet, cΟ-gnoscerent. Quis namque tam est ignarus historiae, tamque imperitus rerum , quae

14쪽

decimo tertio Ecclesiae seculo contigerunt, quem fugiat, Dominicanos, ut primum prodierunt, ab Cisterciensibus, quorum tunc etiam & magna in Ecclesia auctoritas,& florentes facultates, atque UeS erant, receptos percepe hospitio, confirmatos in sententia, rebusque omnibus fuisse adjutos, ut quod coeperant, perficere, & quem.

admodum orthodoxam Religionem, ita quod susceptum ab illis Institutum erat, late longeque propagare possent 3 Ac inter Monachos quidem Cistercienses nemo nogaverit, Abbates vetustissimi, celeberrimi, Regii , Exemtique Coenobii S. Mariae in Salem id maxime niti consuesse, ut beneficentia erga nos sua superasse ceteros viderentur . In his Vir eximia vitae Sanctitate

erhardus fuit . qui ubi cognovit, Iohannem Teutonicum , qui post Magister est dictus Ordinis Praedicatorum,ad sie una cum secto venisse, dc quis esset, dc quamobrem

iter esset aggressus, quamque magnum haereticorum numerum ad Religionis verae cultum convertisset, complexin utrumque

incredibili humanitate est, eisque suppedi-

15쪽

tavit, quaecumque ipsis intellexerat esse opportuna , estecitque consilio, opera, sumtustio, ut eum Omnes non solum defenserem, atque patronum esse nostrum perspicerent, sed etiam in re Catholicorum amplificanda studiosissimum adjutorem. Haesit scilicet olim mentibus nostrorum hominum altius impressa memoria tantae beneficentiae, Voluntatisque erga nos Vestrae, manavit insequentem aetatem, dumque Praedicatorum

ordo consistet, nulla umquam oblivione delebitur . Nam recte , sapienterque opibmus, atque Sanctissimus senex ille noster Benedictus XIII. Pontifex Maximus dicere

confiieverat, Dominicarium, qui Cisterciemses non amet , non observet , non omni officio colat indignum videri, qui appelletur hoc nomine . Igiriar habρ Tibi tem

tium Originum , & Antiquitatum Chri

stianarum volumen, quod, cum omnem contineat de moribus veterum orthodoxoerum doctrinam, ad quam ipse semper studuisti Tuos, nuncque jam Tuorum etiam

mores exigere conare, Tuum sane est, T,

hique omnino dc Cisterciensis ordinis Alu

16쪽

mno, & Abbati Coenobii S. Mariae in Salem, & Consiliario Intimo, & Actuali S. C.

M., doeti ina, dignitateque praestanti, & P, trono, quae Tua est singularis humanitas, meo debetur. Id vero si Tibi gratum fui

se intellexero, arbitrabor esse me , quod

vehementer eXpeterem, consequutum. Vae

te, Tibique persuade eorum, qui Te norint,& colant, me ipsis reperiri neque ossicii diligentiorem quemquam, neque studiosiorem Tui.

17쪽

IMPRIMATUR,

Si videbitur Reverendisi. Pal. Mag. Sac. Pal. Apost. F. M. de Rubela Patriarcha Constantinopolitanus Vieest.

IMPRIMATUR,Fr. Ioseph. Augustinus Orsi Sac. Pal. Apost. Mag. Ord.

Praedicatorum.

18쪽

UAMOUAM fuisse aliquos, eosque jam in HisOrta Ecclesiasica summa cum

exblimatione , Iaudeque versatos viderem , qui r niversam hanc, qua es de teterum Christianorum moribus quasionem explicavissent ; tamen quod ita posceret ratio injtituti mei, ni illuseratis originibus , progressuque religionis, tertius de Moribus sequeretur liber, e mittendum non putavi, ut, contra atque pollicitus fuissem , hac a me omnis disputatio pretermitteretur . Eoque lariis confimmatus in suscepto consilis sum , quod facile intelligerem, eorum qui Operam , sudiumque in hasce res e narrandas , βυe etΜΙ- vendas contulerint, perpaucos quidem fuisse . qui nihil rituum .eeremoniarumque attingerent, qui autem copiose de moribus ageret , fere neminem . Nam Latirentius Paganinus , cujus anno I 639. editus Florentia de vita Christianorum ante Constantini tempora liber es, Ahannes Fronto Academia Parisiensis Cane Ilarius , ct Canonicus Regularis S. Genουσa , qui anno I 66o.

Parisis de Moribus, di vita Christianorum in primis Ecclesiae seculis Epistolam ad Franciscum Ariaeum Archiepiscopuni a RMhomagensem scripsit, publicavitque , qua sane Epistola Leodii

una cum ceteris ejusdem opusculis an. I 674. tum Hamburgi anno ITao. po tremoque Verona an. 1733. natas formis impressa fuit. Claudius Fleυrius, libro de Moribus Primorum Christianorum gallice perscripto , vulgatoque Parisis anno I 68a Gululelmas

19쪽

DImus civem Angliis homo de Episcopalium quidem secta, ev-jus nos opus de Primitivo Christianismo ex aulico in gaIlicum

scripserunt, ct quadam interdum persequuti sunt, qua ad ritus , ceremoniasque sacras spectare viderentur . Atque Cateus quidem priore parte calumnias Ethnicorum in Chrisianos eoi Ie xus es, qua tametsi ad eam, qua es de moribus quastionem sitIn trandam pertinent, tamen non sunt propria hujusce loci . God-fridus autem Arnoldus , qui cum Lutheri partibus suderet, tum de ossiciis di moribus primorum Christianorum copiose communi Germanorum sermone scripsit, non selum Augusini, sed

etiam Salviani, Cassodori, Eucterii, Gregorii Magni resimoniis usus persaepe es, quorum aetate minus fuisse nostroram hominum mores . quam ante consuessent, ad virtutem exactos consat.

Verum qua secunda atque insequentibus libris es enim opus Arnoldi disributum in libros octo) de cantu , de conventibus sacris, de temporibus exercitationum religiosarum , de laicis , de electione , & vocatione Doctorum , deque horum numero ,& gradibus, de publica te stione , praedicationeque verbi, de catechismo , de baptismo , de jejuniis, de miraculis, de prophetiae , linguarum , & curationum donis, ad ritus, disciplamn , ct diυina gratia largitatem spectant , ad mores

tur , quis neget ab Arnoldo fuisse perscripta , non ut veritati , sed ut Lutheranis suis sodalibus satisfaceret Eam ego operis hujusce editionem vidi, qua Lipsia anno 173 a. evrata es . Iam Chrisο- piari Adami raperti orationem decimam, qua es de Ecclesiae veteris sanctitate, & moribus , Hornechi anglice epsolam de divina vita Christianorum primitivorum scriptam , Eduardi Va-terhusi a lice perinde an. 16ss. Londini editam dissertationem de pietate , caritate, & politia antiquorum temporum , ic primorum Christianorum , quid memorem , quas es nusquam viderim, tamen o perbreves , ut ex inscriptione colligitur, esse, o legi vix a paucis pc se arbitror propter exemplarium raritatem

Nam Ttima Burnelii Auli de fide . & ossiciis Christianorum liber sngularis, qui an . I7a7. publicatus Londini es , nihil fre

20쪽

contInet, quod ad rem , quam mihi proposueram , spectare videretur . Non enim quid veteres Chrisiani facerent, sta quid credere ,

quidque agere omnes debeant, qui nosram profitentur religionem . explicat, sequiturque sententias Episcopalium Britannorum. Ehii autem aut annales Eccis , aut hsoriam descripserunt, ut Baronius, ut Tille montius , ut Orsius , aliique , quos ne sim Iongior , quam par fit, quamque oporteat, praetermitto , es maximam eorum partem . qua cρmplexus hoc Iibro sum, partim latinis , partim gaIliciI , partim italicis litteris persequuti sint ; sparsim tamen ea, ita rit rerum methodus, seriesque, quam i praescripserant,psulabat, non junctim proponenda, atque illuseranda putarunt. Eoo iritur, qui Origines, ct Antiquitates Christinas aliquot voluminibus comprehenderesatvissem,cum in hunc Iocum, qui es de majoram no-srorum moribus,venissem; non quod viros Hoctos, qui ante me ingressi in eam disputationem essent,non facerem, ut debebam, plurimi; sed quod ita posceret ratio insituti mei, colligenda omnia, qua ad Idem argumenti genus pertinerent, ct ordine, ac fusius quidem, quam ante me Camus, s Fleurius fecissent, describenda, atque huc transferenda judicavi, ut mihi ipsi, ct ceteris , quibus id me esse aliquando acturum promiserqm , sitisfacerem . Sed quae erant de Chrisiana Religionis dogmatibus, qua nos latine decreta dicere psssumus, quaeque de disciplina, de ritibus, ceremoniisque Ecclesae , omitti

omnia censui oportere , quod propria esse perspiceremi alterius Isici, edi temporis . Ae dividendum quidem librum esse duxi in partes tres , in quarum priore de iis , qui ad Deum . in altera de iis , qui ad ipsum hominem, in tertia denique de iis, quae ad ceteros refernn

tur, moribus disceptarem ; propterea quod ct indicatam hujusmodi

disributionem ab Apsola paulo in Episola ad Titum secundi capitis versu duodecimo, s rationi, methodoque a me sιscep a magis esse accommodatam Uiderem. Etsi enim veterum aut nullos.

aut fors an perpaucοι fuisse intelligerem . qui eam consectarentΠr, tamen sperabam fare , ut a nemine reprehenderer .s eam adhibuissem, quam mihi esse opportuniorem cognossem. Igitur cum aggregiis

essem di tirtutibus Theologicis, prioreque jam ioco de me, De , ct

caritare disserere, misss, tit Hebam, decretis, qua nosrum quemque credere necesse es, demonsrava equidem , quanto colanda reletionis sudio veteres sagrarent, quibusque modas liud augere conorentur i ii TOm. III. c NO

SEARCH

MENU NAVIGATION