장음표시 사용
401쪽
bendam disponeret. Affirmantem sententiam liqui propugnarunt, meticulose primum, ac trepidanter , sed n qmero deinde lautorum audaciores iacti eo devenerunt , ut intrepide novitatem postea defenderint , immo& contrariam antiquitatis sententiam erroris insimulaverint. Sic ortum ac vires accepit novitas, quae christianae iustificationis naturam & indolem omnino labefactavit. Ex quo deinde orta est ea , quam boni omneudolent, absolvendi sacilitas nixa falsis iustificationis ac poenitentiae notionibus, quae ex ea derivarunt . His falsis poenitentiae christianae notionibus nuperrime opturrere Stuis
duit egregia pastorali instructione in lucem edita Celsissimus, ae Reverendissimus S. R. I. Princeps Theodorus de Collo redo Archiepiscopus Ecclesiae Metropolitanae OlOmucensis, quem honoris caussa nomino, & cui sum m pere addictum me esse profiteor.
402쪽
CCLESIA Cathedralis dignitate sua haudqua tuam excidit ob diuturnam viduia talem etiam sub ditione Principum acatho-lieorum . Haec veritas unicuique patens, qui vel le viter ecclesiasticae hierarchiae notionibus imbutus sit, multis ostenditur in supplemento ad varias collectiones operum clar. viri Vanespenti. Sat igitur erit paucis ostendere veluti propositionum catenam , qua veritas
illa construitur. Primus veluti annulus illud principium est Ecclesiam ex S. Cypriani definitione consistere in pastore, & populo in fide ea tholica adunatis. Ecclesia, ait S. Pater , est plebs sacerdoti adunata , o pa
stori suo grex adhaerens . Pastoris autem no
mine intelligit quidem Cyprianus praesertim episcopum ; loquitur enim de Ecclesia perfecta , quae sine episcopo esse non potest . Sed non inde consequitur Cypriani iudicio Ecclesiam interire , ubi viduata sit . Nec enim si episcopus aut infirmus, aut absens ,
403쪽
. ut mcrtuus fuerit , intelligitur continuo Ecclcsiam periisse . Nam licet desit praecipuus sacerdos, & pastor , adhuc pergunt inseriores pastores gregem pascere , & defunm episcopi vices supplere . Hinc vel ipse Cyprianus agnovit vere subsistentem Ecclesiam Romanam , licet viduatam Fabiano Pontifixe r nam literas dedit ad clerum Romanum , qui sede vacante viduatam Ecclesiam regebat . Et S. Ignatius martyr , cumduceretur ad mortem , Presbyteris suis Ecclesiam regendam commisit iis verbist Presisteri pascite gregem , qui inter vos est , donee Deus designaυerit eum, qui principatum inter vos habituraes est . Ego enim immoloroe. Nam & Presbyteri missi sunt qui gregem pascant, & quibus fideles subiecti esse
debent , ut legi Iesu Christi, episcopis vero, ut gratiae Dei, sicut loquitur idem S. Ignaetius. Nam non solum de Apostolis , sed
etiam de 72. Discipulis dixit Christus r qui
vos audit , me at Uit. Licet ergo orbata maneat etiam diu Ecclesia praecipuo pastore, set licet episcopo , non inde consequitur eam interire. Nec
404쪽
Nec minus est certum nihil Ecclesiae obesse , quod ea sit sub ditione Principutria catholicorum , a quibus vim etiam patiatur, ac ideo prohibeatur habere exteriora ea adminicula , quae ad externum ipsius splendorem requiruntur . Quis enim dixerit haec
requiri ad Ecclesiae substantiam Numquid his adminiculis fulciebatur Ecclesia , cum bonis spoliata, aedibus pulsa, furtim , noctu,
in eryptis , atque speluncis sacros conventus Ogebat , vel in casceribus sacra offerebat Anne Ecclesia esse desiit persecutionum tempore , cum totum splendorem mutuabat a
puritate fieri , ae fidelium mari grio λ Ea
igitur , quae non ad instat Synagogae , cui promissa erat terrena felicitas , sed tamquam caelestis Hierugalem nata est , & adolevit inter angustias, & paupertatem, succe su temporis ita mutari non potuit , ut Ecclesia esse desinat , nisi & sumptuosa templa teneat , & diviti apparatu Praesulum, aliorumque ministrorum instructa fuerit Atqui S. Hieronymus ita ad Evagrium seri hebat : ubicumque fuerit episcopus , sive Ro
405쪽
eiusdem meriti, eiusdem est ρο saeerdotii. Potentia divitiarum , o paupertatis humilitas vel sublimiorem , vel inferiorem episcopum
non facit e caeterum omnes Apostolorum successores sunt . Quam sententiam Gratianus
exscripsit, retulitque in decretum suum, &S. Bernardus secutus est in trast. de mori-hus , oe osseis episcoporum c. a. licet eo Saeculo viverent , quo iam florebat Ecclesia exterioribus his ornamentis . Neque demum ut subsistere Ecclesia intelligatur, vis coactiva requiritur , aut forensis strepitus, qui sub ditione a catholicoruna exerceri non potest. Nam Ecclesiae essentialis potestas tota spiritualis est , docendi scilicet , sacramenta conserendi , & eos, quieon tradicunt, arguendi, ac si indoeiles fuerint , expellendi a communione sacrorum . Haec autem potestas, quae ad constituendam Ecclesiam ex Christi instituto satis est, exerceri optime potest sine ulla vi coactiva , ae forensi strepitu. Hunc sane strepitum nec Christus
instituit , nec prima Ecclesia habere potuit . Primi Imperatores christiani episeopis largiti Suar quoddam forum externum , sed solum
406쪽
ut arbitris . Invaluit ille saeculo XII. in Ecclesiis indulgentia Esincipum pro iudiciiseeclesiasticis ferendis . Sed ille adventilius est, & pro nutu Principum dari, ae removeri potest . Ergo hie nihil assicit Ecclesiae substantiam , ut multis probatur in citato supplemento disquisit. I. de vindiciis resolui. Doctor. Lovaniens. Igitur nihil impedit quominus Ecclesia vere subsistat sub ditioneae atholi eorum , licet ab his impediatur vis coactiva , & forum externum ; immo litet fortasse impediatur liberum exercitium iurisdictionis spiritualis . Hoc enim in statu
fuerunt tot florentissimae Ecclesiae persecutorum tempore , quin illae esge propterea desierint : exere ebant enim ea ratione , qua poterant, ecclesiastica munia, quae ad essentiam sacri regiminis pertinent. Quare certum est Cathedralem Ecclesiam dignitate sua nequaquam excidere ob diuturnam viduitatem etiam sub ditione Principum a catholicorum. Quae sane veritas tam perspicua mihi videtur , ut intelligere nequeam , quo iure lis super illam moveri potuerit e at mota fuit lis oecasione Ecclesiae Ultraiectinae iamdiu a RO.
407쪽
a Romana curia dire uexatae , dignamque profecto , cuiaab Ecclesiis adversus Romanorum iras succurratur. Ecclesiam illam, quae diu substitit , & adhuc subsistit, in puram, ut aiunt, missionem convertere Romana curia cogitavit , utque id assequeretur , eo confugit , ut diceret eam Ecclesiam periisse , atque hoc colore eamdem evertere conata est . Colorem hunc , quo iniustam oppressionem contegere illa studuit , vindieare aggressi sunt Papenbrochius , Lupus , aliique , qui frivolas eas rationes protulerunt , quas generatim excussimus. Ab his Ultraiectinam Ecclesiam latissime vindicavit auctor citati supplementi . Videri etiam possunt , quae cap. 9. huius libri breviter indicavimus.
408쪽
Ex iure tutelae , quam Principes christianae Ecclesiae debent impendere, perPeram aliqui colligunt eos non Posse tolerare in fide dissi eates .
Id satis congrare arbitror ex toto hoc libro de tolerantia , maxime eX duobus postremis, capitibus.