장음표시 사용
91쪽
Ecclesia S. Mamriar in Domnica in titulum Presbyteralem, altera S. Mariae ad Martyres inDiaconiam erigitur,
a BENEDICTI XIII. civitates beneficiario jure a Sede Apostolica
obtinerent, nihil de his statuendum videbatur, nisi ex Summi Pontificis placito. Quare Benedictus, accepto pacis nuntio, in Senatu habito XI. Junii coram Cardinalibus de servandis juribus Sedis Apostolicae in Parmam & Placentiam adversus initae pacis conditiones Protestatus fuit.
XLII. Praeterea eodem in Senatu Pontifex cum Praesules duos, scilicet Nicolaum Co- sciam Archiepiscopum Trajanopolitanum,cujus operam multi S in rebuS XXV. annorum em
perimento probaverat, & Nicolaum de Iudice jamdiu sub Clemente XI. Innocentio XIII atque ipso Benedicto Apostolicis Palatiis Prae
fectum in Sacrum Cardinalium Collegium cooptasset, alio deinde in Senatu Ecclesiam S. Mariae in Domnica, quae Diaconia erat, in Presbyteralem titulum erexit, & CardinaIi Cosciae attribuit et Ecclesiam vero S. Mariae
ad Martyres, quae vetuS fuit Romanorum
Pantheon, magnificentissime a Marco Agrippa conditum non solum firmissimae molis magnitudine , praecelsitS columniis pretiosisque varii generis marmoribus conspicuum, sed etiam sacris Religionis nostrae monumentis celebre, Cardinalium Diaconiam esse voluit,
92쪽
. . VITA reamque primo contulit Nicolao Cardinali desudice. Mox Cingulo nobili in Piceno opPim Cingulo , Pontido Auximanae Dioecesis antiquum Cathedrae Cathedra, Epi. Episcopalis honorem, & civitatis jura res i- .eeddit. tuit, ac Cingulanam Ecclesiam Auximanae
aeque principaliter unitam fore decrevit . oppido etiam Pontis Curvi, in quo Aquina tes Episcopi commorari solent, Civitatis jura dedit , & Cathedram Epistopalem, quam Aquinati conjunxit. Ac denique post restitutam veterem Setinae Ecclesiae Cathedram Privernati quoque Ecclesiae restituendam censuit, itaui unus Tarracinensis Episcopus idem Setinus ac Privernas esset,ac tribus Cathedralibus Ecclesiis, Tarracinensi scilicet, Setina, aci Privernate potiretur. i i - XLIII. Metropolim quoque Urbinatem Uebinum Ricnei Benedictus benigne respexit, quam non solum antiquus Principum splendor, & praeclara inhonis artibus civium nomina ei commendabant plurimum, sed potissimum felix & lauastus ortus Clementis XI. praedecessoris sui qui natale solum ibi sortitus Catholicam Ecclesiam diu sancteque administraverat, cujus Nepotes duo Annibal & Alexander Albani in Sacro Cardinalium Collegio grandium virtutum laude florebant & adhuc florent. Itaque
93쪽
BENE DI CTI XIII. postquam sub initium Pontificatus Dignitati-hus & Canonicis Ecclesiae Urbinatis, ut mia tris aliisque sacris indumentis instar Abbatum uterentur, indulsisset, hoc anno edita Constia tutione Apostolica X. Κalendas Iunii, alteram Pii IV. confirmavit, qua Urbinum Metropolis honorem accepit, ac inter Suffraganeas Ecclesias Eugubinam quoque esse voIuit, quae hactenus jus Metropoliticum detrectaverat, omni sublata disputatione , ac veteri lite, quae adhuc vigebat, extincta . Praeterea Rosam auream Ecclesiae Urhinati donavit pro am ris sui significatione & honoris incremento. At ne Poesis quidem sine honore apud Benedictum fuit g cum enim Bernardinus Perfectus
Senensis summam extemporanei carminis gloriam adeptus, non ad lasciviam . ut plerique faciunt, verum ad honestatem & sapientiam cantare paratus, atque his artibus apud magnos Principes gratiosus foret, Pontifex coronam Poetici cantus in Capitolio Romano illi decrevit. Maxima omnium ordinum frequentia m. Nonas Maji Laurea data, mirantibus cunctis non tam insuetae actionis celebritatem, quam mentem, ingeniumque Poetae, qui ad quodcumque italici carminis genus( multa enim ab eruditissimis viris meditata
94쪽
proferebantur eodem servato metro extemplo respondit non minus apposite, quam eleganter .
, XLIV. Sed non ita his Benedicti animus detinebatur , quin ad ea, quae Religionis sunt, etiam in remotis ab Italia provinciis pastoralis vigilantiae sollicitudinem adhiberet. Cum foederatum Belgium, in quo nostra etiam aet te fere quingenta millia Fidelium Catholicorum capita censentur, postquam ab iis, quos Apostolicae Sedis mandatis refragantes vel in doctrina error, vel pervicacia in moribus accusabat, misere in varias partes, factionesque distractum foret, illa videbatur salutis spes , quod Sacerdotibus refractariis paulatim aut resipiscentibus, aut deficientibus, alii Operarii inconfusibiles rite ordinati, ac missi ab Apostolicis Nuntiis seu Vicariis stationes decedentium implerent , qua in re Jo: Baptista Cardinalis Bussius cum in Belgio Internuntium , & deindE Coloniae Agrippinae Nuntium Apostolicum ageret, ac Missiones illas etiam praesens lustrasset, summopere laboravit, ut sileam de me, quem, post ornatum Pu pura Bussium .. Clemens XI. iisdem Missioni-hus praeesse voluit, ac etiam de aliis , qui Cardinalis Bussit vestigia sunt secuti. At Re-Κ a fra-
rato a Refractariis attentata a Benedicto commpressa,
95쪽
fractarii interitum sui pertimestenteS, ut Pr . vitatem, quam fovebant, posteris traderent
quosdam errorum suorum consortes ab exteris Episcopis perperam ordinari, & a Dombinico Maria Varlet Episcopo Babylonensi.nubiam in foederato Belgio potestatem habente, Sacramentum Confirmationis administrari curarunt: illo scilicet Episcopo alienae plebis homines usurpare tentante, quem gravibus ex causis suspectaque doctrina Sedes Apost lica ab ordinis Episcopalis usu, & executione suspenderat,etiam antequam Episcopatus possessionem iniret. Et nihilominus cum septem Clerici, Canonicorum Capituli Ultrajectini, quod a centum & amplius annis intercidit, nomen Praesumentes, Cornelium Steenoveri Ecclesiasticis censuris obstrictum in Archiepiscopum Ultrajectinum nullo jure elegissent , ejusque electio a Sede Apostolica fuisset rejecta , adhuc illum per sacrilegam praefati Episcopi Babylonenssis manuum impossitionem consecrari impetrarunt, duobus aliis Epist Pis , qui juxta Sacros Canones interesse , &cooperari debent , non adhibitis. Ad haec Benedictus insurrexit, datis literis XXI. Foebruarii MDCCXXV. ad Catholicos in foederato Belgio degentes, quibus electionem Cornelii irri
96쪽
irritam, consecrationem vero illicitani, &execrandam fuisse declaravit, additis contra eundem Cornelium poenis , ne quidquam ab tingeret eorum , quae ordinis, vel jurisdictionis sunt Episcopalis, & contra alios, ne cum illo praesertim in Divinis communicarent. His literis xvri mensis Martii in foederato Belgio evulgatis, cum idem Cornelius nil
territus Sacramentum Confirmationis administrare, ordinesque conferre fuisset ausus, statim lethali morbo correptus, pauciS inte jectis diebus,consumptus est, m. scilicet Aprilis ; brevi etiam alii duo, Presbyter Jacobus Κriis, qui caeteris vehementior auctor fuerat sacrilegae consecrationis, & Iaicus Donkens, in cujus aedibus illa peracta erat, Perierunt, nullo edito poenitentiae salutariS argumento. Verumtamen iidem Refractarii , visitante Domino in virga & verberibus iniquitates eorum, apposuerunt adhuc peccare ei. Siquidem Lugduni Batavorum iterum inani Can nicorum Ultrajectinorum nomine assumpto, XVI. ejusdem mensis Aprilis alium Cornelium nomine Berckman Clericum suarum partium, suaeque pertinaciae participem , in Archiepiscopum Ultrajectinum eligere non reformidarunt . Rei nuntio accepto, Benedictus vehe
97쪽
menter indoluit, occurritque gravioribu S, quae timebantur, malis , editis literis xx m. Augusti, quibus praeposteram, invalidamque electionem Cornelii Berckman rejecit, ac nubiam prorsus & irritam declaravit, adjecta in eum sententia excommunicationis, si Archiepiscopi nomen usurparet , si consecrationis munus ab ullo licet Catholico Episcopo reciperet , sive sacram jurisdictionem in foederato Belgio exerceret. XLV. Ludum sortium seu urnae saepius
Benedicto veti- a Romanis Pontificibus interdictum, sed im
portunis populi precibuS tandem utcumque Permissum, tum ad sublevandas Apostolici aerarii angustias, cum etiam ne illi, qui ejus cupidine tenebantur, ad exteras ProvinciaS , reipublicae damno, pecunias transmitterent, multi apud Pontificem accusabant; objecta enim spe lucri saepius inani, at semper magna gliscebat & augebatur in dies ludendi libido, quae fere omne hominum genus, & loca cuncta Pontificiae ditionis pervaserat non sine domesticae rei jactura. Benedictus gravibus &sapientibus viris mandavit, ut re penitUS explorata dicerent, quid fieri praestaret. Illi referebant plura esse, ex quibus ab omni sp eie mali hujusmodi ludus liberari vix poterat Et
98쪽
VITA Is Et quidem superiores Pontifices aetne Inn centii XIII. tempora compluries diris poenis hilares damnasset a Sacris quoque Canonibus
Iudos omnes vetari, ne ab Ecclesiasticis viris exerceantur, in quibus casus ac temeritas vMIent , prout in urnae ludo maxime valere compertum est. Nullum in eo industriae, nullum honestae arti locum, nullum ludendi finem;
non enim ad moderatam animi relaxationem,
sed ad cupidinem lucri videri compositum. Hunc itaque ludum ex Pontificis placito Romae palam agi, ubi potior incolarum pars ex viris constat in sortem Domini vocatis: hunc in ditionis Pontificiae provincias invehi etiam
in remotas illas montanasque regiones, quae severam adhuc, & antiqui moris retinentes Italiam hactenus perniciem hanc ignoraverant, minime probandum fore. His accedebat, quod nonnulli inconcessam hominibus scientiam futurorum, quae a nulla naturali ae necessaria causa, sed a Dei tantum nutu, & libera actione pueri sortes extrahentis ex urna dependent, temere tentantes non solum studium omne, cogitationemque vanis sortiendi
artibus intendebant, sed quod humanis viribus assequi non poterant, tandem mali Dadimonis ope (cui nec hujusmodi scientia conces.. sa
99쪽
8o BENEDICTI XIII. sa est per nefas omne frustra impetrare conabantur . Et quamvis haec, aliaque plura mala non ex natura ludi, sed ex hominum malitia manarent, illud certe ex ratione ludi sequeri hatur, quod sacrae leges solverentur , & quid quid aerario Principis, quidquid emolumenti conductoribus ludi obveniebat ( quod sane imgens & supra modum erat cum subditorum detrimento conjungeretur. Pontifex his aviditis , & ad sanctuarii pondus expensis, primo religiosis viris, tum Clero & Populo gravibus propositis poenis illum interdixit, parvi faciens aerarii sui jacturam, quae caeteroquin ad quinquaginta & amplius aureorum millia quotannis erat, omnia posthabenda ratus, ne subditis suis ulla damni pateret occasito, aut in Christianae disciplinae sanctimonia, aut in re familiari , & cum ad compescendas institorum artes , lusorumque libidinem quaelibet Poena , quae Pecunia redimi posset, vix valere videretur, addidit etiam gravissimas Ecclesiae censuras, a quibus nemo ( ni foret in mortis articulo constitutus ab ullo Sacerdotum esset
absolvendus, nisi a Romano Pontifice. Vemrumtamen cum vulgus hominum nitatur in vetitum semper, cupiatque negata, tantis adhibitis poenis adhuc ludendi libido non apud
100쪽
omnes extincta et idque vitio infirmitatis humanae: atque inde factum est, ut Clemens XII. qui Benedictum in Pontificatu Romano exce- Pit , ne Per contemptum censurarum salus infirmorum prorsus desperaretur, hujusmodi ludi genus, aliis quoque urgentibus causis, Romae dumtaxat rursus agi permisit; alibi enim ne a Pontificiis subditis agatur, immota manet Benedicti sententia, ut latius patet in sui Motu proprio.
XLVI. Mense Novembri ingentium Iam vignanellum Re-
horum, quos in consecrandis Ecclesiis & Ab .. 22 et Attaribus, atque in ordinandis Clericis, & Epi si*- si , scopis . aliisque Ecclesiae Sacramentis ministrandis Pontifex Romae subierat, minime Pertaesus, etiam extra Urbem operam suam desiderari non est passus . Francisco enim Mariae Rumolo Cerveteris Principi summis precibus Petenti, ut novum Paroeciae Templum in honorem Praesentationis Beatissimae Virginis Mariae in oppido Vignanello ditionis suae consecraret, benigne annuit: nec mora injecta illuc se contulit, ubi Templum & Aram maximam consecravit, dum alii Praesules caetera novi Templi Altaria dedicarent. XLVII. Inter haec anno Jubilaei MDCCXXV. Anai Iubilaei si- feliciter evoluto, praeclaris adeo religionis ac T