장음표시 사용
392쪽
' Lis ratiorinuntur , qui ex loco S.
Pauli ad Cor. L. cap. 7. inferunt Vlacu. Ium matrimonii coniugum infidelium solvi Per conversionem alterutrius ad Christianam dem . Recepta a pluribus saeculis verborum Apostoli interpretatio ρst solvi matrimonii vinculum per divortium mulieris , quae ab
Ethnicorum, vel Iudaeorum secta recedens ad fidem christianam convertitur, nec ad se trahere potest virum renuentem cohabitare cum illa . Haec sententia altiorem habet originem. Nam quidam Diaconus, cui nomen Ambrosii inditum erat, sexto saeculo commentarium quoddam composuit in epistolas Pauli , atque eidem illam quam diximuς
interpretationem inseruit . Diu latuit hoc opus, ac demum eo tempore apparuit, quo criticae artis defectu auctorum opera , & nomina insigniter permixta sunt. Ambrosii nomen plures decepit , eosque adduxit, ut cre- A a 2 derent
393쪽
derent opus esse Ambrosii Mediolanensis; alii styli discrepantia commoti non Ambrosio , sed Cregorio Magno illud tribuerunt. In hac sententia fuit Gratianus, qui tanti Pontificis
auctoritate sultus, cum opus suum consarcinaret , Ambrosiastri sententiam sub Gregorii nomine inseruit. Hoe decretum apud Gratianum invenit Innocentius III., illudque bona fide exscripsit, ac posuit in lib. IV. decretalium cap. quanto oe gaudemus de diviri; s. Postea vero Theologi , ae iuris interpretes Cratiani , & Innocentii auctoritatem secuti
hanc sententiam communiter docuerunt, ac docent , licet iam pridem exploratum sit praedictum commentarium, e quo ea Sententia manavit, non esse Ambrosii , nee
Gregorii , sed ut aiunt, Ambrosiastri , boni quidem viri , sed minus quam par est
eruditi. Ab eo tempore non solum de separatione coniugum a thoro, vel convictu, sed etiam de solutione vinculi matrimonii interpretati sunt ea Apostoli verba epistolae I. ad
Corinth. vers. II., non satis animadvertentes vim totius contextus, ae venerabilis antiqui.
394쪽
quitatis sensum. Nam licet Apostolus non loqueretur de illegitimis contrubiis , quae unctemporis apud Ethnicos erant in usu, id quod aliqui volunt ob graeci textus lectionem , sed loqueretur de legitima uxore, satis Pauli sententiam prodit vel ipsa loquendi diversitas quam Apostolus adhibet. Nam in eadem epistola , ubi loquitur de vinculo matrimonii,
eiusque solutione , non utitur verbo discedere , sed verbo solvi ae liberari; iacitque generale principium absque exceptione vinisculum illud non solvi nisi per mortem , ac ideo mulierem suturam esse adulteram, si vivente uiro fuerit cum alio. Pergit vero cap. VII. non de vinculo, sed de debito coniugali disserere aitque uxori vir debitum redis dat oeci nolite fraudare ad iuvicem oeci zduas postea exceptiones adiungit: I. nisi
forte ex consensu ad tempus , ut vacetis or
tioni a. quoad connubia infidelium, si nempe pars infidelis discedat , renuatque habitare eum fideli coniuge . Hoc enim in casu potest fidelis discedere ; nee enim servia tuti sub estus est in huiusmodi, servituti sci- Iicet, quam superius dixerat debitum coniu-
395쪽
gale . Uerum si discesserit, redit generalis regula a Christo ipso sancita , quam Paulus
supra tradiderat , manere scilicet oportere eoniugem innuptam sive fidelem sive in ficte lem, eum vinculum matrimonii non solvatur nisi per mortem. Quod ut Christus adstrueret matrimonium revocavit ad prima vam sui institutionem, ac universalem pror sus legem intimavit . Quod Deus coniunxit, homo non separet. Haec est germana Apostolici textus explicatio, quam & ipse contextus innuit, & Augustinus, caeterique PΡ. Eeclesiae tradiderunt. a re non satis intelligo , cur tot clamores excitent dum haec audiunt , qui in contraria opinione versaniatur, quae nisi numero fautorum gloriari non potest,
396쪽
I. ΜPERFECTA eontritio , si omni charitato destituatur, ad obtinendam gratiam in S, cramento Poenitentiae minime a cis . Vix eredibile videtur in lege amoris de
necessitate amoris litem potuisse movςri. Cum tota scriptura eo tendat, ut charitatem adstruat, & tulpet cupiditatem, sicut loquitur Augustinus, cum dilectionis mandatum omnium primum sit, a quo tota lex pena det, & Prophetae , cum universa religio christiana in omnibus cum morum praece- Ptis , tum sacramentis ac ritibus non redoleat nisi charitatem ; qui fieri potuit , ut christiani Theologi in sinu Ecclesiae Christi
hoc praeceptum evacuare conati suerint Evacuant enim quotquot opinantur per SO lum poenae timorem omni amore Dei destitutum iustificationis gratiam comparari posse. Nam si tanta timoris est vis, fieri . sane potest, ut quis per totam vitam vitiis indulserit, & inopinato morbo correptus
397쪽
divini iudicii, ae inferni timorΘ perterritus
peccata confiteatur, & e vita absolutus discedat. Quo posito salutem assequitur, qui nunquam toto vitae suae tempore Deum
dilexit. Quo ergo spectat divinae dilectionis mandatum uo spectant insignia Apostoli
testimonia in I. ad Corint. scribentis neer donum linguarum, nec fidem, nec ipsum martyrium ad vitam aeternam absque . ritate prodesse; & ad Gal. 3. describentis timorem ceu characterem veteris testamenti , amorem vero evangelicae legis Nesciunt ergo cuius spiritus sint, qui putant sine . ritate acquiri posse iustitiam . Atqui tam multi extiterunt, qui in hae opinione versati sunt, ut tempore Alexandri VH. ea in scholis communius doceretur . Ergo nihil
est tam absurdum, tam absonum a verita te , quod hominum mentes occupare non valeat.
Verum ab his non solum indolem religionis Christianae ignorari oportet , sed vel ipsam timoris , animique humani naturam . Ea enim est timoris indoles , ut manum cohibeat , animum vero non mutet. Hinc
398쪽
sonstans est Patrum sententia per eum VoIunistatem peccandi minime excludi . Quἰ t mors supplicii , ait Augustinus de nat, , & grato
e. II. , Non amore iustitiae se sentit abstian re ab opere peccati , nondum liber est , nec glienus a voluntate peccandi . Quod alibi saepissime repetit . Siquidem desiderium peccandi , ut idem ait , non extinguitur nisi contrario desiderio recte faciendi . Odium enim mali non oritur nisi ex amore boni oppositi . Bonum autem quod peccato directe opponitur , est iustitia Dei , si voeipsemet Deus . dui ergo Deum non amat ,
non potest odisse peccatum Hine merito ait Augustinus : quι gehennam metuit , noupeccare metuit , sed ardere . Bonus quidem est , ac iustus gehennae timor : stulte enim proprium malum diligeretur e sed timor ad animi eonversionem non sufficit . Huius enim conversio non fit nisi per amorem . cum ipse animus nihil aliud sit nisi amor , qui propterea ab una in aliam rem non movetur nisi amore et amor meus , pondus meum s eo feror , quocumque feror . Cum a peccato recedit timore gehennae , movetur A a I. ani
399쪽
animus amore sui , qui nisi ordinetur a 4 Deum , vitio non caret. Non ordinatur auatem ad Deum nisi per charitatem . Ergo animus sine charitate ad Deum non conuertitur. Per timorem enita ab obiecto peccati ad seipsum convertitur, sibique inhaeret, nisi ulterius per amorem iustitiae moveatur ad Deum. Animus autem sibi inhaerens ordinatus non est. Inhaeret enim creaturae , ideoque ordinem pervertit. Si quidem duo sunt amyres , ut ait S. Leo, ex quιbus omnes prodeunt luntates. Rationalis enim animus, qui s ne
amore esse nou potest, aut Dei amator est,
aut mundi. In dilestione De; nulla sunt nimia ; in dilectione autem mundi cunfla sunt noxia. Similia habet S. Gregorius eae terique Patres, Augustinus praesertim , qui eo principio doctrinam suam adversus Iulianum inaedi fieavit. Ex his autem evidens est antismum qui gehennas timet, amare seipsum, aenisi charitate progrediatur ad Deum, esse amatorem creaturae , eidemque propterea eum ordinis violatione inhaerere. Haec principia in amplissimo argumento tam late a plerisque discusso indicasse sufficiat.
400쪽
Ex hi; intima ratio intelligitur, qua pes
petua fuerit totiuς Ecclesiae sententia animi conversionem ad Deum sina ipsius dilectione fieri non posse. Praetereo patrum ac synodorum luculentis;ima testimonia aput auctores tritissima . Id unum sufficiat animadvertere
usque ad synodum 1 ridentinam de hac veritate a Theologis dubitatum non fuisse ;immo vel in ipsa synodo Tridentina licet varia decreta edita sint adversus errorem Novatorum, qui putabant vitiosum esse timorem gehennae seiunctum a eliaritate persem & a gratia iustificante, nunquam vocatum in qua stionem fuit, an timor poenarum omni charitatis motu destitutus ad iustificationis gratiam in Sacramento percipiendam sufficeret. Tridentini mentem plures tam clare exposuerunt ,
ut superfluum sit quidpiam in hane rem addere . Coepit quaestio moveri a Theologis ,
an qui timore concussus ad sacramentum ac cederet putans se charitatis motu percelli , per bonam fidem aptus esset gratiae in sacramento acquirendae. Placuit nonnullis id asti mare. Successu temporis quaesitum est , auetiam timor sic cognitus satis ad gratiam habendam