Alexandri Pascoli Perusini ... De homine, sive de corpore humano vitam habente, ratione tum prosperae, tum afflictae valetudinis libri tres in quibus ad mentem tum veterum, tum recentiorum theoria, ac praxis medica novâ, clarâ, ac brevi methodo expon

발행: 1728년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

331쪽

Describuntur .vasa vesicae uri nariae , ejusque usus s

mordicando laederet. Quia autem acris . est urina , ideo stagnando intus in vesca solvit semper, & secum abripit portionem quandam mucoris illius; qui cum urina susus excernitur,ac in matula sensim accrescit informam nubeculae; quae ob levitatem plurimam, veluti nubecula vanescens, per urinam suspensa quodammodo provehitur . Substantia vesicae tendinea , omnino' quamvis exsanguis haberetur a Priscis, plures tamen excipit propagines sanguiferas ab hypogastricis , & harmorrhoidalibus in maribus . In sceminis item et a spermaticis, quae potissimum inter fibras absium untur tunicae mediae carneas . Nervos habet a pari vago, necnon etiam a propaginibus ossis sacri. Nervi effunduntur praesertim per tunicam interiorem , quae sensu proinde valde acuto pollens , quaeque ob urinae sive copiam , sive acrimoniam lacessita , cum aliis contrahitur, & quasi convellitur , urinam contentam exprimens; quae propterea undequaque circum pulsa sphincterem urget, explicat, atque per urethram erumpit. Hinc profecto mingimus. Contrahuntur insuper ex consortio musiculi abdominis , qui et ab iisilem truncis communibus nervorum stamina quaedam quoque suscipiunt. Quapropter et ipsi contracti vesicam comprimunt, atque urinae emissionem adjuvant. Non perperam igitur vesica urinaria veluti musculus membranaceus cavus a Recentioribus habetur , urinae excernendae inserviens. C

332쪽

De Renibus Succenturiatis. AD regionem lumbarem, paulo supra renes alii S, aliis infra , inter renes , truncosque langui seros descendentes corpora quaedam obversantur carnea , mollia, laxa, spongiosa, quae renes dicuntur Iuccenturiati a situ glandulae renales a substantia,quam ubique praue serunt glandosam,eapsulae atrabiliares humore quodam atro , lurido , ac faedo , quem intus continere solent , & quo foris coinquinari. Numem hinae sunt glandulae renates. Una scilicet utrinque . Figuram habent, aeque ac molem admodum Uariam , nucis licet ut plurimum juglandis majoris ad instar semidepresse sint. 'Tanta non raro suffunduntur pin guedine , ut aegre a Sectoribus eximantur . Tunica soris amiciuntur perquam tenui , quae soboles est peritonaei ; quaque intercedente, proXimis alligantur partibus. Substantia interior glandosa est, aut saltem videtur. Glandulae componentes laxe libi invicem injunguntur vasculis intermediis, sangui seris praecipue, quae a variis effunduntur ramusculis emulgentibus; necnon etiam a pie Xu quodam nervoso, qui, sese pnducens a nervis intercostalibus, interiorem succenturiatorum subit substantiam, varie implicitus. Cavi intus sunt renes silccenturiati. Hinc Vocantur capselae, suoque cavo humorem continent plerun

que atrum nonnihil oleaceum; qui a glandulis, ni fallor, minimis componentibus insutays in venas defluit emulgentes; si fides tamen habenda est Dionisio Gallo Sectori inclyto, qui valvulam detexisse scripsit in

Describimtur

renes succentuistiati . Deseribitur succ

centuriatorum substanti . Sueeenturiat sarum usus .

333쪽

in cavo capsularum , ita serme instructam , ut venas emulgentes resipiciat. Oeterum , succenturiatorurr oenuinus usus, adhuc licet plane delitescat, veluti hinae glandulae habentur, quarum ductus excretorii communes nondum liqueant. Affirmant alii receptacula esse , quae aquas diu reticas , sive acidulas proxime excipiant per minima quaedam lymphatica, sivea stomacho ., si ve ab intestiri is , sive a chyli capsu Iacommuni, sive a glandulis me seraicis; ut eas postmodum per alia vascula lymphatica, tametsi cor, &sanguinem non attingant, in vescam urinariam immittant. At enim Vero neque id quidem compertum

habemus; ac, si manifesto constaret, fluida praefata diuretica sanguini nequaquam immisceri, existimandum potius ducimus, Vel ab intestinis, vel a glandulis: me sera icis, vel a receptaculo chyli per ductus quosdam chyliseros mesenterii peculiares, nondum tamen detectos, ad pelvim statim deferri.

ANIMADVERSIONES AD SEMIOTICEN

SPECTANTES.

P Lura quam Vis ex urina mature inspecta, ratione

aut prosperae, aut afflictae valetudinis, haurire, ac dignoscere possimus , ut vel ipse docuit Hippocrates , falsum tamen est, solius urisae examine, & mor- horum naturam, & quid intus aut prospere, aut im prospere patiatur aeger, num mas, num Remina sit, num utero gerat, necne, & reliqua ejusimodi attingi posse, ut et inter Medicos quispiam olim commentus est. Quinimmo ea, quae ex urina tantum desumuntur

indicia, pluri-im semper suspecta esse deberent;

quae et in sanis levi ex causa immutatur, & in mor- his vel maximis neutiquam quandoque immutatur. Urinas

334쪽

DE RENIBUS SUCCENTURIATIS. 3I9

Urina , uti monuimus , est Ierum quoddam , sve recrementum sanguinis aquosum , tenue, Iabum utpis

rimum , quod in renibus secernitur , atque a renibus per ureteres in vescam descendens urinariam, ras tamdem per urethram egeritur. Duo praeserti lar in urina perpendere consueverunt Clinici: uorem nempe, &quicquid liquori inest. In liquore perpendunt eon ensiam , ct colorem. Ratione consistentiae tenuis modo dicitur, modo crassa , modo neutra . Ratione coloris modo clura , dc si Ida, modo carnosa, & turbiIa .

Ob variam corporum extraneorum immixtionem ,

quae urinam faedant. Rursus mod&dicitur alba, modo pallescens, modossisa , sava , rubicunda , cruenta, nigra e . Idque pluribus ex causis, de quibus infra dicendum . Adnotandum interim ex observati nibus chymicorum, urinam turbari salibus saturatam aikalicis ; claram evadere , eamque pellucidamia, tum quum acidis immisceatur ; rubicundam fieri, tum quum ratione phlegmatis plurima sunt, quae in urina

solvuntur, salia; eam desarcari, limpidumque sibi colorem aquirere , ubi silium quantitas imminuatur , &phlegmatis copia augeatur. Urinas praeterea excernimus non semel oleosas ; quod tum contingere solet, quum vel adeps suis una cum urina in renibus excernitur , vel quum vesicae parietes interiores, ac glandulae irritatae , contradisque uberiorem exprimunt musorem , quo intus eadem vesica adversus urinae acrimoniam delinitur. Humor enim praefatus solutus,

ac fusius, atque urinae ubique immixtus eo in cassi urinam oleosiam facit. Hinc ex praeducta urinarum varietate aliae consurgunt penes Clinicos urinae differentiae , quas proinde complicatas appellant: urinam videlicet tenuem albam: tenuem passidam e tenuem

335쪽

3 ao LIBER IL SECT. V. CAP. II.

gram cte. Ad haec differunt urinae ratione odoris ;aliae quippe nihil sere olent, aliae parum ἱ Odorem , aliae expirant naturalem , graVeolent aliae , aliae suaviter olent &c. Differunt insuper, quoniam quandoque aut cum sonitu , aut cum sibilo quodam eas mingendo emittimus, quandoque sine, modo parce, modo copio se , modo cum dissicultate,modo libere, modo cum dolore, modo citra dolorem, modo guttatim , modo compressim &c.

ANIMADVERSIONES TUM AD PATHOL. TUM AD PHYSIOL. SPECTANTES .

Quid sint urinae

contenta.

Uiequid urinae inest, & cum urina excernitur , eique quodammodo commiscetur, id dicitur contentam; quod et per accidens, ut cum SchOlis loquar, & per Ufenxiam contingit. Per accidens est , quum praeter naturam aliquid extraneum in urina continetur . Per essentiam , quum aliquid ab urina diversum aut in omnibus, aut in plerisque, tametsi

sani sint, una cum urina egeritur . Urinae contenta , .

sive per accidens, si Ve per essentiam inlint, trifariam ratione situs differre selent. Alia quippe sublimia deprehenduntur , quae insummum , ut ita dicam, provecta genus quoddam levis nubeculae compingunt. 'Alia circumseruntur in matula per regionem urinae quasi mediam , & quodammodo per eam suspensa , sublimamentum , sive subensonem conflant . Alia subsidentia urinae sedimentum faciunt. In quo id ma xime adnotat dum venit, contenta praefata non aeque locum, situmque suum semper servare ; quum sedi mentum ex. gr. altius interdum ascendit versus subli-mamentum , interdum fundo penitus insidet S c; item et sublima mentum, modo magis, modo minus a nube cula

336쪽

DE RENIBUS SUCCENTURIATIS. 3 ai

cula recedit; & nubecula urinae quandoque prope tangit superficiem , quandoque ab ea nonnihil distat&c. Haec utplurimum per e tantiam urinae iniunt. Per accidens autem deprehenduntur sedimentum sarinaceum , oleaceum , sanguis in grumos concretus , calculi, carunculae, pus, Vermes&c. Insuper per mediam quandoque urinam praeter naturam innatare solent corpuscula quaedam atomis volitantibus quamsi milia , staminibus , & pilis . Lateribus matulae adhaerescunt arenulae, nec non etiam materia quaedam tartarea , quae ab urina secreta , incrustulas , sive in squamulas concrescit. In urina summa, in plano videlicet superiori, tria per accidens non semel occurrunt: bullae nimirum , spuma , adeps su-sus . Ad haec provehuntur item non raro ad urinae supersiciem arenulae quaedam Perquam tenues, quae a graviori urina undique compressae . ob levitatem suam necessie est, ut in sublime attollantur.

ANIMADVERSIONES AD SEMIOTICEN

SPECTANTES. DE urinae contentis id in genere pro Semiotice adnotemus oportet, quo magis, vel in aegris, conis luid indicare

tenta in urina sanorum similia esse , eo pleriinque m lius, & contra. Indicant quippe tum alimentorum, tum humorum satius coctionem confici. Sedimentum farinaceum ex Galeni sententia a sanguine consurgit crassiori, affato, carnibusque per ejus cclorem inaequaliter eonsumptis . Squam sum , & fur raceuma carne per ardorem febrilem intensissimum non aeque

combusta, atque adeo in squamulas lacera ; id nobis credibile quamvis vix videatur . Hinc squamulas Prassiatas proficisci potius a scabie quadam vesicae in t Tom. II. bs riori

337쪽

3 et a LIBER II. SECT. U. CAP II.

riori autumabimus, ut ex cadaveribus sectis oculis non semel percepimus. Arenulae, & calculi, terrestribus , crassis , tartareisque , quae levi de causa in lapillos cogi possunt, urinam redundare signincant particulis. Grumi sanguinis tubulos sanguiferos aut dehiscere , aut disruptos esse vel in renibus, vel in aliis partibus , qua fluit urina, denotant. Pus , sive sanies, renum, aut vesicie abscessus, vel ulcus , nisi pus in aliis quandoque partibus colledium sanguini

infundatur , ac in renibus separetur, ostendit. Carunculae nihil aliud sunt , praeterquam membranulae quaedam leves in ulceribus exedentibus ab humoribus acribus corrasie , ac per urinam foras egestae. Quum mucosa , crassaque pituita, veluti narium mucus in sedimento subsidens , & si cum dolore minga

tur , indicium esse poterit aut calculi, aut lapidis, organa laedentis . Quae citra dolorem excernitur, proficisci statuit Fernelius ex crudo renum , Proti marumque partium ulcere, Vel abscessu. Attamenta, Sennertus sobolem esse non raro decrevit cacochymiae , & cruditatis humorum universalis . Uermes, materiam sordidam , & corruptam. sive in vasis , sive in a iis humani corporis recessibus cumulatam elle is penes Priscos ostendunt. Stamina filorum ad instar tenuja, pili, membranulae, aut squamulae, araneorum

telis non absimiles , quas in urina fluctuare non semel cernimus, nihil aliud sunt fortasse , nisi humor quidam crassus, Varte congestus, concretus, extenua

tusque , ac ver tubulos renum capillares immissus . Bullis consurgunt ob particulas quasdam aereas , te ves , & ut ita dicam volatiles , quae, quum in plano urinae sublimiori subire, ac vincere nequeant reni xum pelliculae cuiusdam perquam tenuis, pellucidae, quae in urinae superficie condensatur, eam hic, atque

illic in bullas minimas attollunt. MI-

338쪽

DE RENIBUS SUCCENTURIATIS. a a IANIMADUERSIONES PHYSIOLOGICAEADmodum,et in bene valentibus, variare solet uri

na ratione temperamenti, aetatis, sexus , anni temporis , somni , vigiliarum , motus, animique perturbationum &c. QM calido praediti sunt temperamento urinam colore utplurimum magis saturatam emittunt, tenuiorem quamvis , & sine sedimenti copia. Haec non semel pro sedimento aneorema, sublima mentum videlicet praese fieri. In frigidis contra clarior apparet, cruda, item et sine sedimento . Urinam excernunt pueri albam , crudam , crassi rem, contentis plurimum quandoque saturatam . Juvenes

coloratam , tenuiorem , ac defaecatam . Interdum tamen evenit, ut ob recrementorum copiam in iuvenibus coinquinetur urina ; quo in casu crassor . nec non etiam caenosa egeritur. Qui mediae sunt aetatis, medias quoque, ut ita dicam , excernunt urinas . In maribus colore magis adhuc saturatur , tenujor est,

Iimpidior , quam in sceminis ; quae urinam plerunquem ngunt crudam , crassam , pallentemque , & contentis redundantem . Plurimum in gravidis , mensibus suppressis, quamsaepissime variat. Vere medio,

item et medio autumno, quo ab aestate minus recedit annus, magis intenditur urinae color , crassor evadit, atque imminuitur. aestate colore intensius adhuc situ. ratur , adhuc tenuior evadit, & adhuc magis semper imminuitur. Autumno imminuitur color, crassior-oue fit urina. Hyeme in omnibus ad statum suum optimum propius accedit. In Regionibus calidis tenu-jor est , magisque colorata cum sedimento mediocri, quin immo et perpauco. In frigidioribus optima est ,

atque in debita quantitate, & potius exuberat ; quOS s a niam

Quomodo , A

sua e lecti duri natu arma

variare pollunt utinae

339쪽

3et4 LIBER II. SECT. V. C P. II.

niam, cute stipata, quicquid per cutis spiramenta excerni debet, in urinam transit. Cibus, item et potus praetermodum variare solent urinam , & reliqua , de quibus ulteriora recensere haud inclinat animus , quum de iis uni versis experientia , & usus plura docebit.

ALIAE ANIMADUERSIONES AD SEMIOTICEN SPECTANTES.

Quicquid ob servandum sit urinam inspi

EX urinis, quae mox a pastu ingesto emittuntur nihil propemodum haurire possumus, quod sive prosperam, sive amictam sanitatem indicet, tum quum maxime potiones praecesserint largae. Iccirco satius est , in corporibus sanis urinam inspicere , qvie nonis

procul a tempore matutino , absoluta nempe alimentorum coctione , egeritur. In morbo autem affectis,& potissimum febrientibus eam sub finem accessionis. insipicere oportet. Observandum quoque, num quid prius degluti tum sit, quod urinam immutare value rit . Ad haec nullum ex urina judicium ferre debemus, nisi ea subsederit, & locum, stumque suum in matula sibi comparaverint contenta. Neque aeri eam ex pones frigido , neque calido, subdio praesertim vase adaperto, eoquod levi ex causa variare possit. Haec sunt , quae prae caeteris inspicere , az mature perpendere debemus, ad morborum causas, diagnosin , M prognosin probe elicienda , acriter in urina inquirentes . At nemo sibi suadeat, per urinam tantum inspectam omnia in affectionibus dignoscere, & praedicere posse; quum plura sint profecto, quae, vel in sanis, Variare prieter naturam possint urinas; quae in morbis, etiamsi maximis, nec vel minimum interdum immutantur a

340쪽

DE RENIBUS SUCCENTURIATIS 3 asALIAE ANIMADVERSIONES AD SEMIOTICEN SPECTANTES.

Eorum non modo, qui morbo laborant, Verum

etiam qui Optime Valent, urina , frigoribus priem nain frigore iii

cipue hyemalibus, nisi aliquo saltem calore jugiter πώ π: is

foveatur , brevi turbata, e X limpida, ac delacata, ratem restituat. in opacam ,' crassiorem , undique carnosam , & quasi purulentam convertitur. Id porro evenire arbitramur , quoniam pars sulphurea, oleosa, sive adiposa , quae, tepente urina, uliginis ad instar glutinois fusa, ubique locorum per urinam , aeque ac promiscue longe , lateque effundebatur , frigore extrinsecus superveniente, densata concrescit, crassoresque compin git moleculas ; quae eandem specificam, ratione ejusdem urinae, levitatem nactae , undequaque per uri nam evagantur, eamque turbant, & quasi corrumpunt. Enim vero urinam , ita , ut ante diximus , Digore immutatam , foedatamque, lento cinerum, sive aquae tepentis calori , aut alio quovis pacto igni apponito, &observabis ilicet, sesa iterum, pinguedine , pristinum in urinam colorem , pristinamque puritatem , ac limpitudinem reverti .

CAPUT III.

De Nephritide. NEpbritis penes Clinicos, vox licet fuerit admo- Definitis.

dum semper ambigua, crebrius tamen ad den tandos rhnes inflammatos usurpata videtur; in quo sensu vel ab ipso Galeno acceptam invenimus; qui renum insammationem esse protulit eum dolore vehementi

SEARCH

MENU NAVIGATION