Renati Descartes Epistolae, partim ab auctore Latino sermone conscriptae, partim ex Gallico translatae. In quibus omnis generis quaestiones philosophicae tractantur, & explicantur plurimae difficultates quae in reliquis ejus operibus occorrunt. Pars

발행: 1668년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 철학

371쪽

EpisTOLA Rura P Ans II. Epist. CVIII. celeritatem habere i sed illud quod plus materiae continet sve quia solidius, sive quia majus est majori impressione & motu indiget, ut pari cum

alio celeritate moveatur. Nullum autem reperitur medium quod non impediat corporum motum, nisi pro certa tantum celeritate, S: sic diver- rum corporum respeetu, quorum unum ex. ca. sit ex medulla sambuci, alterum ex plumbo, tale medium supponi nequit, nam si uni non resistat, alteri necessario resistet. Caeterum est mihi tecum expostulandi causa, quod cum meam de jactibus aquae opinionem rescire velles, confugeris ad D. a Luilichem, potius quam ad me, quasi non aeque aut magis valeres apud me quam qui si quam alius. Meam hac de re sententiam ad illum rescripti nudius quartus aut quintus; videbis an tibi saciat satis. Habeo tibi gratiam pro inventione Patris Grand Amy , in conscienda acu, quae non omnino declinet; S mihi quidcm ratio suadet illam mulato minus quam caeteras declinaturam, non tamen non omnino declinaturam; experimentum hoc libenter resciam, ut videam an cum meis rationibus vel potius conjecturis, consentiat; nempe conjicio vim magneticam per totam torrae molem diffusam communicari partim secundum superficiem a polis ad aequatorem protensam, partim secundum lineas a. centro ad circumferentiam ductas; declinatio aurem acus Horironti parallelae fit ab ea vi, quae juxta superficiem terrae communicatur, quia cum haec superficies sit inaequalis, haec vis in uno loco major est, quam in alto.

At vero acus ad centrum respiciens, cum Versus polum convertatur capotissimum vi, quae ex ccntro derivatur, nullam declinationem admittit, neque omnino declinaret, nisi vis secundum supersiciem diffusa in illam

etiam aliquantulum ageret.

Experimentum de pondere quod a meridie ad septentrionem moveatur, est notatu valde dignum, & cum meis de reciprocatione maris speculationibus optime consentit; sed vellem scire quot pedes longum suerit filum, ex quo pondus hoc suspensum suit, ut hic idem experimentum iaciam, judico enim illud longissimum esse debuisse. Vellem etiam scire quo tempore septentrionem aut meridiem versus stratur; si bc ne conjicio debuit esse circa tempus quo luna ad meridianum nostrum accedit, aut ab illo recedit. . Dominus Hardy rogat quanti constiterint Ciceronis opera, quae ad illum transmisi, hoc vero ad ipsum rescribere non sum dignatus, nam non est tanti; nihilominus si id velit omnino rescire, poteris illi dicere

constitisse duodecim libris stancicis & s misso quas, si placet, Janitori i

372쪽

. 366 RE NATI DE s CARYRs vestro reddet, ad solvendam vecturam literarum, qua te onero) ut nimiarum opera mea alias liberius utatur,quam sorte facturus esset, si renuerem

dicere quanti constitit iste liber. Vale. EPIs TOLA CIX.

Ad R. P. Mersennum.

De chimista quotam. De negotio inter ipsum o Voριιum. De duritie corporum. De rarefactione o conde atione. De aleresota. De riceleri&tis.

On me piget audivisse de illo, cujus epistolium ad me mis sti, is

homo est curiosus admodum, qui plurima Chimiae secreta, qualia inter artis hujus homines venditari solent, jam tum, cum mecum esset, noverat; si continuam ab eo tempore operam isti studio dedit, uti videtur, mulso plura scire illum necesse est; sed nosti me haec omnia secreta nihili facere; hoc vero illum apud me commendat, quod manus habeat ad quidvis, quod ipsi praescriptum fuerit, faciendum idoneas, & praeterea puto illum esse satis bonae indolis. Offert mihi se huc venturum, quod quidem in praesens nollem, quia nullis experimentis vellem dare operam donec Philosophia mea fuerit typis mandata; sed tum si prorsus Iiber sit, neque meliorem interea fortunam nactus sit, illum libenter ad tempus haberem. Quod tamen rogo te ne illi dicas, nam possunt inte- .rim multa accidere, quae id impediant, nec vellem dare illi locum inchoandi spes vanas, quod vitium est Chimistarum pervulgare; sed si rerum ejus statum noveris, & quid is nunc ficiat, id ex te cognoscere me non

pigebit.

Liber ab N. contra me conscriptus nunc sub proelo est; prima illius solia vidi, titulum habet Philo,ophia Cartesii via, ejusdem sere styli est cum libro dicto , quem ante biennium vidisti; neque ullo responso illum dignarer, si rci tantum meae consulerem; sed quia popellum insita habet potestate in quadam urbe, in qua fiant permulti liberalis ingenii

viri, benevoli mei, & quibus volupe erit minui auctoritatem ejus, cogar illi in eorum gratiam respondere, meumque responsiim vulgare de- sisnavi, quamprimum liber ejus prodierit in lucem; erit enim breve, ejus vero liber magnus, & a verisimilitudine tam alienus, ut post examia

nata prima solia , & sumpta inde occasione dicendi quicquid vissim suciit , caetera neglecturus sim tanquam indigna quae legantur. Pag. 4

373쪽

EpIsTOLARUM PAR s II. Epist. CIX. 36 ubi loquitur de vana spe qua homines duco, haec verba habet. Vt vero

animosisterare hominem liqueat, alictabi etiam sterare audet sua dchria locum ivventura esse circa doctrinam de transtubstantiatione 1, cutu occasione se Romane-Catholica Religioni favere prositetur, ingratiam HL Patrum Soactatu Isu, ad quorum

adium furit, quo ab iis defindi possit contra doctissimuin Mersennum, aliosque Theologos ac Philosophos Gallos, a quibus in illas plagad perti uactu presentiscit, quam ut dissimulare queat. Ubi vides cum in iis persistere, quae vidisti in thesibus de formis substantialibus ab ipsb conscriptis, in quibus dicebat te scribere contra me, licet mihi, ut puto, scripseris te id illi exprobrasse;

te tamen rogatum nollem ut te jurgio meo immisceas, nisi quidem id ultro omnino seceris. Habeo enim tam multa alia argumenta, quibus ostendam illum temere proseiTe quam plurima, ut eo nequaquam redactus

sim; sed sane si velles, esset mihi cicacissimus modus illum confundendi , si nempe brevissimam ad illum epistolam scriberct, in qua diceres tibi fuisse renunciatum, esse illi sub prcelo librum, in cujus pagina qq. haec verba habentur, &c. quo quidem intellecto te admodum stupui iste; coquod cum antehac rescivisses tale quid in ejus thesibus haberi, dedisses ad

illum literas ad hunc ab illo errorem amovendum, &c. Atque etiam in hac epistolia commemorares te ante biennium aut triennium litcras ab illo accepisse, quibus te ad scribendum contra me incitaret; sed cum ipsi respondisses te id libenter saetiirum, si quidem subesset causa, & modo vellet animadversiones ad te mittere circa ea,quae vcl ipse vel ipsius amici id scri- ptis meis reprehendenda invenissent, cumque ipse tibi ad hoc non resipondisset unde demum animadverteras ex odio tantum ortum suis te studium illud incitandi te contra me) hanc iterum epistolam te ad illum scribere, Z quidem apertam ad me mittere, ut eam ad illum mittam, & ut me certiorem sectas te ea inficiari, quae ille de te scribit, &c. Si ejusmodi epi- solam ad me mitteres, illamque typis mandarem, actum esset de fide quam ille apud plurimos haliat. Scd nollem tibi quicquam praescribere, aut contra animi tui sententiam quicquam suadere; poterisque consilium aliis multis modis inire. Haec enim cogitatio de ejusmodi epistola non venit mihi in mentem, nisi ex quo coepi hac de re ad te scru

bere

Ex iis quae dixi de globo tormenti bellici persecte duro, qui in corpus

aliud minus, atque etiam perfecte durum incurreret, non fuit animus probare quod dentur eiusmodi corpora in rerum natura ,. scit. persecte dura, sed solum volui ostendere leges naturae non requirere, ut corpora

quae moveri incipiunt, per omnes tarditatis gradus transeant; si enim in

corpo Diuitiaco by Cooste

374쪽

368 RE NATI DE s CARTA scorporibus persecte duris leges istae hoc non requirant, nulla est ratio cur in reliquis id potius requireretur. Gratias tibi ago pro tuo experimento de gravitate aeris, sed opus esis scire circumstantias, quas in eo observasti, ut possem illi fidere; gravit tem enim illam admodum magnam esse judico, si se habeat ad aquam ut

22 3. ad I9. hoc est, sere ut I 2 ad I. Gaudeo valde quod me docueris laminam aeneam non esse graviorem frigidam, quam calidam; nam ex hoc potissimum dependet totum tuum 2Eolipilae experimentum, atque adeo certo constare oportet. Hoc enim

posito dubium non est quin id quod illam , dum calida est, efficit quinque granis leviorem, quam dum frigida, sit Ela rarefactio aeris intus

conclusi, atque ita ratio ponderandi aeris inventa est. Vellem etiam ut observares utrum aeolipila, quum admodum calida esti, aquam attrahat statim atquc ejus extremum aquae immergitur, an vero post aliquod tempus, prout ad me scripseras; quod quidem facile e plorari potest, illam in aequilibrio bilanci imponendo; si enim attrahat, subsidet statim in aqua

altius, quia gravior evadet. An possit aer ordinarius viribus naturae rarefieri magis, quam condensari, nequeo conjectare, est enim quaestio tota de facto; sed vi Angeialica aut supernaturali, certum est actem posse in infinitum rarefieri, cum contra nequeat condensari, nisi usque eo ut pori nulli supersine, extu bata tota materia subtili, quae illos replet. Nescio etiam in qua propo tione debeat augeri vis, ad illum magis ac magis condensandum, nisi forte idem sit quod ad arcum intendendum , excepto quod faciliores se lasse sim nonnullae applicationes, quatenus non opus est totum aer jam condensatum comprimere, sed selum partem ejus exiguam, cum contra quolibet momento, quo arcus est magis inflectendus, requiritur tota vis prius adhibita ad illum in eodem illo puncto continendum, & alia insuper ut magis inflectatur. Puto duo corpora ex diversa materia sursiam impulsa, At eadem celeritate ascendere incipientia, nunquam ad eandem altitudinem perventura, quia aer leviori semper magis obsistet. Ratio cur sollis, dum distenditur, aere impleatur, est, quod illum distendendo expellatur aer ex loco, in quem superior pars sollis elevata

subit, aer autem iste nullum in tota rerum universitate locum reperiat,

nisi in hunc sollem ingrediatur; nam ex hypothesi, nullum datur in ulla

mundi parte vacuum, quod hunc acrem excipiat.

Venio ad secundam tuam epistolam, quam non multo post alteram

375쪽

accepi; quantum vero ad id quod dicis te velle nonnulla ex meo de mechanicis scripto in tuo tractatu adhibere, id totum prudentiae tu te relinquo, & per me licet tibi pro tuo arbitrio in hoc agere, sed plurimi illud

in hac regione iam viderunt,imo & exscriptum habuerunt. Ratio autem cur eos reprehendam, qui per celeritatem explicant vim vectis & alia similia, non est quod negem eandem celeritatis proportionem in illis semper inveniri; sed quia haec celeritas non comprehendit rationem cur vis augeatur aut minuatur, ut facit spatii quantitas; & quia multa in celeritate

consideranda veniunt explicatu haud facilia. Sic cum tu dicis vim, quae poterit pondus aliquod ab F in G uno momento attollere, posse etiam illud uno momento, si duplo major fiat, ab Fin H attollere; hujus rei rationem nullam video , & puto te posse contrarium facile experiri , si bilanci in aequilibrio constitutae imposueris minimum aliquod pondus, quod illi

momentum dare possit; tum enim admodum lente deprimetur, cum contra si ejusdem istius

ponderis duplum impossieris, decidet plus

quam duplo citius; h contrario autem sumendo manu flabellum, poteris illud attollere, aut demittere eadem celeritate qua sponte sua in aere decideret, nulla alia adhibita vi, quam ea quae ad illud sustinendum requiritur. Sed ut illud attollas aut demittas duplo celerius,aliqua vis erit adLibenda,quae quidem plus quam dupla erit prioris, quae scit. nulla erat. Non opus habeo in praesens videre Geometriam D. Armati. Quantum

vero ad Philosephiam meam, incipiam hac aestate illam typis mandare; sed quando haberi poterit, nequeo dicere, hoc enim pendet a Typographis, neque ignoras Dioptricam meam plus annum integrum sub praeiqfuisse. Vale.

376쪽

Ad R. Ρ. Mersennum. Ad quam distantiam μηvi audiri possit. De resultu. De imaginatione ad iudicam

dum de tonis. De νapori bin o de Pento. De condensatione aeris. De stemus. De senis. De coronis circa candelam. De Mye. De pulibra. De sono Alal

rumo

ME rogas plane quasi deberem esse omni scius, & videris obIitus esse

ejus quod in novissimarum tuarum unis mihi pollicitus fueras, cum me a quaestionibus tuis solvendis excusarem , nempe te contentum seretis, quae scribenti mihi absque ulla pressiori attentione sib calamum venirent. Non tamen quod ad quaeuiones tuas non a iungerem libenter animum, si spes esset me posse iis satisfacere, sed certe eorum, quae in recentissimis tuis proponis, pleraque omnia mihi videntur impossibilia. Ut primo determinare ad quam distantiam senus aliquis audiri possit; id nim proportiones musicas minime sequitur, sed ex quatuor aut quinque diversis rebus pendet, quibus suppositis nihih restat a ratione definienduit . Secundo, nec secus se res habet, si quis definire velit quam gravis aut acutus futurus sit globi ex tormento bellico explosi sibilus; hac enim de re nihil praeter imaginationes habere possumus, ego autem nollem quicquam scribere, nisi quod probe sciam. Quod vero scripseram i num non posse internosci, nisi postquam chorda bis minimum recurrerit, non pugnat cum globi sibilo; nam, si meministi, dixeram in quibus. dam aliis superioribus epistolis, non ossc opus ut hi recursias fiant in corpore, a quo procedit senus, scd solum in aere aurem seriente. Tertio, quod ad ressilium sollis pugillatorii, non dixi totam illius causam aerirepellcnti adscribi debere, sed etiam motus continuationi, hoc est, quod ex eo quod una resaarpit moveri, ideo pergit moreri quantum otes; of ηοη possit

recta pergere, potius in contrarias partes reflectitur. Observandum tamen est praeterea non modo aereimn sello pugillatorio conclusum,sed etiam aliorum omnium sere corporum matertim, tam eorum quae resiliunt, quam

eorum a quibus resilientia reflectuntur,se habere per modum principii sive causae revexionem adiuvantis, cujusmodi simi urvi reticub, murus sphaeristerii, durities pilae, &c. neque praeter duas hasce rationes ullam novi. . Dixi imaginationem non esse satis promptam ut possit judicare de proportione intervallorum, quae ex tertia & quarta bisectione oriuntur; tibi quamo dico,jadicare, hoc est ita ficile comprehendere ut voluptatem

377쪽

EpisTOLARUM PAR s I. Epist. CX. 3 1 exinde percipiat; hoc enim sensu haud concedo illam posse judicare de

septima. aut detritono, ut dicis; caeterum haec intervalla ex tertia bis ctione immediate oriuntur, ita ut si quod aliud intervallum admittendum essσ, praeter jam recepta, haec immediate admittenda essent, eorum autem unum admitti nequit, quin admittantur & reliqua; quod mihi videtur satis clare ostendere cur illorum nullus admittatur.

1. Id quod vides per AEolipilae soramen egredi, simile est eius quod

cernitur in vaporibus,quos supra aquam aestus Elis attollit.Ventus autem nihil aliud est quam aer, sive vapor iste motus; utut autem experimentum tuum successisset, nondum tamen aeris ad aquam proportionem haberes, ventus enim ex aere interdum densissimo,interdum rariore constare potest.

Quod vero aer in tormento bellico conclusiis possit plurimorum ho-iminum viribus resistere, in causa non est, quod aer sit densior aqua, sed quia constat ex partibus, quae inde egredi nequeunt, & proinde nemit ulterius condensari; cum enim aliquid condensatur, certum est partes nonnullas egredi & manere crassiores; ut si spongiam aqua plenam comprimas , aqua effluet; quod si aerem includeres. quam post is concipere 'rarissimum in vesica, aut simili re, in qua 'ullos poros supponeres, per quos subtilissimae aeris istius partes possent effucre . dico totius naturae Vires non posse aerem hunc ullo pacto condensare. Sed scire debes & in aere & in aliis corporibus particulas quasdam ess quae & auri & adamantis , & cujusvis corporis utcunque selidi poros penetrare possunt. Caeterum haec non libenter scribo, quia Videntur paradoxa, neque vero possum eorum rationes per unam epistolam declarare, licet existimem me illa d monstrative cognoscere.

Quantum aci specula, nihil de illis scio, quod melius non scias quam ego ipse, quod in causa fuit cur in superioribus literis ad hoc non responderim. Scis enim quod speculum concavum producit extra se imaginem,& dummodo objestim sit in illuminato Ioco , quamvis speculum sit in

obscuro, ubi videri nequeat, exhibebit nihilominus objectum; denique scis oculum posse videre imaginem, non

vise objecto; ex. gr. speculum B potest esse in loco aliquoo bscuro; ocu-

378쪽

371 RE NATI DE s CARYEslus vero D, imago E, & objectium Λ in loco illustri extra cuinculum, ita ut radii obiecti transeuntes per C deserantur in B. Quantum ad sp culi figuram, illa innumeris modis variat, pro loci, in quo adhibetur, situ;

sed nullam unquam calculo definitive examinavi. Caeterum hoc quidem tanquam secretum non habeo, sed tamen nollem ut imprimeretur, idque non sine causa, neque hoc in tractatu meo omnino attingam.

Gratias tibi ago pro observationibus tuis circa metalla, sed nullum indesundamentiun deducere queo , nisi quod in nusmodi re impossibile sit

exacta experimenta sacere: si enim campanae tuae essent omnes ejusdem magnitudinis, deberent omnes eandem aeris ab aqua differentiam exhibere , de tamen haud reperio duas, quae inter se consentiant. Praeterea statuis aurum plumbo levius, cujus contrarium evidentissime deprehem . Statuis etiam argentum purum aeque grave in aqua, ac in aere, aes iso gravius, quod quidem puto potius esse lapsum calami, quam vitium ire perimentis: Dicor campanam senare non posse, quin locum mutet;

neque etiam est collisio mallei, praecisi, qui essicit senum. Quod si plures simul seni audiantur, causa est quod una pars campanae aut chordae aliter moveatur, quam alia, &c. non vero quod chorda sit mitius intensa in medio, quam in extremis; nam contrarium certissimum est: sed vero videtur laxior si digito pulsetur , propter quod quum in medio pulsatur, partes illius omnes aequaliter cedunt; si vero illam in extremo pulsaveris, pauciores sunt partes quae cedere valeant;

ex. cau si pulsaveris illam in C, promovebitur forsan usque ad E, singulis ejus partibus aequaliter cedentibus; si vero pulsiseriis illam postea in Deadem vi. non promovebitur nisi usque ad F aut paulo ultra; propterea quod in altero extremo partes inter Λ & F paulo magis cedent, quam pase' tes inter F&B. Quantum ad coronas circa candelam, atque id quod puer tuus videt,& quod mihi persuadeo te ab eo tempore vidisse, illud est prorsus quod

379쪽

pluma, quae in longum texta est, esset texta in gyrum fi minus adlauc de iis videbis per capillum, propterea quod subjectum minus est; sed hoc tantum tibi dictum volueram, hosce colores esse multo vividiores & distinctiores, quam illos de quibus loquebaris. Non dicis in qua parte sint poli ejus fasciae, in qua solis maculae observantur, quanquam nullus dubito quin mundi polis nequaquam respondeant, neque illarum ecliptica nostrae.

Quantum ad problemata D. Mydorgii, illorum solutionem ad te mitto , quam ab hac epistola seiunxi, ut illam possis ostendere ut est; sed vellem valde ut illum antea rogares an putet me posse illa solvere, & si vel dubitare videatur vel neget, hanc illi schedulam ostendas, quasi illam in amici cujusdam ad te epistola acceperis, & dicas te judicare illam suille

manu mea exaratam: haud enim ita curo ut suspicentur ubi sim, modo ut certo non sciant; & sorsan intra mensem unum aut alterum regione hae

prorsus excedam. Sed si Domin. Mydorgius videatur non dubitare quin possim problemata ejus solvere, quaesone ara illi aut alteri cuiquam haec

ostenda

Infantes simul educati marte suo nequaquam di scent loqui, nisi sorsan verba quaedam, quae ipsi procudent, sed ea nostris neque meliora, neque magis apposita erunt; e contrario nostra hac ratione primum inventa, suerunt progressu temporis emendata & expolita,& quotidie emendantur& expoliuntur usu, qui quidem in ejusmodi rebus plus valet, quam optimum ingenium. 2. Vi duas candelas cubans propterea quod visitales axes non coeunt ad candelam. Si plures duabus videas, id oritur ex visus caligatione. 3. Scripseram jam ad te aliud esse consonantiam unam esse alia suaviorem, aliud vero jucundiorem. Nemo enim nescit mel esse suaviuς olivis, & tamen plurimi sunt qui olivas melli praeponent; sic nemo nestit quintam esse suaviorem quarta, hanc tertia mesore, & tertiam majorem tertia minore : & tamen quibusdam in locis plus oblectabit tertia minor, quam quinta, imo & nonnunquam dissonantia gratior crit, quam consonantia. q. Nullas novi in consbnantiis qualitates, quae passionibus respondeant. 3, Mihi non minus negotii facessis, dum rogas quantum una consonantia sit alia jucundior, quam si rogares quam sint fructus iucundiores piscibus. 6. Quantum ad rationum compositiones, per me licet, quovis illas nomine appelles, sed ex Monochordo tuo clare vides unam I. -jorem posse dividi in unam octavam, & tertiam majo

rem.

Quod ad nives spectat, ninxit hic aliquantulum, 'eodem quo obser

380쪽

374 RE NATI DE s CARTA suas tempore, & aliquantulum friguit per quatuor, aut quinque dies,sia non multum; reliqua vero hyeme tantus hic calor iuit, ut neque ge- .lu neque nix ulla hic visa sit, idque jam cogitaveram ad te scribere, conquesturus quod nullas in Meteora mea observationes facere potuissem. Caeterum si D. Gassendus ullas alias de nive observationes habeat, quam quas in Keplero vidi, & hac adhuc hyeme observavi de nive sexangula &grandine acuminata, illas libenter cognoscam. Velim enim Meteora, quam potero exactissime explicare, quaeso perge me amare. Resiponderam ad superiorcs tuas eo ipso, quo mihi redditae sent, die: sed epistolam meam accepisse non potueras, quum 'novissimas tuas scriberct. Nam requiruntur hebdomadae tres minimum, antequam responsum haberi possit; tabellarius enim die tantum Saturni aut Solis ad vesperam, prout vento utitur secundo aut adverse, huc appellit, & die Lunae ad vesperam regreditur, interdum autem quum nullas a te expecto, tuae mihi non redduntur nisi in puncto discessionis nus. Caeterum non minus demiror quod scribis D. N. adornare nunc ad me iter, quam quod imperfectum reliquerit instrumentum D. N. h rum enim nihil mihi renunciavit, neque ullas quinque abhinc aut sex

mensibus ab illo accepi; imo&post scriptas ad illum duas longas epistolas, quae potius Volumina videbantur, in quibus conatus fueram explicare maximam partem eorum, quae de perspicillorum constructione cogitaveram, nihil mihi responsi dedit, nec cognovissem illum eas accepisse, nisi tibi redditae suillent literae , quae in cundem fasciculum conje- sitae sucrant; quare potius existimabam illum aliis negotiis distineri, quam quod huc cogitaret; praesertim cum anno superiori, mihi illum ad hoς invitanti. spem omnem hac in parte praescidisset. Eram tum Frane- herae, ubi habitabam in castello, quod ab urbe reliqua vallo divissim erat, atque ubi MMa tute celebrabatur; & si venisset decreveram supellectillam emere,& partem aedificii conducere, ut seorsim ab aliis habitaremus. Jamquc coquum culinae peritum admodum Gallicum conduxeram, & mihi propositum erat int mm ibi triennium permanere,ut interea ipse haberet spatium ad exequendum vitrorum consilium, & ad so in iis exercendum; ita ut & famam & lucrum inde sibi comparare posset. Sed quamprimum intellexi illum huc non venire, res meas aliter instruxi; &jam cogito in Angliam intra quinque aut sex hebdomadas, sicuti putabam me ad te jam scripsisse. Caeterum etiamsi hic mansurus essem, non possem billum abs. que incommodo habere; & inter nos, cpiamvis posiem, tamen id quod scribis illum non assetvisse iniuramentum D. N. me ab eo consilio abs

SEARCH

MENU NAVIGATION