장음표시 사용
341쪽
3α6 LIBER II. SECT. V. CAP. III.
menti O c. Nos itaque , non aliter , quam ipse secit, nephritidem describendo, eam dicendum ducimus, renum insammationem esse,quc febrem proinde ardentem excitat, dolores perfusim acutos, PomiIum nonrar), ct reliqua incommoda; quae e proxiwὰ , spe remo- te ex renibus amictis procedunt. At enim vero, quinniam nephritis pro quolibet incommodo , quod cuin dolore , aut in renibus affectis , aut per renes affectos in aliis partibus suscitetur , licet ab inflammation Θ , prorsus immunes sint renes, passim usiurpetur, nos talem nephritidem , quae vel cum febre non succenditur , vel febris succensa ardens non est, eam aut simplicem nephritidem , aut nephritidem citra inflammationem appellabimus, Indicia renis itaque inflammati sunt : sebris ardens,dolor acutus, qui a renibus quandoque per ureteres ad vesicam descendens , a partibus supernis ad infernas quasi deserri videtur : decubitus in dorsum difficilis , n ictio adurens, interdum frequens , ac hementer excrucians, cruris stupor, vomitus, &reliqua . Quinimmo urina quandoque supprimitur , ut vel idem notavit Hippocrates: ideoque ex Lit- mulieri sententia , sanguis, qui renem affectum permeare libere nequit, ad renem non insectum uberior confluit , ibique ob ingentem redundans copiam, viam quodammodo sibi praecludit, efficitque , ne lotium mature secernatur . Renum inflammatio, modo ab iisdem provenit humoribus,qui renum substantiam irrigant, ac in tubulis consistunt, efferveseunt, atque inceduntur, modo ab eadem urina , qvie , utpote acris, renum membra nas mordicat, easque inflammat; modo a calculis, qui aut pelvim laedunt, aut renum substantiam ab interioribus ad exteriora impellendo, eam comprimunt,
342쪽
atque adeo praestant, ut humores in vasis stagnent, atque inflammationem foveant. Nephritis ex inflammatione peracuta affectio est, P rose, atque adeo periculi plena. In macilentis, & praecipue cum delirio pene semper lethalis . Lethalis item
si semora , α crura plurimum extenuata contabue- .rint; ac si urina , quae excernitur, tenuis sit, & perexigua . Solvitur quandoque fluxu superveniente, in maribus ex haemorrhoidibus, ex pudendis in Qeminis. Non semel in abscessum conversa ulcus progenuit, quod hesticam secit. Renum inflammatio non secus, ac reliquae Curatio. viscerum inflammationes , tractanda erit. Iccirco ea omnia, quae ad pleuritidem discutiendam in praecedentibus proposuimus , & hic ratione tum diaetae, tum pharmaciae, tum chirurgiae proponenda existimavimus. Sanguis ex partibus in sernis bis , ter , & quater eductus , praesenti , aureoque nephritidi evincendat sui sis praesidio non semel vidimus .
Historia LM Arcus quidam Cato, senex annorum sexagintata
circiter , temperamenti calidi, & humidi, ba dendo , praebitusque plethorici, qui bonis artibus, honestisque' 'mirationibus opes plurimas sibi comparavie, ac proinde declaramus. multis ab illinc annis laute vesci illius . Mense Augusto podagra prius , ac lithiasi postmodum tentatur. Quamobrem tum quum pedes non procul a malleolo dolore acerrimo utrinque torquentur , dolor circa lumbos,& praesertim e latere dextero,perquam acutus excitatur ; qui tametsi plane infixus videatur , deorsum identidem ad crura extenditur. Vomitum conci
Iat, & testes quandoque ita convellit , ut quasi a tracti
343쪽
, 28 LIBER II. SECT. V. CA P. III.
tracti ad penis radicem inhaerescant. Urinas, quase erit Cato, sunt perexiguae, incoctae , pertenues , ac pene lymphaticae. Pulsus durus e st , contractus , &propemodum sebriens . Impense sitit . Irrequietus hine, atque illinc exagitatur, conqueritur, intor quetur, angitur. Et quoniam quicquid ei propinatur
evomendo rejicit , nihil aliud , preterquam tus
emollientes, inunctiones , & clysteres eatenus adhibere potuimus. Attamen , alvo tandem soluta , acquiescente vomitu , jusculum emolliens cum oleo amygd.dulc.recenti, ita, ut legitur in A,statim sumendum praescripsimus. Oleum vix deglutivit, quum statim reiecerit.Quia autem magis adhuc symptomata ingravescebant, & praesertim libris augebatur, ne pars inflammatione incenderetur, sephena seluta, libram circiter sanguinis eduximus . Sanguine imminuto, nor nihil obdormivit. Expergefactus multo se melius habere sensi; ac oleo, ut antea iterum ingesto , Nam do captus sepore ad horam, & ultra regorini vi t. At doloribus experrectus Vehementius torquetur; & nihilominus, vomendi nisu sedato , laxatur alvus, ae una cum lacibus maxima urinae copia egesta, dolor lateris omnino evanuit. Urina erat caenose , & glans penis, quoties urinam excernebat, toties acriter Q-hinde pruriens calculum ex rene in vesicam delapsium indicabat. Ehim vero non multum post una cum plurima urina mingendo, & calculum magnae molis, asperum , inaequalem , ac subrubrum exclusit. Α Θ. Ol. a M. duis. rec., os ign. extraretine. R., Bri de alth. Fernet. unc. is, ag. cinnam. , Osor. curant. ano unc. j. M., O cap. injure us m. ANI
344쪽
DE NEPHRITIDE. 339 ANIMADUERSIONES AD SEMIOTICEN SPECTANTES .
NEpbritis , praesertim ex calculo, colicam facile mom odo diis
mentitur , a qua tamen utplurimum distat , eO hhinis achaia
quod in calculis , uti monuimus , eidem pene semper regioni dolor insedeat. In colica vagatur. Ulterius vel ab initio in vera colica turbatur urina . In calculis clara esse solet. In colica prieterea, au i nunquam, aut raro admodum stupefiunt crura &c. quae quidem omnia, ne decipiamur, diagnosi mature perquirenda Veniunt. Diagnos diximus; caeterum eadem medica praesdia, quae ad nephritidem evincendam conVeniunt , aeque ad colicam coercendam apprime con ducunt. At si calculus ex renibus ad vesicam delapsus
in cavo vesicae commoretur , tum urethra plerimque
prurit, & glans acriter praecipue, postquam urinam egesserit, quum calculus imprimis magnae sit molis, atque asperam habeat superficiem . Idque , uti ante iam innuimus, ob tunicam vesicae nervosam interio rem , quae sensum habet acerrimum ; quaeque per glandis foramen oblongum in maribus producta reflectitur, ac per ambitum glandis exteriorem universum explicatur . Lapis insuper ab uno quandoque in alterum manifesto irruens latus , & ingentem renovat molestiam, atque urinae defluxum inter mingendum quandoque intercipit; quinimmo , et tuhulis sangui- seris interdum disruptis, mictum proVocat cruentum , necnon, & ulcere inducto, purulentum . Tom. II.
345쪽
33o LIBER IL SECT. V. CAR ULANIMADUERSIONES AD PATHOLOGIAM , ET THERAPEUTICEN SPECTANTES.
NUllus neque meatus, nulla neque capacitas, experientia, usuque docentibus , adest in compore humano vitam habente, in qua ex humoribus aut stagnantibus , aut praeterlabentibus subsidere nequeant' particulae quaedam terrestres , sive tartareae; quae in massam concretae moles majores compingant, ac in calculos, sive lapillos consistant. Id in renibus potissimum , & crebrius observamus; quod lotium, quod per renes a sanguine secedit, in pelvi aliquantulum commoretur , ibique moleculas majores , gravioresque, atque asperas submittat ; quae congesta calculos procreant.Calculi vel ex pelvi per ureteres in vesicae capacitatem immittuntur; vel in eadem pelvi majorem subinde molem nacti, ad tantam demum
magnitudinem non raro pervenerunt, ut renes non modo ultra mensuram distraxerint , Verum etiam et
eorum substantiam plane consumpserint. Tum quum in vesicam delapsi mature non egerantur , ibi quoque tantum in dies sibi comparant incrementum, ut X ealculis lapides facti vesicam misere torqueant. Ex incommodis , quae corpori humano Viventi inferre lent calculi, ea consurrexit aegritudo, quae graece Li-rbiois nuncupatur, idest ealculi morbus. Unde calculi per vulnus infli stum extractio,Lithotomia dicitur, ut et Prosessor, qui perinato, ac collo vesicae sectis, aut alio quovis pacto calculum eximit, Lithotomus appellatur; non secus acres ingestae, quibus calculos infringendi facultatem imperitorum vulgus adscribe re consuevit,praesidia lithontristica nuncupantur. Cal-
346쪽
. DE NE PER ITIDE. eulum renibus inesse indicant: dolor, qui lumbis infixus eam regionem afficit, acutus autem per ductum ureteris ad regionem pubis quali productus et urina tenuis , limpida, ac perexigua, quae non semel cruenta evadit, quod tum contingit, quum calculus tub Ios laceraverit sanguiferos et nausea, & vomitus , qui modo bilem , modo pituitam, modo urinam sapit. Ad haec ejusdem lateris, in quo renum versatur d lor, tum , quum maxime subire ureterem calculus enititur, stupefieri solet crus, ob affinitatem, quam, nervis intercedentibus , habent cum renibus , parti busque proximis mustuli crurum motibus inservientes . Materia, quae calculos compingit, nihil aliud esse, ut ante jam innuimus, videtur, quam congeries mi nimarum arenularum, quae a sero sanguinis in reni-hus secedunt , ac in substantiam prope lapideam cohaerent. Lithiasis , ratione synaptomatum, quae inserre solet, neutiquam citra periculum haberi debet; tum potissimum , quum aut inflammationem, aut ulcus fecerit; in senibus maxime, in quibus curati nem vix ullam admittit. Renum , O voles sitia in
senioribus di tu sanantur: ex Hippocrate . a ) .
Quo istabilior est materia, quae calcnium compingit, eo melior; facilius quippe conteri Valet. Si, febre succensa , frigeant extrema, facies palleat, sudorsundatur gelidus , cum extremo virium lapsiu , ae pulsu, ut inquiunt , formicante, id mortem proximam denotare semper consuevit. Morbum contra solutum iri praecinunt urinae caenose, crassiae, ac Ole sae , quae calculi egestionem anteire plerunque solent; quaeque iccirco calculum e loco moveri signia sicant . Lithiasi obnoxii pingues magis , quam ma citenti sunt; mares, quam foeminae; quae propter am-- Tta'. pliores
347쪽
Na LIBER II. SECT. V. CAP. III.
pliores, brevioresque meatus fabulum calculosum , facilius egerunt. Ut optime curetur lithiasis respiciendus est aeger in paro xysino, ut morbus praesens solvatur ; & extra, ut ab imminenti arceatur In pa-roxys o lubrica, quin immo et laxa sit alvus oportet. Clysteres itaque crebro lubmittantur emollientes, eluentesque . Propinetur oleum recens. Optimum est quoque electuarium lenitivum , mel violatum solvens, cassia recens &c. Potiones tepentes con veniunt, item et copiosae; quibus, ut in urinam facilius transeant, syrupos idoneos , violatum nimirum
violaceum, de althea Fernelii, de terebinthina, iisque similia addere quoque poteris . A sertioribus caveto, uis sunt spiritus vitrioli, salis, succus caeparum , raphanorum, pulveres diu retici millepedum , lumbricorum &c, cinis fabarum, genistae, & reliqua e usi modi, quae pro eo quod semel juverint, centies noxam adhuc majorem intulerunt. Inter exteriora conveniunt solus emollientes, cataplasinata, semicupia, item et balinea, quae et dolorem leniunt, & quoniam urinam blande provocant, calculos quoque leniterpellunt. At ubi calculus ex renibus in vesicam delapsiis tantam sibi molem aquisiverit, ut urethram ingredi nequeant, tum melius est nihil interioribus movere; &quum res eo devenerit, ut semel mori , quam quotidie moriens dies miserrimos protrahere, expediat, tum peritissimo lithotomo se tradat aeger, Mi calculo sectione extracto, quicquid hisce in casibus deploratis extrema valeant remedia, experiatur. Extra paroxysimum in victu praesertim opera danda est, ne iis vescatur aeger, quae tartaro sicatent. Vini usus
omnino interdicatur; abstemii quippe longe minus,
quam oenopotae lithia si laborare consueverunt. Da- pes crassis, glutinosae, plurimum salitae maxime no-
348쪽
cent . Potiones prosunt tepentes identidem haustae. Ut alvus rite respondeat curetur. Motus convenit. Caeterum ea , quae urinam ciunt, quaeque proinde diuretica nuncupantur , leniora quantumvis sint, iis, qui calculis laborant, plurimum semper offecisse observavimuS.
ALUE ANIMADUERSIONES AD THER Α-PE UTICEN SPECTANTES .
Uum calculus renem affligit, nihil aliud praesta- I re debebis , nisi ut quam primum a renibus ex- .cludatur . In quo tamen aegrotanti perperam consules ea medendi methodo , qua, ut quamocissime calculum eximas , ad sortiora praesidia confugies . Ea quippe tum irritando, tum valide impellendo, tum
majorem ad renes colluviem derivando morbum ut plurimum exasperant. Quinimmo et urinae defluxum omnino quandoque comprimunt, renes acrius torquent , viscera vehementius convellunt, & mortem non raro praematuram accersunt. Tutius igitur visum nobis semper suit, quae diluunt , emolliunt, ac blande impellunt hisce in casibus duntaxat praescribe re e aquam nimirum tepentem , juscula aut insula , aut vix salita , decoctiones malvarum, violarum, oleum recens , hisque similia; quae alvum leniter laxant , urinas blande movent, & meatus lubricos faciunt : & nihilosecius, si morbus adhuc pervicax restiterit, non modo solus, atque ejusdem generis enemata; verum etiam semicupia, & balinea, aut ex oleo, aut ex hydrelaeo, optimo cum successu non semel proposuimus.
349쪽
33 LIBER IL SECT. V. CAP. IILALLM ANIMADVERSIONES AD PATHOL., . ET THERAPE UTICEN SPECTANTES.
'' η Ictus cruentus a calculo aut vescam , aut re-y' 10 nem laedente non modo originem ducit, verum etiam ab humoribus pravis, qui vel cum sanguine aut renum, aut vesicae substantiam praeterfluentes, vel cum urina secreti vasa erodunt sanguifera; quae ita exesa, si aut ulcus sordidum , aut abscessum sece- rint, tum essiciunt, ut sanies mingatur. Hinc mi mis, qui si ve eum sanie, si ve purulentus dicitur. Cruenistus autem , in plethmicis maxime, ex redundante sanguine, qui tubulos laxat sanguiferos , quandoque movetur. Τum fieri dicitur ex. plenitudine, neque tantum habet periculi. Caeterum cruentus ex qualibet causa, modo simpliciter cruentus sit, melior est, quam purulentus, mitior, & facilius sistitur . Non est tamen , quod tum , quum exuberet sanguinis e fluxus ,& hydropem , 8c tabem, & necem nunquam non acceriet. Purulentus ea, quae ex ulcere humores
inficit, sanie, hecticam utplurimum fovet, & atrophiam inducit. In quo tamen quicquid tradidit Hippocrates sedulo adnotare oportet. Si quis, inquit Senex , ob sanguinem, Opus mingas, id vel vescam,
zia renes denotat exulceratos . suibus eum urina eraριε carunculae parvae, aut teluti ea ui und exeunt ,
. iis a renibus excernitur ib). Iuttar eum urin erasis, furfuracea quaedam, ut exeunx, iis vesica Babie labora c). uicunque ponte sanguinem mimunt, iis a renisuι venula rupi igniscatur Q. Si quis sanguinem ingrumos mingat, aux urinam guttatim emitio . dolorem sentiat ad ventrem imum, ad 2esicam Iabcr
350쪽
per urinam ejiciat, O gravis adst odor , vescae indri eant laeerationes, ct uisus b . Ut mictus cruentus s statur , quum ex redundante sanguine provenit , & tenui victu , & venam solvendo sanguinem redundantem opportune minuito . Quum ab humoribus acribus, atque erodentibus, eos diluito; quo in cassi aquas praecipue bolosas tum intus, tum soris, & reliqua omnia tum emollientia , tum aliquantulum adstringentia , quae ad haemoplysin comprimendam Pr posivimus , & hic quoque commendamus . Ut puru- lentus curetur, ea adhibeto, quae ad phthisin extenuandam jam ante recensuimus. Conveniunt proinde , nisi tamen adsit febris, balsamina imprimis, terebinthinata , decoctiones , atque infusiones resinose, de quibus in superioribus verba fecimus .
ANIMADUERSIONES AD ΤHERAPE ICENSPECTANTES.
Τ Erebinthina, quae, aut venus, aut e ria voci - xl
tatur, quaeque renum , aut vesicae ulceribus CX que usus tque
tergendis plurimum sane confert, nihil aliud est, Rh*0 quam resina, sive humor resinosus, qui ex arbore qua dam, quae terebinthus dicitur, extillat, vel ejus cortici
concretus inhaerens, Vel extrinsecus colligitur defluens , atque in spissatur . Veneta vocatur, aut cypria,
qu ia melior ex Cypro Insula per Venetias ad nos transiveeta in usu medico praescribitur. Haec pluries lota , vel in pillulas digesta, vel in syrupos extenuata propinari solet. In syrupos extenuata, & elegantior est,& multo miniis eam fastidimus , & blandius agit. Cum melle hi spano ingesta, ut non semel et ipsi ex