장음표시 사용
381쪽
quantum idem societatis honum seri permittit . impendat. VIII. SPLENDIDIssIMUM huius aequis simae tolerantiae catholico Principe dignissimae exemplum praebuit in celebri suo de tolerantia Decreto immortalis ΑUGUsTUs Ios Epii II. Ilic enim incensus religionis amore , quem una cum imperio haereditario iure a maioribus suis accepit, inter Innumeras , atque ampliῖsimas regni sui curas , non minus populorum parens providentissimus , quam Ecclesiae Christi vigilan. tissimus tutor, ac vindex , in id potissimum attentionem suam convertit . ut religionis , Ecclesiaeque catholicae bonum magis magisque promoVeat . Hinc tot satiaberis rima in rebus ecclesiasticis decreta edita sunt , quae M ipSius nomen posteritati commendant, Se Ecclesiae christianae summam utilitatem , ac gloriam Sunt paritura. Nihil enim eorum , quae ad verae religionis incrementum , ac laudem conducere possunt , tanti Principis attentionem fugit. Hinc
382쪽
Hinc ad puritatem ecclesiasticae disciplinae iamdiu collapsae restituendam , eamque , quae ecclesiasticos decet, morum sanctitatem revocandam nihil intentatum relinquit. Huc enim spectant sanctissimae eae reges, quas condidit pro collatione beneficiorum ecclesiasticorum , ac pro reformatione reingularis , Se monasticae disciplinae , quae sicut olim , cum floreret, Ecclesiae ornamentum , & christiano populo utilitatem comparavit , ita postea calamitate temporum collapsa conversa suerat in Ecclesiae dedecus , 8c inutile pondus societatis . Huc spectant decreta ad abusus removendos , qui in bonorum Ecclesiae administratione irrepserant , ad cultus superstitionem e populorum animis evellendam, quam hominum cupiditates invexerant . ut hac ratione eas quasi deformitates abstergeret , quibus Ecclesiae facies deturpatur . Quid vero dicam de erroribus , malisque opinionibus iamdiu inveteratis , quas e regno suo exulare iussit novis institutis , vel restauratis Cou
383쪽
legiis . Academiis , Universitatibus , Seminariis , ac undique adscitis purioris doctrinae magistris , ut nova studiorum insti tutione paulatim fieret humanarum mentium ab erroribus , vel inutilibus scholasticorum quaestionibus ad veterem solida mque Ecclesiae doctrinam conversio, ac ita sublatis dissidiis , una , quantum hominum natura patitur . esset omnium sententia ac vox in rerum divinarum scientia Z Quae quidem omnia non solum eo tendunt , ut mysticum Christi corpus , Ecclesiam nimirum aedificent , sed etiam viam parare possunt ineundae exoptatae diu votis bonorum omnium , modisque omnibus procurandae dissidentium concordiae , ac reditus ad unitatem Ecclesiae. Quod sane prae G cum lis habens piissimus AUGUSTUs , ac dolens Vehementer ea mala , quae tum religioni,
tum societati eX varietate sectarum in amoplissimis imperii sui provinciis obvenire solent , provido consilio ea impedimenta removere studuit , quae ineundae conco diae
384쪽
diae obstare possunt . Hac de caussa cum ecclesiasticae disciplinae abusus , tum opinionum Theologicarum dissidia , quae scandalo , & ostensioni semper suerunt haereticis , vel quibus saltem veluti colore uti solent ad proprium schisma fovendum , de medio pro viribus auferre sategit . Cum i vero intelligeret praecipuum divisionis vel luti murum esse opinione; illas rudioribusi ε saeculis natas , quibus dominatio curiae Romanae superstructa fuerat , tum etiam spiritum illum persecutionis , quo eadem curia animata erat , suosque animabat adversus haereticos , in id praesertim edictis suis incubuit , ut ecclesiasticam hierarchiam ad veram sui sermam reduceret ἰanimosque catholidorum liniret spiritu evangelicae charitatis adversus fratres errantes . Quod variis modis perscere aggressus est , Novoque potissimum studiorum genere Iegibus sancito , quo revocata est germana Ecclesiae doctrina , ac legitima ratio ecclesiasticae disciplinae intellecta ; cumque perspi-
385쪽
perspiceret ex coarctatione conscientiae
legibusque poenalibus adversus haereticos latis magis animos exacerbari , ac foveri in societate dissidia , iurgia , turbas non religioni solum , sed etiam reipublicae tranquillitati , ac securitati Principis perniciosissimas , celebre de tolerantia decretum edidit, quo Se aequitatis iura servavit , & rem ita disposuit , ut depositis
mutuis animorum odiis minus a se invicem
subditi sui distarent , ac ita facilior evadere posset etiam ad fidei unitatem acces.sus . Quo in decreto condendo non solum iuribus regiae maiestatis, sed etiam muneri tutelae catholicae Ecclesiae optime satisfecit. Illud enim non solum ad bonum reipublicae, sed etiam ad christianae prudentiae regulas felicissime exegit . Nam& sectas a sectis distinxit, quietas nimirum , nec societati insensas a turbulentis , ac seditiosis * 8c eas tolerantia donavit sinibus suis circumscripta , ac ita donavit,
ut satis cuique innotesceret, se ut societatis caput
386쪽
caput subditis suis concedere , quod aequutatis iura , ac bonum reipublicae postulabat , se vero ut vindicem , ac tutorem Ecclesiae catholicae peculiare eidem patrocinium , ae favorem impendere . Quod luculentissime quisque intelliget ex Imperiali decreto, quod hic latine redditum subiicio , de quo totum hoc quod paucis contraxi , de tolerantia argumentum absolvo . Co persuasum sit Regiae Maiestati Imperiali Austriacae , quantum ex una parte religioni, ct statui noceat conscientiarum coarctatis , ex altera Fera quantum illis Prodaue possit tolerantia vere christiana ,
equentes regulas illis , ad quos pertinet , Iaacivis , ac praescripsit , ut inviolabiliter
l. HAERETICIS Omnibus Augustanae, O Helveticae eanfessionis , nec non Graecis achismaticis , ubi sat multi sunt , ct pro ipsorum νiribus exerceri potarit , privatum propriae religionis exercitium ubique licebit, quampis id antea in usu non fuerit .
387쪽
exercitium Hotestantibus , er Schismaticis non intelligimus concessum campanas habe re , nec illarum turres in eorum Ecclesiis, aut Oratoriis , nec publica ex via aditum , qvi Ecclesiam indicet . His vero Sematis, Orationis domos poterunt , ubi placuerit, construere . G liberum ipsis eris proprii cultus . es' religionis exercitium , tam intra Ecclesiarum limites , quam emtra eosdem , ct apud infirmos , ubicum
III. UBI Protestantes , ct Schisma. tici maiori gaudent libertate , haec intacta
IV. NON di ulter eoncedet M. S. omnibus praedictarum religionum asseclis etiam in provinciis , ct urbibus , ubi religionis caussa nondum erat licitum . idque semper per modum dispensationis , iura possidenti incolatus , civitatis , magisterii , aca emicos honores , ct civilia Uria .
388쪽
V. Aga nullam iuramenti formulam euentur , nisi quae ipsorum religioni coninformis fuerit , nee processionibus , aut aliis publicis dominantis religionis functionibus adesse cogentur , nisi Sponte velint. VI. IN electionibus , ct o torum diastributionibus nulla religionis ratio habebiatur , Sed quemadmodum inter milites sine ullo absurdo , maximoque fruoru observari solet , ct sola recurrentis integritas , ct Pacitas , ipsiusque christiana , ct moralis ri-rae consuetudo eo usiderabitur . VII. HAEC suprema determinatio omni
bus Dicasteriis , Circulorum inciis , MAversitatibus , Dinastiis , ct Magistratibus iam promulgata fuit , ut inviolabiter obseris
390쪽
ANNO MDCCLXXXIII. DIE V. IULII PUBLI E DEFENDIT
ECCLESIAE METROPOL. OLOM CENSIS CANONICUS IMPERIALIS COLLEGII GERMANICIET Η ΓN G ARICIA LUΜΝUS.