Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

1071쪽

tur, non desidem vel negligentem se in gravissimis Ecclesiasticis legationibus suisse ostendit. Tumultuantis Galliae sanguineas caedes, diuturnum in Beligio armorum strepitum, varias multorum Regn Tum vices, leget & agnoscet, auctore Eminentia Vestra, posteritas, & tanti non ingrata beneficii Cardinalem Bentivolum non solum magnis ortum Principibus, verum etiam praeclaris ingenii dotibus simmum decus meruisse fatebitur. De me quid dicam pudet me tantarum laudum, quibus me Eminentia Vestra onerat; ora haec septem sibjecta Trioni longe remota a Parnasso rigent & frigent, ingenia nihil grande moliri vel in publicum proferre audent: Et nescio an uspiam minus grat animo, quam hic, si quis verum dixerit aut scripso rit, excipiatur. Nempe liberi populi est laudari magis quam argui: oliin quoque sui temporis res gestas attrectare, & nondum expiatis uncta cruOribus arma, vitia, ludusque sertunae, Principum o dia & amicitias privato contexere judicio, semper habitum periculose plenum opus aleae. Quae res me quoque aliud conantem deterruit, ne quid tale aggrederer, quod non selum supra vires &ingenium meum esset, verum etiam grandi me sine fructu invidia conficeret. Non deerunt nec desunt audaciores alii, qui sui temporis res gestas component: me vita lancto inter monumenta mea fortassis tale reperietur, quo eorum studium' adjuvari possit. Caeterum quibusvis res ab aliis. actas memoraturis Eminentiae Vestrae opera stribendae Historiae absolutissimum exemplas erunt, nunc mihi, quia tua dc a te missa eximiae erga me

1072쪽

LITERAE

benevolentiae Tuae sunt argumentum permagni semper mihi asi mandum. Diutissime vive, Eminentissime Domine, religiosissimisque ae magnis votis potiaris. Pulioviae io. Junii Anno ios .

XCIIX.

VOLUM, uirituque Signatura Referendiarium, cui Mosos malleum incudem interpositos componendae pacis desideriumprafferre, atque Polonia novi a Turcis beis Iericulum imminere expo- , nit, I S

Annibali Bentivbita, utriusque signaturae

- Reserendari Stanislatis Lubiensia Episcopus Plocensis. Romam.

scepti contra Moschos a Serenissimo Rege Nostro belli initia, quam secunda, quamque felicia fuerint, tribus ni fallor epistolis, Vir clarissi- me, significaveram; in quibus intellexisti exutum castris hostem, fusum fugatumque & a mole

seo rejectum, castrisque intra quae se recepera' e. ηercitum Regiae Majestatis admotum, ac MoschO- vitas miro stratagemate nuper obsessores arcta cinctos obsidione. Haec ad initium mensis Octobris gesta, quae dei neeps accesserint, paucis attingam. Hostis in spem advenientis subfidii ita intra muniamenta se tenebat, ut nunquam copiam pugnae nisi aliquoties furtive dare vellet. Magna ex parte tormentis res gesta , majori hostium, quam nostrorum exitio; omnia itinera, omnes vias praecluserat

1073쪽

landi causa egredi posset. Ea re etsi hosti frenum injectum videretur, nihil tamen insigne eflectum ἔ nam cum per quatuor circiter menses superbe hanc obsidionem Moschi sustinerent, novumque exercitum, quem missum iri crediderant, praestolaren . tur, nullas pacis honestae conditiones offerri sibi passi sunt. Id cum videret Regia Majestas, partem justam exercitus in ipsa Moschoriae penetr lia, Ducibus Rara novio &Gasgevio immisit, ut si quae hosti venirent subsidia, averterent, & ipsi Moschoviae Metropoli, belli terrorem ostentarent. Successit ea expeditio feliciter, vidit ipsemet supremus Moschoviae Dux late collucentesignes, sensit gemitum subditorum suorum, nee tamen tantum vel animi, vel virium habuit, ut suam suorumque salutem armis tueri & in apertum prodire auderet. Iam ii quoque, qui a Rege obsde-hantur, multum de pertinacia remittere coeperunt;

fortiter quidem a munitionibus suis sepius Nostros Tejecerant, tutique, ingenti vallo septi, videbantur, si sola deesset, expugnat quae cuncta, fames uehac pressi sub finem demum Ianuarii velle se de Pace agere ostenderunt. Nihil amplius quidem est quod perscribam, sed satis felicitatis haberemus, si hoc bello hoc tantum consequeremur, ut d minuta hostis superbia eum ad justas pacis conditiones.adduceremus & a societate Haereticorum, quorum ingentibus auxiliis insolescebat, segregaremus. Existimo te non latere, quam late pateat amplissimus ille Septentrionis recessus, quantum Moschovia opibus polleat, & si homines ii, alioquin barbari & rudes tali disciplina militari, ut hoc qua-

1074쪽

LIT ARAE

driennio factum est, imbuerentur, mirum quantum ad perniciem orbis Christiani valerent. M. hil illi aliud de Catholicis sentiunt, nisi eos esse impios & Turcis & Paganis deteriores, locum quem

Catholicus tetigerit, tanquam immundum verrunt & eluunt, & omnem consuetudinem Catholicorum aversantur. Notum est proxima aestate eorum pecunia Bassam Sili striensem auctoratum,

ingentem exercitum finibus Regni Nostri admovisse, Hollandos, Suecos, Anglos ab iis foveri, Min odium Catholicorum conduci, pecunia item iuvari; denique id unum in votis habere ut nomen Catholicum Romanum penitus extinguant,& sium schisma vel potius manifestam haeresin stabiliant. Sed ad tractationem pacis redeo, quam sinceriori fide eos sitscepturos demissiores jam illo Tum animi spondent, & nos iis potius, quam diu a turno & dissicili bello pacem confici cupimus. Nam cum proxime futura aestate ictae cum Suecis induciae exeant, hujus periculi maxima ratio erit Nobis habenda. Neque cum ipsisTureis certa pax ἔnam etsi praeterita aestate divina pene virtute Stanis Iai Koniecpolii, Castellani Cra coviensis, ita re pressi sint, ut magna parte exercitus amisia regredi turpiter coacti fuerint, tamen hac, ut illi vocant, Contumelia provocati, maxime si a Persarum Rego 'otium habuerint, arma & bellum spirare videntur. Caesaris quoque non satis secunda in Germania fortuna, Nobis ut mature caveamus, nos admonet. Brevi me feliciora Illustrissimae Domi nationi Vestrae, significaturum auguror ; si votis Nostris Deus annuerit, quem supplicςs precamur,

1075쪽

PROCERIM EuROPAE. Di Serenissimi Regis Nostri pro fide catholica sese pios conatus secundet felicitetque. Sed quid hoet in omnium pene Regum Aulis sacra fulsit purpura, Illustrissimus Honoratus Noster hoc honore dignus, cur in alio cense, & hujus sortis ero. Persi in re non multum ad me pertinente, nolo esse curiosus, quanquam magni istius viri causa valde eupio & Tibi, Illustrissime Domine, selieissiama quaeque. Plociae 3. Febr. Anno i634.

Litera S TANIS LAI LUBIE MSKII, Episcopi Placensis, ad JO ANNEM GEMBI CLII M, Secretarium Regium, quibus in illum inpe. hitur, qui Regi belli in ulteriores Mosovia fines proferendi autor extiteris, Pehementer optat, ut omnibus quam primum in patriam pel pistoribus, aut pacis saltem tuta s hone .pindicibus redire . . liceat,ἰ0 .

Ioanni Gembicio, Secretario Regio, Si

nislaus Lubiensia Episcopus Plocensis. in Mosiboviam MAle sit barbam & aeterno gelu damnatae genti, quae vobis tantum facessit negotium. Hoc unum nempe deerat, ut Serenissimus Rex devio& invio itinere in ipsa Moschoviae penetralia pr truderetur. Quisquis hujus auctor fuit consilii velim, ut ipsum tantum, & non eum, cujus salute nostra salus continetur, poeniteat. Tam immenses septemtrionis recessus petere, vel voto saltem ad subjugandam illam barbariem adspirare, nunquam majoribus Nostris visum. Nam tanta mcla

1076쪽

les coerceri, aut in ordinem redigi ut possit, vix unquam sperandum est. Praeclare Nobiscum ageretur, si id, quod jam a Nobis avulsum fuit, vindicaremus, dc Ostentatione armorum ac terrore belli metuque hostem vagum in pace contineremus. Doleo vehementer, te tot incommodis bellici itineris assici: Nam etsi animo fere nobili ea te ferre video, tamen virtutem ipsam interdum ingentilabore labefactari necesse est. Quanquam te jam rude donatum & inter veteranos relatum obduruisse ad ista ferenda mala, non temere suspicor, nec te terreri vel tubarum sono, vel strepitu tympani, ad cujus signum melius, quam olim ad Gallicantum, somnum capere assuevisti, nec jam exho Tescis cum Marupedanteputrem sonitu quatit ungula eampum.

Notae tibi sunt artes bellandi, scis, quo loco tutius

consistere, quo progredi, quo regredi, vel si in- 'terdum, turbatis ordinibus, adversi quid immi neat, quo te mature recipere debeas. Iam te nune mihi fingo, posteaquam ad Nos redieris militati fastu tua praeclara facinora Nobis reserentem, mi. litaria praemia ostentantem, thesauris e praeda Captis tumentem; quibus sine caede & sanguine te potitum nos mirati gratulabimur, praemia dece nemus. Ego curandae valetudinis causa hic per aliquot dies subsistam, nec multum a vestra conis ditione mea nunc abest; sudas tu in agmine, ego

in lecto ; tu saepe esuris & sitis; ego fere semper, cibis iis uteris, quos ex castrens penu habere potest, ego iis, quos in pharmacopolio paratos porin

1077쪽

porrigit medicus ; tibi hostilia tela, mihi chirurgi manus sanguinem elicit. Sed satis est tot lusisse verbis, illud unum in votis est eritque semper, ut vos parta victoria, vel saltem composita pace, reduces osculo & amplexu excipiamus. Commenis do me gratiae & amori tuo. Datum Thorunii io. Maji Anno Domini Iolo.

O MI TE M, Arahiepiscopum Larissenum, cui quid Polonis circa pacem rum Moschis ineundam iserandum, quidpea Turris metuendum Α, ev

Honorato Vicecomiti, Archiepiscopo L

- risseno, Nuntio Apostolico, Stanislaus Lu-- ε biensia Episcopus Hocensis. Vasariam. Est eur in meliorem spem veniamus prosperioriris successus, & aliquando tandem, amotis istis, quae impendent,calamitatibus ad potium salutis fiuctuantem Reipublicae navem nos reducturos, cum sanctissimus Dominus hoster indictis supplicatiorinibus ad conciliandam divinam opem Nos invitet. Foeda & ignobilia bella dici ea possunt, quae in Europa Regum ambitio, & insana regnandi libido commovet. Eos, qui talia gerunt, qui Christiano sanguine Christiano imbuunt gladios, sera

malae ambitionis merito acculabit posteritas. Ecce nunc novus apparet hostis, non ille solum petit Poloniam, non Nostris tantum imminet ceris

, triaq

1078쪽

LITER IE

trionis religionem Christianam extinctum it. Gravi Oppressi somno dormire vidcmurChristiani Principes, ruit paries, qui hactenus per quadringentos

annos obstitit, ne universa Europa in Turcicam iret servitutem, ne nomen Christianum deletetur, ne crux Christi ludibrio esset barbaris. Haec vident & Hrtassis rident vieini nostri, summi& prae- cipui Christianorum Principes mutuis inter se ceristant dissidiis, si Nos perierimus rati aliquid virium sibi accessurum. Minime dubitamus, quod si

haec, quae summum exitium nobis minantur, nota

fuissent supremo Ecclesiae Praesidi; illum pro sua

erga omnes pietate declaraturum fiasse, curae sibi esse salutem hujus Sarmatici Regni. Mus nomianis Urbanus secundus'quid non egit, ut Mahumetanos possessione sanctae terrae dejiceret id sane es. fecit, ut sub Go defrido Bullionio Hierosolyma in potestatem Christianorum rediret: Iidem fuerunt conatus Urbani Quarti, sed impares successus. Gregorii Decimi servens ille Zelus, illa ejusdem adhue in Palaestina versaretur & esset electus summus Pontifex concio plena boni desiderii ad milites sacri belli habita: Si oblitus tui fuero Hierusalem,

oblivioni detur dextera mea. Adhaereat lingua faucibus meis, si in principio laetitiae meae non meminero tui, mirum quantum assicit animum com- DOvetque. Respondebant quidem promissis facta, sed dum Concilium Lugdunense. ejus rei causa coactum promovet, in ipso praeclarissimi conatus exordio vivere desiit. Bonifacius Octavus, si pereunti in Syria religioni Christianae manum porrexisset, fortassis non tam suavio fato concidis-

1079쪽

set. Exciderat ea quoque ex reliquorum Pontificum mente cura, donec duo Pii,secundus & quinistus, divino affati numine tantam rem ad se pertinere censuissent. Ille quidem dam in portu An. conitano bellum molitur, vivere desiit, nec antiamum, sed vites sibi Misisse, ostendit: hic suis preia cibus obtenta ad Naupactum victoria coelum me ruit. utinam tandem aliquando Christiani Principes expergiscantur,& conjuncta arma in eo munem religionis hostem vertant,verius & glorio. sus triumphaturi. i Ego interim humillima obse. quia mea Illustrissimae Dominationi Vestrae dei ro. Ploeiae ai. M i Anno Domini i634. ,

mavortiam Regis ta mibium Polonιa virtutem Hlustri mactat elogio, I 0 .

Guido Cardinalis Bentivolus, stanislao /

Lubienski Episcopo Plocensi. ploriam.

Spes Nostras, quas in obsidione smolensci Polo.

norum & Catholici nominis hostes Moschi peis ne praeciderant, Potentissimus ac Invictissimus Po.loniae Rex, reportata de iis insigni victoria, mirifice erexit : ad suos enim pedes prostrata vidit ea barbarorum arma, quae ipsi in Nostram perniciem sumserant. Persuaserat sibi immanis eorum furor, ab aeterno frigore, quo plagae, in quibus anci Piti eventu tam diu certatum est, rigent, quando, PAR s I. Rrr etiam

, ' i

1080쪽

etiam hostilis rabies defecisset nostras copias profligatum iri. Verumtamen fortissimi bellatores Poloni, tanquam certissima coeli fulmina, immisissis in hostilia castra incendiis, ostenderunt, se eos esse, qui etiam in medio nivium horrore, pro vindicandis Deo &Regi suo illatis injuriis inflammarentur. Imo vero ipse dignissimus immortalitate Rex suo docuit exemplo, nullum validius incitamentum proponi militibus posse,ad labores ac belli taedia inconcusso animo toleranda, quam si ipsa Majestas Regia communis periculi ila conscia &particeps in castris armata versetur. Iam praesagit animus a bellicosissimo hoc Heroe ipsius quo. que Germaniae jam pene everse calamitatibus subventum iri. Et quidem intentatas Turcarum munas haud pertim eicet Vladislaus Rex, cum vel antequam Regni Coronam capesseret, Otto mannicam Lunam aut inobscuraverit, aut cruentaverit,

ac profecto existimandum sit, nunquam tanti Regis nomen hostes audire , quin eorum corda pavore pulsentur. Quae vero sit Romae in hisce rerum sive benegestarum nuntiis , sive melius gerendarum auspiciis conjectura, facile Dominatio tua Illustrissima assequi poterit; videt enim in Catholici Orbis Septentrionalibus confiniis palmas enasci ac lauros, religiosissimi Regis ac fortissimorum militum siudoribus irrigatas, videt ab armato illo sceptro se protegi, quod neque barbarorum viribus infringi, neque'schismaticorum conspiratione labefactari potest. Magna autem hinc seges enascitur exercendae tuael Dominationis Illu-

SEARCH

MENU NAVIGATION