장음표시 사용
4쪽
6쪽
Nno urbis conditae 82r. Galerio Trachalo & Silio Italico Coss. Cajus Julius Vindex, qui Galliam Lugdunensem Pro
praetor obtinebat, potiquam privatis saepe inlicitis petitum Neronem, irrito semper eventu, vidit, primus extulit publicae aggressionis signum apertum professus hostem. Vindex domo erat Senatorius, natione Gallus, & priscorum apud eos Resum sanguis, corpore validus, ingenio acer, manu promptus, belli sciens, & prae fidentis, quo rapicnda inclinaret occasio, animi. Pacata eius provincia erat, dc propterea inermis, nusquam legionis stativa, nusquam praesidium. Sed ut in corpore aegro, & peccantium humorum injuriis obnoxio primus qui undecunque ingruit morbus & dolor, etsi levissimus, facile proximo alterius consortio invalescit, Cietque in noxae societatem latentis mali sentinam Sic ubi passim laborat Resp. qui primus laxata obedientia intolescit, in omnem turbarum licentiam praeit. Neque raro evenit, ut subinlato principe malo, unde secundarium defluxit, hoc tamen citra ruinam non subsistat. Vindex ergo, priusquam arma ostentaret, cxcussis diligenter quae ad se Pertinerent, quod nec imperii capax esset, extraneus scilicet, nec factione validus, neque sibi obstrictam in partibus nobilitatem haberet, decrevit designata animo exequi auspiciis alienis, quo aiatoritas & existimatio, quaeque auxilii spem faceret necessitudo pluribus innexa, ac potcntia vocarent. Corbuloni nuper sicarios immiserat Nero, Vespasianum Itidaem bello disti- t. Suetonius Paullinus haud procul asinat, sed sine exercitu, supra reliquos temporis sui duces militari laude florem. Verginius Rufus Germaniae superiora praeerat cum tribus legionibus, Uindici in proximo, sed familiae ignobilioris. Gcrmaniam inferiorem obtinebat Fontejus Capito cum quatuor legionibus, Africam Clodius Macer cum julto exercitu, uterque, ex sua opinione, impar restaurandis, quae Nero subverterat. Restabat Servius Sulpitius Galba, cui magnae opes, vetus in familia nobilitas. octo annis rex
7쪽
rat moderate citeriorem Hispaniam, nunc quoque legione & auxiliis instructus. Vindex agitata secum urgere certus, in Hispaniam & alio clam literas misit, pr positi apud legatos sui interpretes. Galba per senium languida ambitione, & cui
metus temporum Cesicrat in lentitiem, ne votis quidem Principatum conceperat, jam ante quietis avidus, dc a publicis negotiis retractus intra obscurum vitae genus. Teria rebat scilicet Nero, sub quocum non impune semper liceret malefacere, certe bene facere nunquam periculo caruit ; dc nemo rationem otii sui reddere cogeretur. Acceptis
literis, perculsius & quid ageret incertus. Induci se pateretur quid si hoc involucro
fraus tegeretur ξ Proderet ac Neroni mitteret suspiciones sereret nunquam extricandra, continuo arccssiti periculi metu trepidaturus. Forte ncc iuberat quicquid opinione sibi confingeret fallaciae. Ex illis ambiguis, 'uorum extrema certistimo
obiiciebant discrimini, medium placuit, suppressique literis ad ulteriora progredi noluit, exspectaturus dum illas eluctata angustias soriuna rebus porio dirigendis illucesceret. Alii suas ad Neronem literas misere linati, prodito Vindice & flagitio, cui paullo post se obstrinxerunt. Vindcx ergo paucis post Calendas Martias diebus, nondum in solido locata spe, quam de Galba & felici porro successis conceperat 3 advocata concione eorum, quos in provincia sua dignitate & opibus conspicuos habebat, tyrannice a Nerone gesta velut per tabulas recensens, quomodo acerbissime expilasset Galliam, quaeque in plurimorum perniciem & florentissimae regionis minam struXerat, suadebat sumptis armis, se, Romanos, dc conflictantem cum ista peste orbem assererent. Si vero quod abominor invitis haec Diis molimur, eamus, inquit, audaces , dc quem vexatum undique spiritum trahimus, armati pugnantesque prosundamus Patriae vindicem. Nec quaerendus procul Prin- . ceps cum omnia in pejus inclinata, dc ignota seculo nostro virtus, sperare non patiantur Reip. libertat quem familia decora, insignis potentia dc minata ubique virtus tanto fastigio dignum extulerant. Galba est, Hispaniae Tarraconensi impositus; quem si admittitis, nihil restit nisi ut habeantur per provinciam delectus; sine quibus nec tanta molitio consistit, dc vobis quoque excidium minetur. Secuto assensu, protinus animum adjicit conscribendis Zc sub signa redigendis hominibus, masna quidem, sed raptim collecta ec belli sere militarisque disciplinae
inexperta multitudine. Proeositis edictis infimat Neronis imperium, quod publice in Galbam transferebat; scriptis ad eum litoris, ut humano generi assertorem se accommodaret in illud Naturae monstrum, ducemque se praeberet armatis centum Gallorum millibus, ausendis ubi id posceret necessitas. Sequani, AEdui, Arrerni, Remi, Galliae totius flos, in partibus crant; equis, arinis, pecunia dc quae
porro cxpeditio bellica flagitat, collatis Rufinus, Flavius, Asiaticus, alii praesecti, Vienna belli secies. sed insesta Lugdunensium vicinia aut adversiata ipsis Zc
causae, aut cauta propter ipsos est. Frequentibus pugnis, crebris xelitationibus se satigabant, animis ita examinatis, ut facile quis conjicetat quaesitum ex publico Praetextum privatis vindiciis. Lingones quoque, Treveri, urbium aliae, sivis de-
senis, irideratae vicinis legionibus ac sicrunt. Verginio tres, ut audivimus, parebant legioncs carumque auxilia; qui cum videret arinatis dissidiis seriere Galliam,
dc aut faciendas sibi partes, aut in sinas transeundum dato illis rebellium titulo donec praevaluissentin privatim Neroni inimicus ob causas ex publico, nullo in Galbam studio, Vindici iratus, quod, novo ex melo, Provincia obtruderet Principem, nihil inere cerius, nisi hoc tantum quod alieno arbitrio versatilem se praebere nollet, itatuit desensionis curam habere, contractis undique raptim copiis,
8쪽
ea petipectae in bello virtutis fama, ut quocunque se vertissent, imperium transa
Ex altera parte legatus Aquitaniae adversus Galliae motus imploravit a Galba a lilium, qui tum Nova Carthagine conventus agebat. Sed mox sensit inconsideratius se egisse. Galba enim, acceptis a Vindice literis, & jam certus Procuratoribus mandatam ejus mortem, amicis rem discutiendam denuo proposivit. Qui ex illis se suaque periclitari nollent, rogabant ulterius se non ingereret, sed exspectaret quo Roma novis excita motibus inclinaret. Praeveniri posse legatos Provintiarum, & mature armari qui sic moneatur. Titus Vinius, legionis legatus, & inflasranti apud Galbam gratia, tutiora judicabat circumspicienda. Tempori, inquit, hoc da, & in procuratorcm unum & alterum intentus copias praesto. habe. Sane si vel suspendio paucos istos hic e medio tollere possemus, o uturos putas in necem nostram carnificest Ferrum in Neronem porrige, stringendum ex occasionis nutu. Forte, inquies, mitiora sequetur, nondum consummata desectione. Sed boni etiam Princi es imperii sui majestatem tenerrime fovent, cujuscunque temeritate attentatam severissime vindicant. Quam misere se dederunt, qui affectato improvide regno lacessere ausi sunt Prinei pes, qui diadema suum adversus injuriae vel suspicionem quamlibet cautissime habuerunt Z Germanicus, ut aliqui hic meminc-runt , suod pauci ut principem consalutare voluissent, semper invisus suit, donec morte uia expiasset alienam temeritatem. Corbuloni, isti, inquam, Corbuloni, qui Germaniam pacaverat, Armeniam ad obsequium redegerat, Persici fastus ferociam contuderat , Arsacidarum progeniem Neroni suppscem secerat, tam gloriose gesta venerunt in perniciem, quod tacite ex quorundam sententia velut aptus Principatui designaretur. Reos nos , funt, peragit armata secessio. Ille commiseratione tangeretur, quem nihil unquam poenituit nisi quid bene secisset 8 Exspectet, cuicunque libuerit, Roma subi perdita libertas) hominem asserendis aliis in libertatem , quam Ela Galbae 8c Vinaicis arma nobis spondent. Haec cum aliis
antehabenda esse suaderet veri species, & in tantum valiaa, ut assensium diutius fusi pendi non paterentur, Galba diem dixit, quo ageretur de manumissione. Ex agris Provinciales ad praestitutum tempus confluunt, lusipicionibus facile in alia dii tracti. Galba propositis ante se damnatorum occisorumque a Nerone quam plurimis imaginibus, dc ad stante nobili puero, quem exulantem ex proxima insula ob id ipsum acciverat, circumfusos milites sic allocutus est: Adsumus, Commilitones, servis libertatem praestituit, ut alii per nos tam ingenti beneficio gaudeant, quod nobis hactenus vix integrum fuit, quibus tamen natura & Brtuna illud indulsit. Ex prioris vitae instituto facile absolvor non ambitiosiam Quere spem , adeoque te statur mihi animus, nec per malignitatem quid tentare,& privata etiam pol tha re. Dolet exprimi has voces, sed celari negant, quae in omnium oculis gesta sunt.
An sari ius unquam habitum vel unci anno mancipium quam nos quatuordecim Perannos sub Nerone 3 quo genere tributi non exhaust, ud extorsionibus male perdita suppleret' qua mihi miit crudelitates liris disiunulantibus ipsa clamitarent saxa.Veneno grassatus est in Patris fratrisque necem. Nihil in divexanda matre pensi habuit donec occideres. Uxorem, Praec Orem, di quoscunque ulla virtute notabiles in Senatu, Romae aut in Provinciis sciret, nullo lexus aetatisque discrimine, d medio sustulit. Quid anxia suspiria & lachrymas memorem tot nobilium, quorum ille patres interemit, tot uxorum, quarum maritos, tot irrsignium virorum, quos
in exilium ejecit Z satis in crudelissimum Principem vindictati uestinantibus. Prin
9쪽
cipem 3 Imo Incendiarium, cantorem, citharoedum, histrionem, quadrigarium, praxonem, imo ne virum quidcm , qui viro, & cui vir denupsit. Monstrum di propudium generis humani. Puto vobis ex fama innotuisse Vindicis in Gallia molitiones. Me quod attinet, indoleo. Prior vita ab omni Muncta ambitione, captandis dignitatibus abstinuit; & quantum mihi temporis supercit, malim placide
extraque turbas transigi. Sed cum, nescio quo fato, quod nunquam affectavi, nedum hac ingravescenti aetate, aliorum mihi vota imponant, committere non debeo, si vos nabeo assentientcs, ut publicae saluti non impendatur, quo senile codipus animatur spiritus; non Imperator, vel Augustus, adoranda mihi eminus nomina, nec accessu propiore violanda. Sed nondum finitam orationcm turbat militum
na, nec accestu propiore violancla. dicia noncium tinitam orationem turbat militum
& populi clamor, Imperatorem consalutantium. Galba laudato salutis publicae studio, acceptare, nomine refutato, legatum se Senatus ac populi Ro: professus est. Proxima cura suit copiis militaribus se firmare, & invidiosiim nomen turbis est. Proxima cura suit copiis militaribus se firmare, & invidiosum nomen turbis detrahere. obtulit se Provinciae plebs miro undique confluxu. Novae legiones &Auxilia conscribebantur, juvitque necessitalcm casus, qui navem Alexandrinam apinnulit armis onustam, sine gubernatore, ii ne nauta, ac vectore ullo. Magnum Scnac fortuna acccssi ad rei summam momentum 3 ut nemini dubium esset justum piumque & faventibus diis bellum suscipi. Deinde ex iis circa se, qui prudentia &aetate praestabant, initar Senatus instituit, & Equel tris ordinis juvenes delegit, qui excubias circa cubiculum suum vice militum agerent. Et iam per Provincias edicta
dimisit, auctor singulis universisque conspirandi , simul & ut, qua pos Ict quisque
opera, communem caulam juvarcnt. Multi deserto Nerone in eius partes trantibant, intcr primos M. Salvius Otho, tunc Lusitani: e. rector, collata supellcctile pretiosissima excudenda: eccuniae. In Germania superiori cxercitus perspectis N ronis viribus, plurimum imminutis, Gallia in apertam robellionem excita, Hispania Principem ostentante, aliis regionibus nutantibus, totque votis in unum licet non conspirantibus, Neronem tamen hostilitcr peti, considerato robore, quo nunci
collectus valebat, ante in cohortes & turmas dispersus, a Galba ali claus & contumelia ferox ab una legione sibi Principem imponi, ltatuit transferendi Principatus gloriam occupare. Et in proximo erat, qui tanti beneficii honoribus par esset, Legatus Versinius Rufiis, domo licet nobili, ncque supra, tamen virtute, rebux gestis, & quicquid aestimantibus in praerogativa cit, Galba potior. Hic sentilitiis imaginibus si anteire dicatur, at Catulus gentis caput & decus, turpi iuga in bello adversus Cimbros sibi consuluit, ubi Marius, natalium obscuritate infra Ver imum, constantiam suam servata Repub. probavit. Sic imagines Neronis passim ejectae: masnos inter tumultus Verginius consalutatur Princep3, ejusque nomens nis militaribus inscribitur. Ille adulta rebellione, atque huc enitentibus impar.
videbatur accessurus molitionibus in Neronem, sed nullo sui studio, multo minus alicujus qui exteris complacuisset. Ncque enim illud intendcbat, quod flagrante inultorum ambitu petebatur; certus non admittere, nisi quem sustragia Senatus dedi sient. Penes eum cile arbitrium & jus. quod nullius insolentia delibari pateretur. Pacatis utcunquo militibus, delendae inscriptionis auctor fuit, totumque excrcitum in Galliam rapuit, oppugnandi Vindicis praetextu. Obsessa Vesontio est, postquam recipcre cum abnuit. Vindex viginti armatorum millia educit urbi liberandae, aut, si sorte, praelio. Castris non longo intervallo dissitis literae utrimque commeabant. Secutus mox congressus clanculum omnibusque submotis, even-
puplacido, & directis haud dubie in Nemnem consiliis. Neque a vero abest cogi-
10쪽
ratum etiam de rejiciendo Galba. Amice ergo discedunt in sua quisque castra. Vindex dubio jam extricato securior, minime pugnam Cogitans, ingredi urbem statuit, fovendis a prosectione militibus. Germanici in excubiis ad moenia, cum
viderent appropinquantes Vindicis copias di peti se putarent, inscii quid inter Duces actum, neque occasioni defuturi, non exspectata iussione inopinaque aggressi ne, turbatis ordinibus incidentes invadunt, quos restituere raptim non patiebatur belli ignara multitudo. Internecione ergo prope deleti, direptis etiam impedimemtis. Vindex infausto subitanei atque inopini praelii eventu cum periisse sibi cerneret ipsum Galliae florem, & suspectata Verginii fraude, quasi per insidias captum
transinissuri ad Neronem, gladio suo incubuit. Persequentium multi cadaver vulneribus confodiebant, captata quasi gloria aut praemio, si Nero vicisset. Postquam sic pugnatum esset, denuo ad Principatum Verginius militum vocibus compellebatur, quibus accesserunt aliarum regionum legationes auxilium offerentes quod an se esset, aut alioquin redituros ad saCramentum Neronis. Verginius deplorato infelicis amici casu abnuebat colloquium, Galliae interiora aditurus. Atque hunc exitum habuit Iulius Vindex, vir ardui potius conatus quam fausti, qui imparatus ab exercitu rite instructo, nulla legione, nullis in prae sectura sua militibus, dum alii, quibus faventior fortuna, eminus tam periculosaes molitiones inspectarent, bel- Io lacessere ausus est Principem cui triginta legiones in armis , Principatum per quatuor e majoribus ad se devolutum, sua insueer quatuordecim annorum administratione constabilitum. Quem non privata desperatio imyulisset in rei p. exitium, aut vindicta ob perditam Matiam dedecusve, arripere suasisset imperium sampla novis rebus materiec sed ut incubantem Patriae tyrannidem propulsaret, assectu tam acri, ut vilis ei vita & securitas esset. Cum enim renunciaretur Neronem edicto caput
ejus venale proposuisse pretio decies mille sestertium, hoc est, octoginta mille Ii-hris Anglicis, respondit, qui obtruncati Neronis caput mihi obtulerit, meo invicem donatus abibit. Et quamquam fortuna abstulit virtutis usium,& oblato casu, humanis consiliis secti nescia , intercessit coeptis audacibus, fatendum tamen, Vindicem primo lapidem movisse, qui sensim provolutus Neronem solio excussit. Neapoli hic de motu Galliarum cognovit circa vigesimum diem Martii , adeoque lente & secure tulit, ut nihil ex consuetudine luxus atque desidiae omitteret vel imminueret, sed Pudentis etiam suspicionem praeberet, tanquam occasione nata spoliandarum jure melli opulcntissimarum Provinciarum. Coenae tempore interpellatus tumultuosioribus literis, & quae in majus omnia proferrent, hactenus excanduit, ut malum eis, qui descissent & hilaria sua turbarent, minaretur, ut per octo continuos dies non rescriberet cuiquam, non mandaret quid aut praeciperet. Edictis tandem Vindicis contumeliosis & frequentibus permotus, Senatum epistola in ultionem sui, Reique publicae adhortatus est, excusato morbo propter quem non adesset. Caetera convicia, ut falsa, non alio argumento resellebat, quam quod etiam inscitia tantopere laboratae perfectaeque a se artis objiceretur; singulos subinde rogitans , nossentne quemquam praestantiorem. Senatus acceptis literis, seu
adulatio, seu metus fuit, Vindicem perduellionis damnat, qui paulo post Neronem eodem titulo inamavit. Sed urgentibus aliis super alios nuntiis, Romam praetrepidus rediit. Ac ne tunc quidem aut Scnatu aut populo Coram appcllato, quos dam e primoribus viris demum noctu evocavit, tanquam deliberaturus gravia, transiactaque raptim consultatione proposuit quae in Musicis nova excogitavisse I er o
sana hydraulica & ignoti generis, ostendensque singula, de natione ac difficultate