장음표시 사용
321쪽
3o6 LIB. II. SECT IRO CAP. VIII. CAPUT VIII. De Liene obfructo, inflammato, Osirrho inem .
Non secus ac reliqua viscera, quinimmo et ob sanguinis, quo irrigatur, torporem, & quasi
segnitiem, etiam frequentius obstruitur lien . Attamen ejus inflammatio, tametsi non suppuret, ob humores glutinosos , atque ausuros , quibus alluitur , consistit potius, neque in abscessium convertitur, at in scirrhum perispe concrescit. Lienem tum obseructum dicimus , quum humores aliquantulum in eo concreti,in tubulis stagnant,ita ut ulterius non progre diantur. Insammatum tum, quum humores in tubulis stagnantes , effervestendo, phimosin inducunt,& lienem incendunt . Supuratum tum , quum in flammatio ulterius procedens, eo demum perveniat, ut humor stagnans , plane immutatus, in pus abeat. Scirrhosum tum , quum humores , qui obstructionem faciunt, volatilioribus absumptis particulis , aut a re
liquis secretis, ita fixantur, ut, prope lapideam sibi nacti duritiem , stivi vix possint, quin sal quoddam,
ut ita dicam , in si tum , acre, ac erodens , quod Par tem ipsem depascit, fundant, emittantque. Lienem obstructum , & scirrhosum, quum ast
tantam pervenerit molem, ut extra stum sibi connaturalem praetermodum extendatur, tum et taetu affectum esse dignoscitur. Id tamen non ita facile deprehendos, si aut obstructio, aut scirrhus in splene snon eo devenerit; lien quippe inter ventriculum, S diaphragma , ut ante jam diximus , aliquantulum delitescens, manus hypochondrium snistrum explorantes, sicilius eludet ἱ quo in casu, nec gra Vitas quia
322쪽
quidem adeo augetur , ut ponderis sensum ex ea regione inserat . bplenem inflammatione incendi ex sensu quodam doloris obtuso, ac ob arteriarum copiam , ut vulgo dicitur pulsatili percipies; non secus ac a febre, qua tum e3citari debet, elli non a dens adeo, quam quae ab aliis incensis visceribus proin iduci soleat. Tum obstructi, tum scirrho affecti, tumnflammati Iienis causam ex dictis facile quisque sibi
educere poterit. In prognosi adnotandum , obstructiones lienis, periculi licet ut plurimum expertes , pervicaciores tamen, quam reliquorum viseerum, esse. Scirrhum pene insanabilem, qui praeterea quandoque sunditur, S gangraenam , ut superius innuimus , facit. Inflammatio plurimum habet periculi, sed citius selvitur. Veruntamen, nisi aut cito solvatur, aut aegrotantem efferat, vel suppurat, Vel in stirrhum conversa ulterius producitur. Ex hepate ad splenem, & ex splene ad hepar, eXperientia teste, non semel transsertur inflammatio. In primo casu minus habet periculi; quin immo et sanguis , qui ex naribus sponte profluit, urina, quae uberrime excernitur, eam lvit. Splen inflammatione incensus , non aliter quam hepar inflammatum, curari debet. Obstructus ut resolvatur, aperientia, emollientia, eluentia ,& praecaeteris martialia exigit. In scirrhum obduratus , nisi placide tractetur, magis magisque exasperatur; ete nim humor fixus, ut ante jam disimus, sol vitur; susisque maximam sibi comparat acrimoniam , qua aut humores uni Verssis coinquinat , aut viscus ipsum
exedendo, ulcus strdidum , & gangraenam inducit.
323쪽
3OS LIBER II. SECT. IV. CAP. VIII.
is. d ἀπ O Ophocles vir quidam ingenuus , quinque , & qua.do , praestue D driginta circiter annos natus, deliciis semperna iamd tus , pinguis, ac bene valens, ad temperam n
mtu tum, ut ex indiciis exterioribus conjeetari facile potueris , humidum, frigidumque , pituitosium nem. pe, Vergens, ex febre, quam mense Octobri, venando in agro Romano, ex coagulo malignam contraxerat, quartanarius tandem evasit. Quartanam , quae plane intermittebat, corticis peruviani nestio an dicam usu, an potius ab usu , immature compressit. Paulo post lente febri re, ac praetermodum languens, de pon dere quodam in hypochondrio sinistro , quod semper augebatur in dies , conqueri cepit. Ad mensem, &ultra, tale incommodum passus, omnino neglexit . . At enim Vero , quoniam ponderi, dolor quidam ejusdem lateris obtusus, vomendi nisus, cibique sestidium ingens, accesserant , nos demum consuluit.. Latus igitur dolens explorantes , tantam molem, tantamque duritiem sibi nactum splenem invenimus , ut non modo obstructum , verum et prope scirrhosum eme judicavimus. Adstricta erat aIrus , tirinas uberrimas emittebat, plurimam ex ore salivam e X cernebat. Pulsus erat debilis, frequens , com pressus, ac valde inaequalis; & quamvis neque sitiret, neque decumbiss non facile respiraret, pedes ta men Cedemate ita intumuerant, & squalor corpori adeo insederat univer , ut Sophoclem cachesticum fieri satis superque ostenderent. Qua de re affectionem eam tractare aggressi, bolos hoste A ex rhaba . baro deobstruentes, cum decoctione centaurii min0ris antelucanis horis quotidie deglutiendos prZstripsimus,
324쪽
scripsimus , ut alvus interim clysteribus crebro elueretur , Operam dantes . Dapibus ex herbis , ac radicibus amaricantibus, jure vitulino elixatis cum OvOrum vitello recenti quassato, vescebatur. Uinum, quod nunquam ei interdiximus , aqua chalybeata
plurimum sibi semper diluit. Boli praefati alvum dimhus singulis modice concitabant,necnon et urinas ube riores ciebant. Res, diebus quindecim elapsis., hac methodo in melius jam processerant. Hinc, ut mor bi radices ex liene obstructo prorsus evellerentur , solibus emollientibus epigastrio prius iterum , atque iterum ad dies plures admotis , ut aqua tepens, te juno ventre , ex alto per tubum de more in hypo chondrium sinistrum cum impetu descenderet, eis Cimus. Quo post dies circiter octo, splenis duritie Penitus subadia, pristinam sanitatem Sophocli nostro ComparaVimus . De ratione, qua id praesidii genus exterius adhibitum, quod vulgo Ia doctia nuncupa tur , agere Valeat, abunde ante jam diximus. Α R Rhabaris. Hen. subtilit. in pulverem redam scrv.j., croc. Mart. eum aquas viatil. ad normam Etimul r. parat. scrupos. , sal. rari. gr. viij., Brus. de cichor. q. s. M. . boc, cos. ut m.
ANIMADUERSIONES PATHOLOGICIE .
Ut liene laborant, ptyali simo esse solent obn Nihil aliud est piyali sinus , quam cre- re is spleneticis .ro , ct copio salisaeper os exeretio, ob in- 'ης- ς urgentem ejusdem sal vae , quae in glandulas salisa reo fuit, redundantiam. Pluribus morbis , tanquam symptoma , ad ijcitur ptyalismus ; neque alia ex causa, liene obstructo , concitari solet, ni fallor,
talis copiosa salivatio ; nisi quod vasa lymphatica,
325쪽
316 LIBER II. SECT. M. CAP. VIII
quae per lienem effunduntur uberrima , limpham aut non excipiunt, aut exceptam aliorsum non deserunt. Ex quo factum videtur, ut retrocedens in sanguinem, per os, & per renes sese uberius ex neret. Per renes inquam ἰ canes quippe, quibus ex industria per vulnus exemptus fuit lien, quamvis subinde vivant , frequentius , & copiosiuS mi sunt. LL
326쪽
De Renibus . Ureteribus, risitit urinari
deque iis, quae ratione partium istarum in corpore humano vitam habente, tum secundum, tum praeter naturam exoriri possunt.
De Renibus , Ureteribus , O Vesed tirinaris.
Ntestinis amotis, aeque ae me- Deseribuntur senterio ab imo ventre, dete- RςRς guntur in secie imi ventris postica Rehes, atque Ureteres , qui descendunt in vesicam urinariam . Viscera tamen haec obvoluta inter peritonaeum duplicatum conduntur; quod secare necesse est, seetumque sdiducere, ut in conspectum veniant. Renes dicuntur , sive Nephros corpora quaedam carnea , OUalia, nonnihil depressa, quae variae licet sint molis, hi nos maximos faseolos aemulantur. Bini sunt numero: unus scilicet utrinque. Dexter sub hepate conditur. Sinister sub liener ambo videlicet in regione Ium-hari, ubi Iumborum incumbunt musculis ad late ca
327쪽
sanguiferorum descendentium , quibus , tanquam bina poma, stipitibus adnascuntur , ut urinam a sanguine secernant . Dexter in homine, ut hepati cedat paulo inferior, quam sinister. Facies renum interior, ea nimirum , quae truncos respicit sanguiferorum descendentes, sima est. Altera gibba Quid fit pelvis. Renes medios si per longitudinem reseces , cuI-trum anatomicum recta ducens a facie exteriori r num convexa ad interiorem simam; & sectiones late-rales ita resectas si ab invicem diducas, prope faciem renum simam, capacitatem Offendes valde conspicuam, quae dicitur pessis. Describuntur Duplici tunica renes Vestiuntur singuli. Exte- ..ia: δ' tendinea proficiscitur a peritonaeo. Renes haec laxe involvens eos adnectit partibus proximis . Dexinterum videlicet hepati, caecoque intestino. Sinistrum lieni, &colo . Communis appellatur iccirco , necnon etiam ab adipe, qui foris ei adnascitur plurimus , adi-pina . Interior tenuissima, rubicunda , pellucida , renes quamvis arctissime Vestiat, facile avellitur . Hae nuncupatur propria, eoquod in facie renum sima ad ingressum vasorum intus reflectatur ; ubi varie dirimitur , vasorum tunicas exteriores , item et tunicam, quae pelvim intus obducit, efficiens . Daseribitur Sub tunicis propria delitescit renum siubstantia
i ta mea, quae nudi licet oculis ubique sese perhibeat
fibrosam , pluribus tamen compingitur glandulis r tundis, quarum Vascula excretoria nonnihil prius excurrunt versus renum peripheriam. Mox in fasciculos colligata pergunt ad centrum: videlicet ad pelvim, ubi desinunt, vel potius in varias attolluntur papi, lulas globosias, per quas Oscula tandem pandunt, is tium siecretum in pelvim expuentia. Id longe praecaeteris non ita pridem palana secerunt Malpigicus, S
328쪽
DE RENIBUS , URETERIBUS Oe. 3II
Bellinus, renum structuram microscopio sedulo solerterque rimati. Ad glandulas renates dirimuntur arteriae; item et venae emulgentes, quae truncis communibus faciem renum ingrediuntur simam, in ramos subinde per universam renum substantiam, necnΘn etiam per membranas exteriores effusi ; quae tamen aliquando propagines capillares et a truncis descendentibus suscipiunt. Nervos sibi comparant renes a plexibus intercostalibus , & a conjugationibus lumbaribus ; qui antequam subeant renes , plurima circumductione truncos emul- .gentes ambiunt. Vase renum ianguifera non alia ex causa emulgentia appellantur a Priscis, nisi quod opinarentur per ea renes urinam a .sanguine emulingere .
Nihil aliud videntur renes, quam glandulae minimae conglomeratae, urinae a ianguine secernendae potissimum inservientes . Urina secreta, a glandulis minoribus per tubylos excretorios, confluit omnis in pel Vim , atque a pelvi per ureteres in vesicam detanditurinariam. Urina ex observationibus chymicorum serum ,
sanguinis ectetum est, acre, mordicans; quod congregatur phlegmate plurimo , plurimo sale volatili, pa co sulphure, modica terrae, si ve capitis mortui, ac silium fixorum copia. Ureteres,canaliculi scilicet teretes oblongi,egre diuntur a pelvi, ad ingressum ianguiferorum ex facierenum sima , unde in formam veluti characteris S maximi , ex utroque latere ad vesicam oblique de n-dunt urinariam , quam in facie postica non procul a cervice subeunt. Bini sunt. Renibus singillis vid licet unus. Longitudinem palmi unius in adultis superare haud solent. Latitudinem calami scriptorii m n ris Tom. II. Rr non
Renum usus sQuid se utina . Descriuuntur
329쪽
3 i LIBER II. SECT. V. CAP. I.
non excedunt. Producuntur , uti monuimus , a reni
bus ad vesicam usque , intermedio peritona o dupli cato, per faciem interiorem musculorum Noas, idest semori flectendo inservientium . Nil aliud utique videntur ureteres , quam membrana pelvis interior extra renes in tubnium extenuata , & producta , quaesoris duplici alia obducitur membranula , a truncis sanguiferorum e Xorta exterioribus, qui renum suta stantiam interiorem ingrediuntur . 'Per membranas hasce excurrunt fibrae oblongat, & circumducuntur Orbiculares, quae ureterum parietes contrahunt, ut urinam , item et calculos Validius urgeant, atque sexcludant. Arteriolas, & venulas nanciscuntur truncis proximis. Propagines nervosis, perquam exiles licet, innumeras tamen suscipiunt, non procul
Iraecipue a pelvi, a paribus intercostalibus, item et
umbaribus. Hinc a calculis , qui pelvim, si ve ureteres assiciunt, acriter quoque per consensum assiciuntur reliqua viscera corporis humani, α reliqua organa, quae nervos ab iisdem truncis communibus hahent . D. . . .ium . Instruntur ureteres in vescam urinariam, non insertione in ve. aliter ac observavimus de insertione obliqua inter
,- μι-Rδx- membranas ductus cholidochi in intestinum duodenum , eadem serme de causa: ne videlicet urina, quae facile per ureteres defluxit in cavum vesicae , a cavo vesicae retrofluere queat per eosdem ureteres in ca umpelvis . Deseribitur ve- Vesicam , si ve cum aliis casim urinariam dici: isti se' 'μ mus sicculum membranaceum, quem offendimus, imo ventre anterius adaperto, in hypogastrio versus
regionem pubis , in ea capacitate, quam constituunt ossa iliaca inferiora , os sacrum, atque ossa pubis . Ibi urinam excipit a renibus per ureteres, quam Postmo dum
330쪽
DE RENIBUS, URETERIBUS &e. sis
dum foras emittit permeatum urinarium, idest perurethram. Teres est, a lato quippe fundo, leniter producitur in collum, atque arctatur. Fundum superius. Collum inserius, quod in urethram , sive in meatum urinarium per medium penem in maribus exin tenuatum , ab exordio penis ad finem usque producitur . In foeminis inter labia vulvae superiora dehiscit. Collum vesicae nuncupatur quoque cervis. Posterius in maribus vesicae cervix intestino incumbit recto, eui adnascitur . In foeminis collo uterino , cui et fi mi us adhaerescit. In utrisque alligatur anterius ossibus pubis. Vesicae sundum adnectitur umbilico per Iigamentum rotundum , quod urochus appellatur. Collum praeterea vesicae musculo circundatur sphinctere valido , carneoque, quo arcte clauditur , ne , & nobis nolentibus , re proprio defluat pondere urina. Insuper, atque in collo, digito sere transψersis sub sphinctere versus meatum urinarium caruncula informam valvulae apponitur ita ibi instructa, ut exitum facile pandat urinae per urethram etfluxurae obsistens contra, si urina per urethram semel effusa in vesicam urinariam retrosuere eniteretur. Caruncula praefata
a figura, & mole dicitur ab Anatomicis granum hor
Parietes vesicae triplici conflantur tunicii. Exterior tenuis, tendinea , producitur a peritonaeo. Plurima soris obsidetur pinguedine. Media carnea, cras sor , fibris exaratur pluribus carneis , quarum bene ficio contrahitur vesica, ut urinam foras validius impellat . Interior tenuis quoque , & tendinea , sive nervosa , longe tamen amplior, quam aliae, sensu pollens valde acuto; iccirco facies ejus interior mucore quodam obducitur adversus acrimoniam urinae, quae, si nudos attingeret vesicae parietes interiores, eos