장음표시 사용
101쪽
SS. Joamus di Pauli sacra Liorsana condita, &alia initio anni
8a BENEDICTI XIII. pietatis tum exemplis, tum documentis Christiano populo datis, XXIV. Decembris Portam Sanctam in Vaticana Principis Apostolorum Basilica solemni ritu clausit, quam & in aliis Basilicis Cardinales Legati a Latere clause
runt, scilicet in Basilica Divi Pauli via Ostiensi
Fabricius Paululius Ostiensis ac Veliternus Episcopus,Sacri Collegit Decanus,& Urbis Vbcarius , in Lateranensi Benedictus Pamphilius Archipresbyter, & in Liberiana Petrus Otho- honus Archipresbyter, & S. R. E. Vice-Ca
XLVIII. Nihil tamen elapso expiationis
anno de pietatis operibus Pontifex remisit; nam sub finem Januarii MDCcxxvi. Sacra Li- plana Beatorum Martyrum Joannis & Pauli, quos Ursinoe Gentis fuisse ferunt, plumbeis loculis condita in Ecclesia ad eorum nomen &memoriam Romae olim constructa , & a Fabricio Cardinali Paulutio eleganter instaurata, solemni ritu in porphyretica urna. conclusit. Tunc cognoscendis absolvendisque Causis eorum , quibus Sacrae & Christianae Apotheosis
honor decernendus erat, operam dare, &Regulares Ordines ad sanctiorem veteris disciplinae normam traducere. Fratribus enim
Excalceatis Ordinis S. Augustini, ut ubique
102쪽
locorum Gregoriano cantu psallerent, & r tundo caputio uterentur: iisdem etiam, &Clericis Regularibus S. Pauli, ut harbam ruederent, praescripsit. Praeterea inhibuit, nequis,inconsulto Romano Pontifice,e Religiosis claustris transiret ad alium quemcumque ODdinem , etiamsi Hospitalarium, & Militarem, ubi claustralis observantia non vigeat. Decrevit quoque , ut qui ex monasticis, aliisque Regularibus ordinibus ad Episcopatum assumuntur . si apud Ecclesias sibi commissas non
commorentur, aut si illas dimittant, ad claustra ordinis sui revertantur. Ut vero in Romana Curia , ad quam ex universo orbe causae dirimendae confluunt, justitiae ordo adamussim servaretur, Visitatorem statuit unum ex Romanae Ecclesiae Cardinalibus singulis decenniis, ac primo loco proVinciam hanc demandavit Vincentio Cardinali Petrae , inter amplissima munera diu in eadem Curia versato. XLIX. Ad haec Pontifex, qui Ecclesii S & Lateraneres M.
Altaribus in Urbe dedicandiS operam dabat, rio,
postquam Eruditorum judicio accepisset, Lateranensem Basilicam, alias a Summis Pontim cibus , ac praesertim a Nicolao III. gentili suo, qui illam reparaVit, exornavitque, conse-- L a cram
103쪽
Academia me logicam Romae Benedictus fovet.
cratam, post plures insequentibus temporibus , ae postremo ab Innocentio X. factas imstaurationes, nova consecratione indigere, die Dominica XXVIII. Aprilis MDCCXXVI, solemni ritu in honorem Sanctissimi Salvatoris, aememoriam Sanctorum Joannis Baptime, &Joannis Evangelistae solemniter dedicavit, una cum Ara Nativitatis Domini Nostri Jesu Christi, quam nuper ipse instaurari, & ma moreis cancellis muniri jusserat; & haec quidem sexagesima supra trecentesimam Ecclesia fuit, sicut etiam quartum Altare fiXum s Pra MCCCCXC. quae hactenus Benedictus XIII. qua Archiepiscopus, & qua Romanus Pontifex sacraverat. Deinde multa aureorum militia contulit, ut hujus Lateranensis Basilicae sarta tecta servarentur.
L. Academiam Theologicam, alias sub Clemente XI. opera praesertim Raphaelis Cosmi de Hieronymis Florentini probatissimi in Romana Curia Praesulis Romae coeptam,& ab eodem Pontifice Maximo Apostolicis literis firmatam, constituto ei loco in Archi- gymnasilo Romanae Sapientiae, multisque gratiis attributis tum illis, qui exercitationibus ejusdem Academiae operam darent , tum, etiam Academiae Censoribus, singulari amo
104쪽
re ac benignitate respexit: Non solum enim quidquid Clemens indulserat, confirmavit,
verum etiam ex Datariae emolumentis sibi obvenientibus mille aureos inter viginti Academicos distribuendos quotannis assignavit;& quod ad hujusmodi studia adeo necessaria in Urbe Religionis Magistra, fovenda ac Pr movenda plurimum contulit, placuit Pontifici Maximo hujusmodi Theologicas exercitationes aliquoties majestate sua in Quirinali, vel in Vaticano dignari. LI. Interim cum Fabricius Cardinalis Paululius Episcopus Ostiensis & Veliternus, Sacri Collegit Decanus Urbis Vicarius, vir
laudatissimae famae, cujus opera veluti primario Administro, ac totius Regiminis a Secretis utebatur, e vivis excessisset, Pontifex vices
suas in Urbe Prospero Cardinali Marefuscho,
quem Sacra Purpura donaverat, commisit sa Secretis vero Regiminis Nicolaum Mariam Lercarium Archiepiscopum Nagiandenum Sacro Cubiculo Praefectum adhibuit, quem etiam merito inter Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales mox adlegit. Mense Julio decedente Galeatio Cardinali Mariscotto Presbyterorum primo in summa ac bona senectute ,
qui totius ordinis Praedicatorum apud Sedem
Fabricius Cardionalis Paululius Urbis vicarius a& primus Bene' dicti Administer moritur XTAG. Prosper ordinalis, resusehus Urbis vicarius sNicolaus MaHaLercarius a S cretis Regiminiq.
105쪽
isenedimis uer tectionem ordinis Ivaedicatoria suscipit . Hyacintha Mariis Cotta Beatarum vi iginum albo in critur a Lucensis Ecclesia
titulo ornatura Caestuae collata beneficia.
86 BENEDIcTI XIII. Apostolicam Patrocinium gesserat , Pontifex ipse inclyti Ordinis , quem olim professus fuerat, & impense semper amavit, protectionem suscepit. LII. Hyaciniam Mariscottam Romanam
Comitis Marci Antonii, & Octaviae Ursinae filiam. Monialem tertii ordinis Sancti Fram cisci in Monasterio Sancti Bernardini Viterbii
Beatarum Virginum albo Vii. Augusti adscripsit: cujus rei solemnes ritus in Vaticana Basilica v II. Septembris ex liberalitate Francisci
Mariae Ruspoli Cerveteris Principis , & ejusdem Beatae Hyacinthae pronepotis, splendide
celebrati sunt. LIII. Ecclesiam Lucensem, multis olim a Romanis Pontificibus , & Caesaribus privilegiis ornatam, Archiepiscopali titulo & honore decoravit, ac Bernardinum Guin istum ejusdem urbis Episcopum primum Archiepiscopum esse jussit. Ad Caesenatem vero Ecclesiam , cui sex & quadraginta ab hinc annis Pastorali praefuerat ossicio , oculos Paternae sollicitudinis convertens, Seminario Clericorum , novis attributis proventibus , ac rectae Locorum piorum administrationi edita XVIII. Κal. Septembris Constitutione , consuluit. LIV. Interea parabantur omnia, quae ad rite
106쪽
VIT A. 8 rite celebrandam solemnem octo Beatorum Canonigationem necessaria erant. Is honor
decernebatur Toribio Mogrovegio Archiepiscopo Limano in America, Jacobo Picenti Ordinis Fratrum Minorum S. Francisci, quos ab Observantia nuncupant, Agneti de Monte Politiano Virgini tertii ordinis S. Dominici, Peregrino Latioso ordinis Servorum Beatae Mariae, Joanni a Cruce Carmelitae Discalceato , Francisco Solano Ordinis Fratrum Minorum S. Francisci, Aloysio Gongagae, &Stanislao Κoskae e Societate Jesu. Itaque X. Decembris in Vaticana Principis Apostolorum Basilica Beatorum Toribit, Jacobi, & Agnetis Canonigatio a Summo Pontifice celebrata fuit, & Beatum quidem Toribium Sanctis Confessoribus Pontificibus, Jacobum Confessoribus non Pontificibus, & Agnetem Sanctis
Virginibus adscripsit. Die XXVII. eodem ritu, ac in eadem Basilica secundam habuit Pontifex Canonigationem Beatorum Peregrini , Joannis, de Francisci, quos inter Sanctos Confessores non Pontifices retulit; ac denique extrema Decembris die eundem honorem emhibuit Beatis Aloysio Gongagae , & StaniSlao Noskae e Societate Jesu , quoS Sanctorum , Confessorum non Pontificum albo inseruit,& Beam
Agnetis de Mon. te Politiano Peregrini Latiosi Joannis a Cruce Francisci Solani Aloysii Gondagae Stauislai Κoshae.
107쪽
Altaria consecrata in Basiliea uaticana sLiber Caerem niuis Episcoporum a Benedicto
88 BENEDICTI XIII.& Beatum quidem Aloysium Scholarum So
cietatis Jesu Patronum elegit. Prius autem
Sancti Josephi Beatissimae Virginis Mariae
sponsi. cultum ampliaverat s jusserat enim in Litaniis omnium Sanctorum , atque etiam in Litaniis brevibus, quae pro commendatione animae decedentis recitantur , post invocatio
nem Sancti Joannis Baptistis, Sanctum Jose
phum invocari , atque inde omnes Sanctos Patriarchas & ProphetaS. LV . . Inter haec Pietatis opera annus MDCCXXVI. transigebatur, quibus & insequenti anno MDCCXXVII. Pontifex insistendum ratus primo Vaticanae Basilicae Altaria consecranda duxit, atque ibi unum supra viginti dicavit. Presbyteris Societatis Iesu, ut magnifico in Urbe Templo Divi Ignatii aream& forum adjicerent, Romanum vero Clericorum Seminarium aedificiis ampliarent, i dulsit. Sed, quod maxime mirabere Lector, Benedictus , qui ubi primum summi Apostolatus apicem ascendit. de emendando , illustrando , atque etiam ampliando Caeremoniarum libro . quo utuntur Episcopi, cogitare coeperat, ipsemet inter ingentes labores &curas pro studio, quo ferebatur in Sacros Ritu S , opus aggressus, adhibitis piis ac doctis viriS,
108쪽
viris, initio hujus anni perfecit, ediditque, ut ab omnibus servaretur. Porro nullus de hac re ipso certius decernere Poterat, qui an, nis quinquaginta Episcopi & Metropolitae munere perfunctus nil habuit antiquius, quam ut Sacros Ritus secundum veterem, & lauda bilem Romanae Ecclesiae disciplinam adamussim exhiberet. Ad hoc etiam studium referendum est, quod anno Jubilari fontem rege,
nerationis humanae veteri ritu instauraverit in Basilica Vaticana. LVI. Servaverat sibi Pontifex regimen Ecclesiae Beneventanae , quam amore nunquam interituro prosequebatur, Divum Leonem IX. & Alexandrum II. praedecessiores suos imitatus, quorum primus Tullensem Ecclesiam, alter vero Lucensem, quibus in minoribus Praeerant, una cum Romano Pontificatu tenuerunt. Decreverat etiam Pontifex
in eadem Beneventana Ecclesia Coadjutorem sibi in spem futurae successionis Nicolaum Cardinalem Cosciam; sed nihilominus , ut veteres clientes ac dioecesanos suos praesens inviseret, & paterna cura solaretur, statuit ex Urbe Beneventum sese conferre causa praemsertim consecrandi Templum . quod voti reus
ad nomen & memoriam Divi Philippi Nerii M in
Benedictus Beneis ventum proiiciscitur rethc. Acta in itinere , & in Civitate s
109쪽
so BENEDICTI XIII. in ea civitate construxerat. Postquam itaque prosectionem suam Cardinatibus in consueto Senatu significasset, XXI v. Martii modico e mitatu Roma discessit, eoque die pervigilio Annuntiationis Beatae Mariae Virginis morem suum nihiI cocti. & vix aliquid crudi in severioribus jejuniis sumendi. quamvis iter ageret, diligenter servavit, paucis castaneis& brevi aqua contentus: ad majorem tamen abstinentiae exercitationem interfuit mensis a
Cardinali Lercario primo Benedicti Admbnistro in Albano Familiaribus ejus splendide
paratis, ut signo Crucis benediceret, ac Deo gratias ageret. Albano ad Portum Antium profectus , inde per agros Pontinis Paludibus proximos Tarracinam venit, ubi ex veteri Romanorum Pontificum iter agentium more, Sanctissima Eucharistia perpetuo in itinere ante eum deferenda ab uno ex Sacri Sacelli Ministris suscipiebatur. Mox cum Regni Ne politani fines attingeret , protinus Pontifici occurrit Michael Fridericus Cardinalis ab Althan, qui regia potestate pro Caesare R gno Praeerat, tum suo, tum Caesaris nomine Pontificem veneratus , deinde regio cultu, ac liberalibus mensis, splendidoque apparatu praesto fuit, donec Pontifix in agri Benevem
110쪽
VIT A sitani fines veniret. ii. Aprilis Beneventum ingressus est summa Cleri ac Populi laetitia, quem tamen obviam sibi Procedere noluit, inhibulique verae humilitatis sensu , qui sibi parabantur, honores. Recta in Metropolitanam Ecclesiam, ubi Clerum allocutus ex
Evangelii verbis r Getes meae vocem meam amdiunt , & quasi nil ex itinere fatigatus eodem die sub vesperam Peregrinorum Hospitium adivit, quibus post lotionem pedumi in mentaministravit, servavitque hunc morem reliquis diebus. Et eum Hebdomada major, &P sthales dies imminerent, temporis OPPortumnitate usus est, ut largius Pietatis operibus indulgeret. Praeter enim ea, quae his diebus unusquisque Episcopus ex Ecclesiae ritu praestare solet, frequenter ad populum dicere, modo desiderium, quo desideraverat hoc Pascha manducare cum illis, modo ad religionis cultum & pietatis studia inflammare, modo discessum suum praenuntiare ex Evangelii
verbis et modicum non Cidebitis me modo
pueros in sacra Catechesi erudire, 'modo accurrentibus ex finitimis locis supplici Processione Fidelibus benedicere, modo Dioecesanos suos , & exteros quoque benigne audire, &singulorum postulatis satisfacere, singulis ve- M a ro