장음표시 사용
41쪽
mem deploraret, hanc repente ex maxima fruis menti difficultate incredibilis annonae vilitas sitfuhlectita 8 Horreo totus animo, Auditores, omnibuLque Pene artubus contremisco , cum ultimam illam recordor , in qua versabamur , Calamitatem , quam si leviorem , imo ut verissime loquar,
si pene nullam admirabili CLEMENTIS XIII.
providentia sensistis, non ideo tamen eam credatis aut minoris faciendam, aut parvi momenti fuisse. Periculum erat, fatendum enim est )ne cultiores , florentioresque Italiae provinciae inedia ac fame divexarentur, aliorumque morborum vi imgruente , qui eam necessario comitantur, in Ultimam exitiosamque perniciem, miserrimumque natum adducerentur. Hisce aliisque malis, quae M ipsa Etruria tunc maxime formidabat , quiSPraesenti animo occurrit , nisi FRANCISCUS Zquis stluta ingenti pecunia, & frumento undique vel ab ultimis regionibus comparato, queIncumque timorem ab Etruria depulit , nisi FRANCISCUSP Quis, nisi FRANCISCUS , in hac gravissima re ita 1apienter se gessit, ut Etruriae populi prius se a caritate, de fame liberatos, quam in hoc tam magno discrimine se versatos audiverint 8 Quis denique, nisi FRANCISCUS , anno superiori ad ejusdem ab Etruria deprecandam Calamitatis suspicionem plurimas naves frumcnto onustas Tergestino e Portu hrevi mittendas Promisit λ Miramini haec, de quidem merito, Auditores , ego Vero non ita, ut nova quadam de insolita admiratione percellar. Qui enim a FRA
42쪽
CISCO haec speranda non fuerant, quem tot
vitae suae curriculo ita beneficum ac liberalem ac Pimus, ut neminem unquam nisi muneribus ornatum abs se dimiserit ρ Qui privatos homines,
majestate quodammodo exutus sua, henigne alloqui , ac peramanter ampliati consueverat, non omnium Etruriae populorum in tanto periculo V audiret, omnemque curam in iis sublevandis impenderet Non is in summa annonae Caritate fisci pecuniam libentissime insumeret, cui nullus unquam dies elapsus est, quo non aliquo homines affecerit beneficio 8 In hoc mehercule Tisto ipso majorem dico; ille enim unum saltem se perdidisse diem conquerebatur, quod amicorum nemini liberalitate sua in eo proseerat, FRANCISCUS vero quotidie bene omnibus faciendo nul Iam temporis jacturam passus est. Id praesertim testantur valetudinarii, & veterani milites, quutius exauctoratis & domum, & stipendia adsignavit ; testantur familiares ipsius, qui ingraves n. te aetate in ejus munificentia senectutis Platium invenerunt ; testantur ipsbrum familiae, quas iblis demortuis paterno amore fovit, & uxorihus , filiisque alimenta praebuit; testantur puellae ingenuae , quas, ne in turpi egestate consenescerent, honestissime collocavit; testantur pueri in orbitate vitam agentes jussu ipsius alti & educati. Pauperum qgrotantium ho pitia magnis audia red. ditibus, novarum artium gymnasia undique P tefacta, praemia ad excolendos agros statuta, de ingens munia tenuissimis hominibus stipem quaerentibus quotidie erogata.
43쪽
Possem equidem & alia plura praeclarissima providentiae, liheralitatis, & munificentiae, quae in FRANCISCO enituit , testimonia Proferre, sed in eo Iaudando quidam adhibendus est modus,
ne videar ego in singulis vel minimis recensendis aut patientia vestra abuti, aut reliquarum
FRANCISCI virtutum quodammodo oblivisci. Nolite tamen , quaesis, Auditores, quae modo de his a me disputabuntur, brevitate potius dicendi,
quam magnitudine singulorum expendere, illudque vobis stat uite, non omnia, quihus eXcellit in Ptima alicujus regni administratio, a me pro dignitate posse tam brevi orationis amhitu Cominprehendi. Quare facile, nec gravate, ut arbitror,
Patiemini, plura a me . quae de FRΛNCISCO Imperatore dici possent, aut in praesens omitti ,
vestraeque memoriae relinqui , aut quae silentio Praetereunda non sunt, simul Congeria vestris inculis contemplanda exhiberi. Sed inter haec allicit me prae ceteris, & quodammodo rapit illius eximia animi facilitas & clementia, non quia reliquis major sit atque praestantior, sed quia gratior, & jucundior , captandisque Populorum am ribus accomodatior. Quae quidem ejus naturae mansuetudo & humanitas adeo germana illi fuit, ut nesciret injurias ulcisci , imo beneficia pro malefactis rependeret, inimicis perbenigne Parceret, & si quid ab eo petebatur , ultro ac libentis, si me elargiretur. Quam profeAo virtutem non ideo putandum est minoris habendam , quod Lo. tharingicae, & Austriacae Gentis veluti nativa censeri potest; eam enim idcirco maximis autumo in
44쪽
FR ANCISCO Iaudihus extoli endam, quod cum
utriusque Gentis decora in eu m Unum Concurre
rint, illam quoque prae ceteris summis & Lotharin. gicis, & Austriacis Uiris in amore, & in deliciis habuit. Neque mehercule in eo minor justitiae laus. quam ita 1emper excoluit , ut nemini , quod suum erat, unquam denegaverit. De qua ut aliquid peculiare depromam, illud praecipue commemorandum arbitror, quod nullum ad amplio-TeS magistratus promoverit, nisii quem in inferioribus de communi bono optime meritum, & quem neque Pretio, neque metu, neque gratia ab aequitate deflexisse cognoverat. Illustre hoc quidem commendationis genus est , sapientissimaque ratio publicae promovendae felicitatis. Illud quoque non omittendum, eum militari sancti Iephani ordini pristinam dignitatem adseruisse ; quum enim quidam, qui ejus nomine & instignibus immerito gloriabantur, obrepsissent, legesque olim statutae non servarentur, ut auctoritatis FRANCl-SCI fuit pro supremi totius ordinis, quo fungebatur,Magistri ossicio ex amplisIimorum Equitum al-ho indignos expungere, ita quoque justitiae, novaSIeges indicere, quihus antiquis pareretur, nobilissimum ordinem tiberioribus locupletare redditi-hus, & illius omnes, si quas contraXerat, maculaSBrdesque abstergere. Cetera, quae in multiplici Etruscarum rerum gubernatione rectissime a o eo san. cita, ac patrata sunt, mitto nunc quaerere,compres sam scilicet hominum sceleratorum audaciam ;
45쪽
culpa, munifice adjutos, si vitio suo, etiam p
trimonio spoliatos; nocentes, ne bonorum Pax, atque securitas perturbaretur, justissimis poenis multatos ; optimos viros debitis praemiis affectos, Scgratiam Denemerentibus abunde redditam. Dicam ountaxat, quod praeter hominum opinionem est,
tam legitime, atque aequabiliter justitiam a FRANCISCO administrarum, tantaque clementia summi juris rigorem ab eo mitigatum , ut nihil ex unius virtutis ossicio sibi altera usurpaverit, sed utraque ipsarum ad paternae FRANC SCI sbilia citudinis, curaeque laudem inita quadam inter se lacietate consenserit. Venio nunc ad extremum, & quidem illustre orationis meae argumentum, quod a FR ANCISCI Caesaris erga litteras, litteratosque homines studio & voluntate desumitur. Doctissimis Graeci ae viris olim placuisse stimus tum demum felices eas fore respublicas, in quibus aut Phil λphi regnarent, aut reges Per omne doririn Tum genus excurrerent, sed praesertim philos, Phiam excolerent. Quam celebratissimam Plat nis sen tentiam sapientissime ab Aristotele interpretatam legimus. Negat enim reaes, principesque viros valde quidem eruditos esse oportere, Cum
id ni mis otii exigat, & parum iis adserat dignitatis ; sed quam maxime optandum esse ait, ut praeclarissima quaeque ac nobilissima studia sole
licura promoveant, & litteratos tanquam divunum quoddam hominum genus amore suo prosequantur. Istorum nimirum doctrina reipublicae
salutem adseri, legum auctoritatem 1ullineri, b
46쪽
na omnium, sertunalque conservari, & si quid dirum memoria sit, ad posteritatem extendi. Quaei ita sunt, ut revera sunt, quis te heatissimam, felicissimamque, Etruria, non appellaverit Z Dicebaris olim heata, quod intermortuas a septingentis amplius annis in Italia litteras , honMque omnes artes & disciplinas in situ, & squallore jacentes excitaveras, tuamque in Clientelam rec
Peras . Felicior deinde visa es, quum Mediceorum Principum cura & Iiberalitas renata in te severiora studia beneficentissime fovit , egregie dotain reliquit, & ad summam amplitudinem ita evexit, ut perpetuum, ac quodammodo Proprium sapientiae domicilium & sedes evaseris . Gidni ego nunc te fortunatissimam nuncupaverim, quae talem Regem sertita fueris, qui ad litteras protegendas , & amplificandas nihil non omni tempore profuderit, qui quod alii inchoaverant , alii honis alitibus auxerant, ipse unus Pro singulari sua in illas charitate praeclare perfecerit,ahsblveritque, qui denique aliorum maximorum regum vestigia secutus ahsblutissimum ipse exemplar factus merit, quod in artium, scientiarumque patrocinio posteriores reges imitarentur . Ille,
ille, Inquam, unus eam tibi laudem confirmavit, ut optimarum omnium disciplinariam te dice. res altricem & vindicem, talemque, ac tantum hoc nomine splendorem, & d ignitatem obtineres,
ut jam ei quicquam adiici, & adjungi non possit. Tute ipsa vides, quo florentissimo in statu res tuae collocatae sint FRANCISCO Caesare litte
47쪽
sciensque omittam, quae extra te sunt, puIche rimam nempe illam veterum omnium numismatum a Carolo Magno ad haec usque tempora cu-1orum collectionem; admirabiles eos quoque, rarissimosque nariarae fcetus, quibus undique conquisitis, & Vindohonae Augusta in Domo asse
vatis nova quaedam uberrima & eruditionis, &doctrinae seges comparata est ; amoenissima illa demum viridaria Americanis cujuscumque generis arboribus consita, quibus omnibus & Chronologiae, εc Physicae, & Historiae, & Philologiae rati
nibus videtur non parum ille profuisse. Quamvis enim haec missa faciam, quae certe maxima sunt , de ad FRANCISCI Iaudem conducibilia, plurima tamen, ac Propemodum infinita in te una supersunt, quibuS quodam modo te ipsam possis erigere , meritoque laetari. Veteres enim hi bliothecae maximis & copiosissimis auctae sunt librorum accessionibus, novaeque ejus auspiciis ad studiosae juventutis commoditatem recenter instructae, quas inter lectissimae illae atque locupletissimae, privatae olim ac propriae Lotharingorum & Mediceorum Ducum , publici juris nunc factae; artis Icnogr phicae studium novorum praestantissimorum Praeceptorum sedulo ministerio Florentiae utilisti me excultum; Senensis perillustris olim Academia, sed annorum lapsu concisa, ac propemodum jacens munificis FR ANCISCI manibus erecta, ac Rassentata ; & illa altera, quae jubente Caesare eo consilio nuperrime instituta e1t Academia , ne Florentini , & ceterarum urbium generosi adolescentes otio ac socordia langueant ab avita majorum suo
48쪽
rum virtute degenerantes, sed ut ingenuis & liber, lihus quibuscumque artibus, ac severioribus dia1ciplinis non exigua Reipublicae Etruscae utilitate
imbuantur. Quo ad commendandum eximium cum erga litteras, tum erga Populos amorem
suum quid illustrius, aut quid accomodatius eX- cogitari unquam potuit Z Etenim intellexit juvenes generis nobilitate conspicuos ad magistratus, ad honores, ad amplissima, eademque gravissima
obeunda munera educari, qui si a teneris annis assuescant faciles aures doctorum virorum praehere consiliis, si saniora philosbphiae praecepta tempestive animo imbiberint, & in hac tanta , ac tam multiplici scientiarum & disciplinarum varietate ea praesertim, quae utiliora sunt, avidissime arripuerint, optime quoque de publico bono, ac Populorum felicitate videntur promerituri. .ae tamen Prae ceteris omnibus singuIarem FRANCISCI Imperatoris amorem experta fuit, illa est nobilissima, ac per totum terrarum Orhem celebe rima Pisana Academia , quam ita semper in oculis habuit , vehementissimaque charitate dilexit, ut ejus opera & patrocinio nulli alteri secunda , Plurimarum certe sit princeps . Testes hic vos
appello illius Athenaei doctissimi, amplissimique
Sociales, quos doctrinae , penitiorisque eruditionis Iaude praestantes undique magnis muneribus accitos instruendae Etruscae juventuti praeposuit.
Praeconiis ille vestris,justissimisque laudibus quam saepissime affectus est , quod non nisi eruditissimis , sapientissimisque viris in collegium vestrum C ptatis totius Rcademiae dc gloriae studuit M
49쪽
amplitudini ; quod Dibliothecam & quidem pretiosissimis refertam libris vobis comparavit 3 quod
vos uberioribus Ω ndiis ditari jussit ; quod
summa summae doctrinae praemia & beneficia semper attribuit . Illum vobis uno ore acclamantibus eximia pietate conspicuum , illum Pe petua usum felicitate, illum regiis omnibus orn tum esse virtutibus, illum vere paterno amore in litteras,litteratosque homines, atque adeo in unu versos Etruriae populos perfunctum fuisse aures uotidie nostrae permnabant; nunc Vero Ο Verae mortalium vices t o miserrima humanarum rerum conditiol dum majora, si fieri ullo modo
Ioterat, in dies expectabamus, dum FRANCI-CO I. Imperatori, Augustae Conjugi, generosissimis Filiis fausta omnia ac felicia ad precah mur, illum eheul immaturo interitu Germanico iImperio, Etruriae suae, totique Europae sublatum
una vohiscum lugemus. Verum in hoc tanto ac tam repentino casus perpetuo dolori cedendum esset, Auditores, numquam humanis quibuscumque rebus , quae naturae quadam necessitate accidunt, quaeque i terdum nos angunt, stlatium aliquod invenire- stur. Fateor & ego quoque improviia,atque inopinata FRANCISCI morte maximam justi moeroris occasionem nobis latam;sed cum talis ille,runtuDque Uir, qualem,quantumque hucusque vidimus, diem supremum obierit, quisnam vestrum erit, iqui Iacrimis & fletu potius, quam jucundissima lvirtutum ejus , maximorumque in rempubi, lCam meritorum recordatione funus ejus cohone- sstare l
50쪽
stare velit p QEid aliud esset hoc facere , quam
Praetentem ejus, qua nunc fruitur, ut omnino speramus, beatitudinem indignisIime ferre Z Nam si Pietati singulorum , si religioni, si in reliquos homines charitati amplissima a Deo aequa lancestatuta sunt praemia ; si eam , quam quis feliciter virtutis auspicio duxit, nova in caelis excipit vita honis omnibus cumulatissima : quis amplius
FRANCISCI morti illacrimabitur Z QM is potius illi vere PIO, FELICI, PATRIQUE PATRIAE
jam acquisitam beatissimam immortalitatem non gratulabitur Z Quod cum mihi persuasum omnino sit, propterea censieo in hac communi luctus acerbitate animos excitandos, Certissimaque ea spe erigendos, fore scilicet, ut Christiana Respublica jam Patre amisso in Filiis habeat , quo gravissimo huic vulneri sibi illato facillime medeatur. Heredes illi paterni regni, & imperii , Iaaternarum quoque virtutum imitatores FRAN-ClSCl gloriam aemulantur , cumque jam illi juvenili adhuc aetate cunctis eum animi dotibus , prudentia, consilio, fortitudine, magnanimitate, amore in populos aequaverint, si ulla id fieri ratione potest , etiam superaturi videntur. Hahent prosecto Augusta in Matre MARIA TERESIA Clementissimi ,sapientissimique regiminis perfectis simiam quoddam exemplar ; habent domesticas celeberrimorum utriusque Familiae Lotharingi cae& Austriacae Heroum imagincs, quorum assecctu ad ardua quaeque aggredienda invitantur , atque incitantur ; habent , quod Certe maXimum ac PraeciPuum est, tam eΣcellentis naturae, niitisSi