Thaddaei S.R.I. comitis de Trautmansdorf ... De tolerantia ecclesiastica et civili. Ad Iosephum 2. Augustum

발행: 1783년

분량: 412페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

371쪽

hus , quibus mens impeditur a tranquillaveritatis consideratione . Hinc aiebat Sallustius: Omnes Romines, qui de rebus dabiis consultant, ab OLO , amicitia , ita , atquσmisericordia vacuos esse decet ; nam animus haud facile verum praevidet , ubi illa iniciunt . Nihil est hac regula notius in Philosophorum, ac Theologorum dictis .

Iam vero neminent pariter arbitror ignorare timorem esse vehementissimam animi affectionem, qua mens tota obnubilatur, Concutitur , ineptaque redditur examini rerum rite perficiendo. Ergo inepte poenarum timor eo titulo incutitur, ut per eXamen veritas inveniatur . ΙΛ potius impedimento est veritati mente qua par est assectibus vacua investigandae, & inveniendae. Quis exilii, carceris, mortisque terrore concus.sus libere poterit ad considerationem verutatis assurgere, liberumque serre iudicium nec minus absurde respondetur, poenas inferri, non ut iudicent, sed ut examinent siisque excitari , non ad decisionem, sed ad

372쪽

ad inquisitionem veritatis; nam ad id obtinendum satis est comminari poenas , quin infligantur . Quod si poenae inserantur ad puniendam socordiam in examine perficiendo, Sc veritate investiganda, quilibet

facile respondebit se investigaSSe , Se meditatum esse , se utrinque rationum Per. pendisse momenta. Quid vero tunc set, si Veritatem non detexerit, si manserit in errore λ Numquid poenis multabitur λ Ergo Non eo solum titulo iubes poenas insigi,

ut homines ad examen excitentur, sed ut credant . IV. ERGO tunc Princeps conscientiam coarctat contra ius omne, ut saepe dictum est. At enim post institutum examen catholicae Ecclesiae veritas ita se prodit, ut cui non appareat, is Vel negligentiae , vel

pertinaciae merito accuSetur, ac iure a

matur corruptionis animi, a qua ipsius caecitas profisci seatur . Id libens assentior . Sed ille interea certo credit se pro veri. tale pugnare, nec ni Si adversus conscientiam

373쪽

tiam propriam a religione, quam profitetur , resiliret. Ergo plectis errorem, quem ipse non noscit ; vim insers conscientiae ;ac si ille terrore poenarum convertitur, habes fictum catholicum, quem apertum

haereticum noveras . Si 'vero non convertitur, eum poenarum cumulo in errore magis obfirmas . Quid ergo emolumenti capis ex poenarum inflictione λ Illud semper recolendum , errorem deponi per illustrationem veritatis , ac per intimam animi Persuasionem , hanc vero non seri per ve hera , carcereS, 8c exilia. Ergo inepte ista

adhibentur ad id obtinendum. Quidquid culpae est in haeretico pacifico , id ad Principis gladium non spectat , sed Deo

reservatur , qui cum interiora hominis plene cognoscat , metitur animi corrupti nem , ac Perversitatem , a qua profluere potest caecitas intellectus , 8c obfirmatio

in errore.

V. NEQUE ad rem faciunt exempla , quae allata sunt. Pueri enim, donec ad

374쪽

certam aetatem pervenerint, magis motibus sensuum, doloris scilicet, ac voluptatis, quam ratione reguntur . Hinc non inepte verbera adhibentur , quamvis & his parce utendum sit, ut eos ad ea facienda, quae decent, impellas. Dummodo enim etiam te

riti id faciant, quod ab iis exigis , semper aliquid fructus percipies. His enim paulatim assuescunt disciplinae , quam ubi ratio adoleverit , persuasione , & amore amplectuntur . Si ab infantibus eX. gr. po stulas , ut discant legere , ac scribere, cu rare dehes, ut ad id muneris eos ratione

moveas, atque allicias. Quod si indocilessuerint, uti verberibus poteris , quoniam si terrui iustis obtemperent , iam habes quod tibi propositum erat. Id autem ab

haeretico extorquere Vi poenarum non poteris . quoniam , nisi fuerit de veritate conis victus, quod sane verbera praestare non

possunt. Vel hypocritam facies, vel err ris sui tenacissimum. Simili ratione vim cum famulis, qui ad munera implenda nee

375쪽

moniti3, nec instructione moventur , adhi- here non dedecet , quia licet doloris sensu

ad tibi serviendum flectantur , iam finem assequeris , quem tibi proponis , diligentem scilicet famulatum , sive ministerium , quod parum tua interest , an cum intima animi persuasione exhibeant , an timore poenarum coacti . Sed stultum esset minis. ac poenarum conspectu terrere famulum , ubi non de actionibus externis ageretur , sed . de internis animi modificationibus , mentis scilicet opinionibus , atque Conscientia . Hanc enim mutare velle per catenas , ac Verbera multum a ratione dissonum est. Ex quo patet , multo minus ad propositum facere exempla , quae ex phreneticis , vel amentibus Sumuntur. Si quem enim video ita mente captum , ut ex. gr. e senestra se deiicere velit , vel in se gladium convertere , utique

mihi fas est uti catenis , ac baculo , ut a proposito illum deterream . Sed quid habent ista commune cum haeresi 8 Haec emin

376쪽

enim phrenesis est intellectus, est error mentis , quem non vi , sed ratione depelles ex animo . Ergo agunt Principes contra rerum naturam , Sc ordinem , quum adhaereticos convertendos poenis utuntur. VI. ERGONE Principes leges ferre non p: terunt pro veritate adverSus erro ii rem 8 Sed iam vidimus , quid Principibus i agendum sit ad veritatis tuitionem . Nihili sane omittere debent, quod eidem propa, gandae , latiusque promovendae inservire

F possit ; nihil est ossicio Principis dignius , nihil excellentius , nihil populo utilius ,

atque salubrius . Sicut enim pietas ad omnia utilis est ; sic salsitas , error , Sur perstitio in perniciem demum vergit soci . talis . Quare nihil magis cordi esse debet Principi, quam veritatis tutela. Sed iami monuimus hoc munus exsequi Principes oportere iis adminiculis , eaque ratione, quae Sc Principem deceat , Se digna sit Caussa , quam tuentur . Docuimus etiam non semel propagandae , ac tuendae veri.

Z a talis

377쪽

talis rationem non in armorum vi a Poenarum terrore consistere , sed in instructione , praedicatione, doctrina , patientia . Hanc vidimus esse indolem religionia nostrae ; hanc methodum a patrihus nostris adhibitam ; hunc spiritum Ecclesiae

christianae ; hanc veritatis ipsius naturam , quae suaderi amat , non cogi, amari desiderat , non timeri . Suipsius amorem instillari vult hominum animis, non re rorem ; Vel si terret Veritas , non terret

xisi sermidine suturi iudicii , in quo sua iura ab impiorum ausibus vindieabit . Odit ipsa hypo. litas , refugitque sibi servientes Vel poenae , Vel mereedis temporalis intuitu . Nihil ipsa veretur , nisi ignorari . Oditque Vias clandestinas , quibus homines student eam propagare . Abhorret ab armis , & a quacumque violentia , quasi ipsa indigeat humanis subsidiis , ut vincat,

cum vincere ipsa non soleat , nisi lenitate , patientia , ac persuasione . Hanc agendi rationem a suis tutoribus Veritas postulat .

Ergo

378쪽

Ergo Principes satagant, ut populus verutate imbuatur , atque adeo curent , ut ministri religionis pii aeque , ac docti sint, ac plebem nutriant verbo , & exemplo ;ut scholae floreant , habeantur catecheinses , ac doctrina sana annuntietur. Haec ipsi tueantur , Queant patrocinio , DVOre, regiisque edictis . Hisce mediis veritatem defendant , Sc errorem evertant non Saeviendo in haereticos exilio , carceribuS , morte. Sic enim non defenditur religio, sed polluitur ; non vindicatur , sed foedaintur humano sanguine . Hisce vic imis non delectatur Deus amator pacis, Sc charita. tis , qui propterea errantes vult emendari . Ac corrigi, non mactari, & occidi. Sic Principes muneri suo satisfacient . Quod si errorem propagari contigerit , dummodo ea media adhibuerint ad eum vincendum aptissima, nihil est, de quo seipsos reda guant . Recolant se partes suas implevisse, Ecclesiaeque caussam divinae providentiae committant , quae permittit 8c haereses

379쪽

esse ad sidei probationem , ac novit ex malis honum elicere. VII. QUAE tamen dum dico, semper

suppono haereticos non esse inquietos , PersecutoreS , ac societatis , publicaeque religionis perturbatores . Nam ut supra de

monstravimus habet Princeps ius gladii ad

tuendam Ecclesiam ab iniusta suorum hostium aggressione . Tunc potest Primceps , ac debet persecutorum audaciam Poenis compescere , idque magis vel minus pro Variis personarum , locorum , ac temporum circumstantiis . Aliter enim agendum est , cum priaeum nascitur error ,

aliter cum adultus fuerit , & in sectam concrescit ; aliter demum , cum iam seisia stabilita fuerit , ac firmas radices egerit. In hisce variis circumstantiis Principis m nus est reipublicae bonum cum bono E clesiae conserre , ac ita religioni consulere , ut societatis bonum non evertat . In haceollisione ossiciorum prudentiae Principis est

ita rem componere , ut ex una parte non

380쪽

destruat volens ex altera aedificare . Nam quandoque res eo deveniunt , ut 'paX cum haereticis nimium potentibus sit ineunda, ac cum ipsis foedera , ac conventiones faciendae , ne respublica intereat ; atque ita res erant , cum pax Ueostphalica a Germaniae Principibus inita suit , quam POStea servarum , ac servant Principes, licet in eam Romani Pontisces non consenserint . Agitur enim de bono politico reipublicae, de quo iudicare non Pontificum , sed Principum est . Ergo pro dive sis adiunctis diversa quoque esse debet agendi ratio a Principe tenenda . De his singillatim agere operae quidem pretium esset; sed nimis in longum protraheretur oratio . Illud denique moneo , ut sive cum haereticis paciscis agendum sit , sive cum inquietis , ita Princeps tot erantiae sines conciliet , ut aequitatis iura , ac naturalem libertatem in illis non laedat , cum his bonum reipublicae ita componat , ut veri

SEARCH

MENU NAVIGATION