Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore Latino sermone conscriptae, partim ex Gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, & explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occorrunt. Pars

발행: 1668년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

401쪽

bus nequaquam confusis. Sed praeterea considero gravitatem ejus non semper deprimere illam aequali v iocitate; ita ut si ex. m. minuto uno temporis aecem velocitatis gradus illi communicet, duobus minutis communicabit viginti: hoc polito, ut duorum horum motuum effectus reiacte intelligatur, comparo eum qui facit ut quaelibet aquae gutta ascendat a B versus A ,& qui in initio neque velocior est neque tardior,quam in fine, cum eo quo potest attolli baculus p q versus R, gravitatem Vero quae hanc aquae guttam ab Aversus B, inaequali celeritate deprimit. & quae est in fine major, quam

in initio, comparo cum eo motu,

qui concipi potest in formica, quae

per baculum a p progrederetur verius q, eodem tempore, quo baculus iste attolleretur versus R. Si enim haec formica eadem semper celeritate per hunc baculum descenderet, ejusque celeritas aequalis esset celeritati, qua attolleretur baculus, liquet ex duobus histe motibus suturum ut formica maneret sempere regione puncti B; si vero ejus celeritas baculi celeritate minor esset, illa semper ascenderet versus R.

Denique si major esset baculi cel ritate , semper insta B descenderet. Sed supponendo inaequalem, ita ut . gr. primo passu quo haec formica progreditur, non habeat nisi unum celeritatis gradum, in sccundo duos, in tertio tres,&c. quamdiu illa movetur tardius quam baculus, semper attollitur versus R; in puncto vero in quo incipit celerius moveri iterum destendere incipit, ut & quaelibet aquae gutta. Jam ad conjectandum quaenam debeat esse horum duorum motuum proportio, ut sormica motum suum semper aequaliter augendo non ascendat nisi ad octo digitos, dum baculus lente attolletur, ascendat vero ad tres pedes

402쪽

396 RE NATI DE s C ARTE f& ἱ, cum duplo citius attolletur paulum Algebrae adhibeo; & pono 8. digitos plus x, pro linea B L, ad cujus altitudincm concipio attolli baculum p q uno minuto temporis; quo minuto formica descendit a p ver sus q, longitudine lineae L Κ, quam appello x, celeritatem suam semper augendo; adeo ut post hoc minutum descendat pari exacte celeritate, qua baculus ascendit, statim vero post celerius descendit; itaque illa non ascendit ultra punctum Κ, quod quidem suppono remotum a B octo digitis. deinde ita ratiocinor, quandoquidem baculus lento elevatus ad octo digitorum altitudinem plus x, uno minuto ascendit, si duplo citius attollatur, ascendere debet uno minuto i6 digitos plus et x, & triginta duos digitos plus 4 x duobus minutis. Quia vero sormica minutum unum impendit acquirendae celeritati aequali ei, qua baculus antea attollebatur, atque interea descendit longitudine lineae x, duo minuta impendere debet acquirendae celeritati aequali illi, qua baculus iste jam mo- Vetur , quae quidem prioris dupla est, & duobus hisce minutis destendere debet longitudine η x; nam quandoquidem ejus celeritas hac ratione augetur , debet triplo plus itineris secundo minuto conficere , quam primo.

Vale.

De defusu corporum grarium. De qualitasibus rea bin. De motu.

TR inas a te literas hac hebdomada accepi, quarum unae Is Febr.

alterae 7. tertiae Iq. Martii datae sunt. In antiquissimis dicis Patrem Vatier scripssse ad te, me non dedisse illi responsum, quod quidem miror. Sunt enim circiter duo menses quod redditae sunt mihi ab illo Iit rae illae, quas dicebas te ignorare a quo proficiscerentur; eodemque tempore misi ad te epistolam pro illo, &nunciabam tibi literas istas, quas ad me miseras, ab ipsb scriptas fuisse. Quaesis redeas in memoriam nunquid illas acceperis, idque mihi rescribas; secus enim necesse est ut Parisiis detentae fuerint. Puto autem me misisse ad te eodem tempore lit ras, quas Rhedones deserendas curares, ad quas etiam responsum non

habui; si vero putarem has non fuisse missas, essent mihi scribendae aliae. Si sorte incidas in P. B. illum , si placet, cortiorem facias me quidem esse fidei tenacem, sed non recordari quod illi quicquam promiserim. Sequens figura sprojactu inclinato stupra hari ontem.

403쪽

EpisTOLARUM PAR s II. Epist. CXVI. 397Sit ABCD tabula lignea inclinata supra horirontem AE, aut BF,6 .gr. quae concipiatur eadem semper celeritate attolli exlA B ad CD,atque eandem semper interea inclinationem servare, & dum attollitur, illi super incedere somnicam, quae a C versus G, perpendiculariter ad horizontem descendat passu inaequali, celcritatem suam augens in eadem ratione , qua corpora gravia, cumque C D, hujus tabulae extremitas in eo loco esset, in quo nunc est A B, tunc formicam fuisse in puncto C, &ccepisse descendere versus G. Verum quia initio minus celeriter descendebat, quam tabula ascenderet, mansit aliquandiu supra horirontem; &duobus hisce motibus factum est ut descri beret curvam AD; quaeritur quaenam sit haec linea, quod ut inveniatur, fatis est scire calculum. Quantum ad cylindros l=gneos, aut ex alia quavis materia, quorum unus sit altero quadruplo longior, non possum credere quod aequali celeritate descendant, modo decidentes extremum unum deorsum, alterum

sursum semper habeant; sed quia variare possunt in aure, atque idem in corporibus aliter figuratis Glet accidere, &c. deest reliquum. P. N. mihi videtur parum aequus, neque quicquam habeo, quod

epistolio eius respondeam, nihil enim illi promisi, & si quas ejus amicis

conditiones proposui, quas noluerint recipere, nullo ipsis promisso o strictus sum. Opinio mea de quaestionibus, quas proponis, pendet ex duobus Physicae principiis hic stabiliendis, ante quam illas explicare queam. Unum est me nullas in natura qualitates reales supponere, quae substantiae tribuantur, tanquam animulae quaedam corporibus suis, &quae possint ab

404쪽

98 RE NATI DE s CARTE filia per divinam potentiam separari; atque ita plus realitatis non tribuo motui aut aliis substantiae mutationibus, quas qualitates Vocant, quam

vulgo Philosephi tribuunt figurae, quae apud illos non est qualitas realis,

sed tantum modus. Potissima autem ratio, cur qualitates has reales respuam , est quod non videam menti humanae inesse ullam illarum noti nem aut ideam particularem ad illas concipiendas; ita ut illas nominando, affirmando amirmetur res quae non concipitur,nosque ipsbs non intelligamus.Secunda ratio est,quod Philosophi has qualitateS reales non suppo- , fuerint, nisi quia crediderunt non posse aliter omnia naturae phaenomena explicari; ego vero contra reperio post absque illis multo melius explicari. Alterum principium cst, id omne quod est, sive existit, manere semper in co in quo est statu, nisi ab aliqua externa causa mutetur; ita ut non credam posse dari ullam qualitatem aut modum , qui ex se unquam pereat. Hoc vero ex Metaphylica probo; nam cum Deus rerum omnium

auctor sit perscctissimus & immutabilis, pugnare videtur quod res ulla simplex a Deo creata, suae in se destructionis principium habeat; &quemadmodum corpus nunquam amittit figuram suam, nisi ab alio aliquo corpore in illud incurrente ipsi adimatur; ita cum motum aliquem obtinet, illum semper servare debet, nisi ab aliqua causa externa impediatur. Calorem autem, sonum & alias id genus qualitates non moror, pr pterca quod sunt pantum motus in aere concitati, ubi varia impedimenta reperiunt, quibus sistantur. Cum autem motus non sit qualitas realis, sed selum modus, concipi non potest, quod sit aliud quam mutatio, per quam corpus aliquod a quibusdam aliis recedit, & in quo veniunt tantum duae proprietates considerandae, una quod possiit fieri celerius aut tardius; altera quod versus diversas partes esse posui: de licet haec mutalio ex variis causis oriri possit, tamen impossibile est ut hae causae illum versus eandem partem determinando de aequali velocitate donando, ullam in illo naturae diversitatem inducant. Quamobrem non credo duo missilia materia, magnitudine & figura aequalia, eadem celeritate mota, in eodem aere . per eandem lineam,

laoc est versus eandem partcm si enim illorum unum ab hujus lineae ex-

Iremo uno motum suum inciperet, alterum vero ab altero, non inciperent ex codem aere moveri posse alterum altero longius serri. Neque vero mihi negotium sacessit experimentum arcus; nam cum sagitta ex magno arcu ligneo emissa major sit & levior, quam ea quae ex parvo chal γ beo emittitur, longius serri potest, licet non tam celeriter, propterea quod gravitas illam ad descensum non tantopere adigit. Sed si quaeratur

405쪽

cur magna haec sagitta ex parvo hoc arcu minus longe, quam ex magno illo em i sta seratur. R espondeo id inde seri, quod cum nimia velocitate impellatur, motum in omnibus suis partibus aequalem non acquirat; nam quia lignum ex qua constat, non est persccte durum, magna vi, qua extremum chordam tangens impellitur, illud in seipsum aliquantulum

trudit, atque ita sagitta seipsam contrahente, extremum unum superat alterum velocitate; δc quia chorda illam deserit, antequam alterum cxtremum eandem celeritatem acquisiverit, concurrunt in sagitta duo diversi motus, unus, qui illam prorsum deseri, alter per quem se iterum extendit , & quia hic priori contrarius est, illum impedit.

Credo etiam impossibile esse ut globus persecte durus, quantumcunque magnus, incurrens in recta linea in minorem etiam perfecte durum, possit movere hunc secundum lineam eandem rectam citius seipse; sed addo debere hos globos sibi mutuo in recta linea occurrere, hoc est, debere centra utriusque esse in cadem linea recta, secundum quam sit motus. Nam G. gr. si maior globus B, veniens ab A versus B in linea recta ossenia dat lateraliter minorem C, illumque versus E impellat, dubium non

est quin licet globi isti essent persecte duri, tamen minor citius movcri deberet post occursum, quam major; & faciendo anguIos ADE, &C F E rectos, quae ratio est inter C F & CE, eadem esset inter celeritatem globorum B & C. Nota autem quod globorum horum contra in eodem plano suppono ,& sic illanon super humo rotari, sed in aere sibi mutuo obviam fieri. Addo etiam hos globos debere esse persecte duros;

406쪽

co RE NATI DE s C ARTE fli enim sunt lignei, aut ex alia quavis materia flexili, cujusmodi sunt sublunares omnes ; certum cst quod si major H, veni cns a G, Incurrit in minorem Κ in linea recta, atque in illo resistentiam inveniat, duo hi globi aliquantulum in sese reflectantur in puncto I, in quo se tangunt, antequam centrum globi Κ moveri incipiat, & sic faciunt veluti duos exiguos arcus, qui statim post resilientes, minorem K possunt validius im- pellere, qeam major movebatur. Cum enim H sit ex. ca. dccupio crassior quam Κ. habeatque decem gradus motus, quorum unus susticit ad mo- vendum K, pari celeritate cum H; si decem hos gradus dederit exiguis istis arcubus, atque hi arcus illos transferant in globum Κ, tum globus Κ decuplo celerius movebitur, quam H antea movebatur; H vero penitus quiescet, quod tamen moraliter fieri nequit; sed vero contingit interdum ut sex aut septem motus sui gradus in arcus istos transferant, qui postmodum transmittant duos aut tres in minorem, quorum ope pergit moveri versus L, aut revertitur ad G, prout motus ipsi relictus deficit aut excedit motum,qui ab istis arcubus ipsi redditur; octo autem gradus majorem globum multo tardius movent, quam duo minorem. Quantum ad tertium articulum , nempe non posse perire motum, nisi ab aliqua causa externa destruatur, aut potius mutetur, haud enim credo ullam esse causam, quae illum penitus destruat) hoc supra ut principium statui, quare non opus est ut plura addam. Vale. EPIs TOLA CXVII.

Clarissimo Viro Domino .

De quibusdam rebus ad Philostpbiam suam pertinentibus. Vir Clarissime, Bruli me semper humanitatie & ossiciis, ita ut nunquam par in respondendo osse possim, sed gratissimum tamen est sic vinci . Monitis& praeceptis tuis, quam accuratissime scri poterit, obtemperabo, praecipue in iis quae spectant ad sacram Jheologiam & orthodoxam religi nem , in quibus confido nihil esse, cum quo mea Philosephia non multo facilius quadret, quam vulgaris. Quantum autem ad illas controversas, quae ex falsa Philosephia in Theologiam adscitae sunt, non quidem ipsis me immiscebo; sed ni fallor, sponte concident, si meae opiniones recipiantur. Restat tantum unus scrupulus de motu terrae, de quo curavi prome consuli quendam Cardinalem, qui se mihi amicum a multis annis pro

407쪽

fitetur, & unus est ex ea congregatione, quae Galilaeum condemnavit; audiam ab ipΕ quid liceat vel non liceat, Se modo Romam & Sorbonam pro me habeam, vel saltem non contra me spero me aliorum invidiae sustinendae parem fore. Contra Philosophos autem nullum plane bellum suscipio, nisi ut sit ad acquirendam pacem; cum enim jam videam illos mihi clanculum male velle, insidiasque struere, malo aperto Marte illos

aggredi, ut Vincantur, vel vincant, quam expectare ubi ipsis erit com-miaumr nec puto meam mihi Philosophiam novum ullum inimicum esse facturam, cum tamen interim multos novos amicos & desenseres ab ipsa expectem; sed si secus eveniat, non idcirco deerit animus, nec etiam pax interna; & tranquillitas eadem erit in bello, quae semper hactenus fuit in otio. Fateor me mihi nec videri infelicem ,nec scriptorum, quae in lumen edidi,poenitere, cum intelligo tales aliquos in mundo reperiri, qualem te esse tua epistola declarat; nempe, qui ea quae vulgavi studiose perlegant , accurate percipiant, Ac gratis animis admittant. Cum autem illi rarissimi sint, merito tibi maximas gratias habeo & ago, quod unus ex illisac etiam fortasse praecipuus esse digneris. Praecipuum dico, tum propter arctissimam benevolentiam quam promittis, tum etiam propter eximiam illam lucubrationem quam cpistolae tuae adjunxisti: cogitationes enim meae cum iis quas ibi expressisti tam accurate conveniunt, ut non meminerim quenquam alium mihi specimen exhibuisse, ex quo aeque certo cognoscerem, illum omnia quae in meditationibus meis continentur in succum & sanguinem ut ita loquar convertisse. Atque ut videas quam candide ac sine fuco haec scribam, duo vel tria loca hic notabo, quae sola fiant in quibus aliquid non a meo sensu, sed a modo loquendi, aliquantulum differre notavi. Duo sunt in columna quarta. Prius continetur his verbis: mque Deiu habetfacustatem a se auserendisiuam existentiam; per facultatem enim selemus designare aliquam persectionem; esset autem impersectio in Deo, posse a se auferre existentiam: atque ideo ad praecavendas cavillationes, mallem ibi scribere, O repugnat Deum a se auferre flaam existentiam, vel aliunde eam amittere posse, Posterius est ubi ais, Deum esse sui causam, quod verbum quia nonnulli antehac male interpretati sunt, egere videtur aliqua tali explicatione, esesiui causim hoc est esse persi, neι aliam habere causiam quam propriam siuam essentiam, quae dici potes caκμ formalis. Temtium denique quod notandum duxi, est versus finem in his verbis, materia mundi maι hina ιxistit. Ubi potius scripsissem, mundam machine instar ex materia constare, vel se easdem omnes in rebus materialibuι mortism causas, atque in

machinar artesectu rei quid=xile. Ista vero talia sunt, & tam exigui momenti,

408쪽

ox RE NATI DE s CARTA sut multo plura soleam invenire in meis scriptis, quae velim mutata, quoisties ea relego, nunquamque possumus etae tam accurati, ut nullam arguis tandi materiam vitilitigatoribus relinquamus. Caeterum nihil esse puto, quod homines ad mutuam amicitiam misis alliciat, quam similitudo cogitationum: atque idcirco, ut non dissiculter inducor ad ea credenda, quae mihi de benevolentia tua promittis, ita etiam rogo,ut de summa erga te animi mei propensione ac sincero affectu non dubites, & amare pergas

tibi addictissimum

Ad Dominum νην.

C Audeo tibi ingratam non sitisse eam, quam cepi, libertatem scribendi

ad te sententiam meam, tibique devinctius sum, quod testificeris te velle illam sequi, quanquam habeas in contrarium rationes, quas sateor esse validissimas. Neque enim sane dubito quin ingenium tuum meliores tibi occupationes suppeditare queat. quam mundi strepitus; & quamvis mos & exemplum artem militarem tanquam omnium nobilissimam in pretium adduxerint, tamen apud me, qui illam Philosephice considero, pluris non fit, quam valet, imo vix possum illam inter honestas artes re- serre, cum videam otium & inordinatam licentiam esse duas primarias rationes quae maximam hominum partem ad eam alliciant; adeoque vix esset apud me Elatio locus, si quid tibi inauspicati hac in parte accideret. Denique sateor hominem valetudinarium debere se alio quopiam seniorem existimare, A satius esse se cum lucro, quam cum damno recipere. Nihilominus quia in lusu, de quo hic agitur, haud credo te venire in dubium de damno, sed tantiun de lucro faciendo aut non siciendo, mihi videtur demum esse Iempus receptui canere, cum spes ulterioris lucri erepta est. Porro aulcm quia sepe vidi senes, qui dicerent se in iuventute sua infirmiori valetudine u s suisse, quam alios multos, qui ante ipsos mortui erant, quicquid in corpore debilitatis aut ladgoris sentiamus, non secus utcndum cst vita, neque ejus sunctiones aliter attemperandae, quam si ad

extremam plane senectutem essemus perventuri; quanquam ctiam e contra utcunque firma valetudine fruamur, debemus tamen, quoties opus

fuerit, parati esse ad mortem animose obeundam; quia quolibet m mento intervpnire potest, neque quicquam agere possumus, quod illam Disiligod by Cooste

409쪽

Iam sortasse afferre non possit. Si frustum panis comedamus, forsan venenatum erit, si per plateas incedamus, sorsan later e tecto decidens nos obruet, & sic de caeteris; quamobrem cum inter tot ineluctabiles casus vivamus,non videtur sapientia interdicere ne belli etiam pericula exjusta &honesta causa subeamus, modo tameh non temere, neque arma, quoad fieri potest, tuta respuamus. Denique ut ut jucundae sint occupationes,quibus nos ultro addicimus, illae tamen cogitationem ab incommodis nostris minus abducunt,quam ea ad quae ex ossicio adigimur. Praeterea corpus nostrum ita assuescit vitae, quam ducimus, rationi, ut saepius contingat minui valetudinem ex mutatione, praesertim si repentino fiat, quam restitui; quare videtur mihi satius non nisi gradatim ab extremitate una ad aliam transire. Quod ad me attinet, antequam huc venirem quaesitum selitudinem, hyemem in Gallia integram traduxi in solitudine, ubi tyrocinium selitariae vitae posui & si ullo vitae genere essem implicatus, quod valetudo mea diu serre non posset, infirmitatem meam dissimulare nollem, quinimo illam vero majorem mihi repraesentarem, ut honeste possem ab omnibus noxiis actionibus abstinere, Si sic commodis meis paulatim consulendo ad integram libertatem gradatim pervcnire.

C At scio nequaquam esse tibi opus magnis hisce libris, sed ne mihi vitio vertas quod illis legendis nimium temporis impenderim,nolui illos dii

lius retinere. Equidem totos non evolvi, sed tamen puto me vidisse quicquid in illis continetur. Dictus N. ineptiis resertus est, estque aretalogus potius quam doctus. Inter alia loquitur de materia quadam , quam ex Arabe Mercatore emisse se dicit, quae dies noctesque se ad solem convc tat; res curiosa esset, modo vera, sed quaenam sit materia ista, non explicat : Pater Mersennus scripserat aliquando ad me esse semina heliotropii,

quod verum esse non credo, nisi scmina haec in A rabia majore vi polleant, quam in hac regione; habui enim satis otii ad hoc experiendum, sed

non successit

inantum ad magnetis,ariationcm, semper existimavi illam non proficisci nisi a terrae inaequalitatibus; adeo ut acus se convertat versu S illam partem, in qua maior sit quantitas materiar ad illam trahendam aptae ; &quia haec materia potest nobis insciis mutare locum aut in fundo maris, aut in terrae cavis; haec quaestio de variatione Londini observata, Ninquibusdam aliis locis, quos refert Κircherus tuus mihi videtur esse tantum de facto, neque multum ad Philosophiam pertinere.

410쪽

γε REN. DE s CARTE f EPIs T. PARs II. I. CXVIII. Abeo tibi gratiam pro loco Divi Augustini,quem mihi indicasti,qui

cum principium hoc meum, cogito, ergo sium, aliquomodo consenistit, illum hodie legi in oppidi hujus Bibliotheca, & revera video eum illo uti ad probandam existentiae nostrae certitudinem,'& deinde ad ostenden dum esse in nobis aliquam Trinitatis imaginem, quatenus sumus, scimus nos esse, atque illud esse & hanc, quae in nobis est, scientiam amamus; ego vero illud adhibco ad probandum me cogitantem esse immaterialem &incorpoream substantiam; quae duo diversa valde sunt. Estque haec con 8quentia tam simplex& naturalis, ex eo nempe quod dubitemus, sequi quod simus, ut cuilibet obvia esse potuisset; sta tamen gaudeo me idem cum Divo Augustino cogitasse,vel ob hoc unum,ut sciolorumos obturetur, qui principium hoc vellicare conati sunt. Pauca ea quae de Metaphysica scripsi, tradidi tabellario deserenda Parisios, ubi puto illa typis mand tum iri, neque servavi nisi autographum tot lituris resertum, ut illud vix poscin egomet ligere, adeo ut illud tibi offerre nequeam; sed quamprimum erunt edita, curabo ut ad te imprimis mittantur, quandoquidem illa legere velle dignaris,erit enim mihi gratissimum tuum de illis judicium intelligere. QVanquam potissima ratio cur Metaphysicas meas cogitationes ad te miserim, sit quod hac occasione uti voluerim ad illas judicio tuo su jiciendas, tamen cum veniunt mihi in mentem innumera negotia, quae si te totum non di stinent , saltem interpellant, multum vereor ut illas gustare queas, propterea quod mihi persuadeo non posse voluptatem ullam percipi, dicerem ex meditatione circa easdem,quas tractavi, materias, nisi timerem ne tantum tibi illarum fastidium afferrem, ut illas ne rospicere quidem dignareris) sed dicam, nisi legantur ad minimum quinque primae meditationes uno spiritu una cum responsone mea ad id quod sub finem sextarum objeictionum habetur, & nisi praecipuae conclusiones in scheda aliqua breviter scribantur, ut illarum series melius innotescat. Inconsideratum quidem esset te hoc monere, si id facerem tanquam tibi daturus praecepta, quae ex te mepora habere possis; sed quia hoc animadvertere

non posses, nisi postquam scripti hujus parti percurrendae impendisses laborem dotempus, vellem autem utriusque compendium tibi facere, scio tibi ingratum non sore si te rogaverim ut has meditationes legcre ne agis grediaris, nisi quando biliorium absque interpellatione continuum illis impendere volucris. Vale. FINIS. Disiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION