Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

1041쪽

gioni juvandae deinceps devovet. Hunc ego ex me natum, iis eruditum monitis, quae ad salutem publicam curandam pertinent, praeceptis paternis obsequentem& nomini Catholico devotum .Sanctitati Vestrae tanquam communi parenti filium commendo. Vivat in sinu Ecclesiae sanctissimi que Sanctita tis Vestrae benedictionibus cumulatus totum se publicae utilitati impendat. In eam spem& reliqua mea succrescit soboles, & ego ipse, qua mente iuvenis fui, & nune provecta aetate idem sentior dulce, decorum & optabile esse pro religione Ecclesiaque Catholica morsi Ea voluntate, ut reliqui quoque Principes Christiani snt, eonsen. tientibusque studiis ad salutem communem tuendam incumbant, ego & opto inprimis & me quotiescunq; res poposcerit,& securae sacri foederis proponentur conditiones, si non ducem, secium certe rei gerendae sere polliceor. Quod reliquum est me Regnaque mea gratiae Sanctitatis Vestrae dilia gentissime commendo.' Dat. Λnno diti ei.

Litera STANIS LAI LUBIENSRII, ia

c ARDINALEM, DE TORRES, Numitum in Polonia Apostolicum, cui egregiis re laude dignis virtutibus conspicuo, debitum ipsi jamdudum purpura honorem codatum esse submisse

gratulatu IDa.

Cum te,' Illustrissime Domine, gravissimo Saniactissimi Domini Nostri judicio sacro Purpuratorum Collegio adscriptum mihi significatum es-

1042쪽

set, non nova dignitatis tuae accessio mihi visa est, sed quae omnium votis jamdiu destinata virtutibus tuis debebatur. Ego certe simul ac te in Regnum hoc sanctissimi Domini Nostri & sanctae sedis nomine venientem benigna fortuna in aedes meas intulit: ut vidi, ut complexus sum, statim id, quod futurum mox erat . iudicavi Tibi amplissmum deberi honorem. Taceo,quod ea familia natus es,quae

saepius hac purpura fulsit,suerit id cujusdam felicitatis , quanquam & haec ipsa comes est virtutis. Sed illa tua pietas, illud eximium propagandae rei Christianae studium, illa in honorificentissimo dignitatis gradu animi moderatio, hanc Tibi dudum texebat vestem, de ad hoc amplissimi honoris culmen te

ducebat. Suscepisti .sacrae Legationis munus eo tempore, cum res Nostrae pene deploratae essent, eum irruentibus barbaris nemo exterorumNos non interituros existimaret: sed erat animi tui contemnere tanta discrimina,&si quid immineret perie li, ultro appetere. Sic per turbatas bellis civilibus Germanias transiisti, sic cineres semirutae &fumantis Bohemiae intrepidus calcasti,t sic inter

micantes Haereticorum mucrones strustosque in tuam pernielem enses tuae immemor salutis, memor ossicii & demandati muneris evasisti, & medios arduum tenuisti pur hostes iter ; sic fines Rogni Nostri, quasi in tuto res Nostrae essent, hilaris ingressus es: sic ego te ut Angelum Domini a sacra Sede missum vidi & admiratus sum, felicitatem quandam ipso excelsi animi vigore nobis spondeu-tem. Non est nec erit unquam obscura haec tam

eximia

1043쪽

eximia animi Magnitudo, in suscipiendo & obeundo tam arduo & difficili munere, contemptis que periculis declaratae atque ut tu ea in re institisti vestigiis majorum tuorum, sic mox erunt eamdem stirpe orti, qui admiratione heroicarum vir tutum tuarum ad similes pro Ecclesia Dei ausus excitabuntur. Floreat augeaturque tam nobilis sanguinis propago, quae tot in omni genere virtutis excellentes protulit viros, qui rerum gestarum gloria, praecipuas Orbis Christiani partes illustrarunt. i Felices & Nos, qui te sacra fulgentem purpura in Patria Nostra conspicimus: qui non tua solum causa, sed Nostra etiam gaudemus, te ea dignitate quae summa est, esse auctum, cum ab omni ambitione semotus demandatum tibi munus in hoc arctoi orbis theatro egregia cum laude obires; cum Serenissimus Rex Noster, acer rimus virtutum censor, in te maxime propenderet; cum omnes Omnium hujus Regni Ordinum homines in admirationem amplitudinis tuae rapti amplissima dignitate te dignum esse judicarent. Nunc certe, uti nemo est in tota Polonia, qui non ea dignitatis accessione, qua auctus es, laetetur; qui non amplissima quaeque voveat & exoptet : ita ego ut Deus a devotis tibi animis prosecta vota rata ha bere , teque diu incolumem esse velit, toto pectore eum rogo. Ex Monasterio Tinecensi die a . Augusti Anno I622.

LXXXV.

1044쪽

- . ctogem Brandenburgicum , cui Regis sui nomine lde exprobrat, quod non impediverit, quo mi nus soror sua, Gabrieli bethlemio, Principi Tranis. Omania, notorio Regni Polonia hosi in matrimois nisi coliscata fuisset, δεπ. . . :

ut saera Regia Maiestas Dominus Noster

C m ripissimus , cur ordines Regni minus

probent hanc Serenitatis vestrae, vel potius Suderis mannἱae uatis cum Bethlemio, Selenitate Vestra annuentς, coni*ntiionem, paucis ego eo nonrin ρ Sergnitate vestra interpellatus explicabo, ratus me im lib*statςm vel candorem potius in optinlam partem accςptum iri. Eo animo sacra Regia Maaiestas inminus Noster clementissimus, ac inclyti Poloniae Magnique Ducatus Lithuaniae ordines, Serenissimam Domum Brandenburgiis eoin, sanguinis arctiori nexu Regibus Poloniae dudum bifuitani noyisjami beneficii ac essione obis ligandam putarunt, ut contra omnes hostes amicitiarum illustriorum incremento, paratiores tuistioresque essent: sed praecipua cura Regiae injestati fait, de recuperando Regno Sueciae, quod injuste intor ptum, propinquus quidem agnatus,

1045쪽

sed idem juratus hostis detinet. Ad id essiciendum quid Serenissimus Serenitatis Vestrae avus, quid deinceps Serenissimus parens se allaturos, quae auxilia conciliaturos promiserint, recens est memotia; sed illis deesse fortasse poterat occasio bene in hoc negotio de Sacra Regia Majestate merendi: Serenitas Vestra statim ac principatus possessionem adiit, multa quoque imprimis signa dedit suae erga Regiam Majeitatem optimae voluntatis,

quae tamen mox collocata in matrimonium Regiae

Majestatis hosti sorore sua in dubium vocari potuissent, nisi Serenitas Vestra constanti asseveratio, ne , se inscio id factum fuisse, testata esset. Non ignotae erant Serenitati vestrae Regiae Majestatis de minus sincera Bethlemii erga Regiam Majestatem Regnumque Poloniae voluntate gravissimae suspiciones, inde ortae, quod cum Turcis contra exerciis Nostros steterit, quo dispius ad vasta das regiones nostras Tartaros incitaverit, quod suis seipiendi contra Nos belli Os manno Tiuearum imperatori auctor praeeipuus fuerit. Ista quidem tanquam ab homine Turcieae servituti obnoxio prosecta minus nos afficiebant, caeterum clandestiis nae ipsus cum hoste Sueto in perniciem Reipublicae Polonae & Regiae Majestatis conspirationes, interisceptis anno superiori literis deprehensae, affectataque sub hoc praetextu assinitas, quo ille esset erga Nos animo, & quid nova hac conjuructione peto cetet, luculenter declararunt: Et Serenitas Vestrahoe nomine per Internuntium Regiae Majestatis interpellata, ac de perniciosis Bethlemittentamenistis edocta, quam alieno esset ab ineunda cum ho-

1046쪽

ste assinitate animo palam Ostendit. Nunc mutatae voluntatis suae, nullam aliam Serenitas Vestra

adfert rationem, nisi quod licuerit semper familiae suae suo arbitratu assinitates contrahere: facile quiadem id concesserim, nisi ea fides, qua Regiae Majestati & Reipublicae Serenitas Vestra obstricta est, imtercessisset: nisi Serenitas Vestra seudoligio devi

ista, se hostibus Reipublicae hostem fiore spopondi siet: nisi seria & plane paterna Regiae Maj est

iis cohortatione, ne homin- male erga Regiam Maj estatem animatum, nova cum . hoste Sueco affinitate conjungi pateretur Serenitas Vestra,ia, monita esset, nisi denique Serenissimam Sororem hosti Reipublicae nunquam se desponsaturam Pr misisset. Quae cum ita sint, facile Serenitas Vestra

statuere po test, quid & Sacra Regia MajestasA quid amplissimi ordines, de Serenitatis Vestrae sincera propensione sint deinceps opinaturi ; & quas ra

tioties, ne quid detrimenti per eam occasionem captait, inituri. Illustraturumne si hoc inauim nium splendorem Domus Brandenburgieae . in Dri manu .situati est M verumenimvem turrent N os, si Periorum temporum:cxempla, Mi tristissima potius ejusmodi assinitatis experimenta. Sigismumdus primus Poloniae Rex cujus filia strenissimi S renitatis Vestrae avi mater fuit Iabellam filiam I anni Lapolio tum quidem Regnum Hungariae B

damque ipsam tenenti in matrimonium colloc verat ', sed eo mox vita functo infausti nominis Rogina , armis Turcicis, quorum praesidio maritus ni tebatur, Regno cum filio exacta, nisi in Polonia

1047쪽

xendus fuisset. Nuper Sigismundo Bathoreo, cui si nihil domestici splendoris i siet, suis illustris Stephano Rege Poloniae patruo existimari poterat, magna ipe nuptam vidimus Serenissimam Archia ducem Austriae, sed quam tristi exitu ne commemorare quidem libet. . Bellaemio an bene cum Regia Majestate conveniat, nubis non satis con-ctat; erga Nos certe, qua ille sit voluntate, communicatis cum Sureo hoste, in perniciem Regia Maiestatis & Reipublieae Nostrae eonsilis ipse sis prodidit. Ex irin quidem Reipublicae Nostrae nunquam fuit,lut foedus cum iis pacisceremur, qui sub alieno vivunt Imperio. Ad me quod attinet, cum probe norim, quam propensa voluptate S cra Regia Majestas Serenissimae Domui Brande Burgicae semper faverit, ego quoque di fausta qua que Serenitati Vestrae voveo,& illud imprimis opto, ut de Sirmitate Vestra quam optime mereri P sm. Allatae quoque nant ad serenissimum Himaeipem Dominum Iohannem Λlbertum, sonenit etis Vestraelitene, sedcvmeam titulum, qui Regum filiis judicio orbis universi debetur errois fortasse scribentis) non prae se ferrene, ad eas nullum re sponsum dati vissm.. , Humillima mea obsequia Serenitati Vestrae defixo. Ciememteiis die decima tertiaDecembris Anno millosimo sexcentesimo via

1048쪽

Majestatu consiliarium, cui, quam foede Elector Mandenburgicus datam Regno Polonia fidem f fellerit, nuntiat,IDI.

tis Consiliatio, Stanislaus Lubienski Episcopus Luceoriensis, Regni Poloniae Procaneellarius.

Sperabamus equidem, Electorem Brandenburgicum vel sua sponte vel tua cohortatione, vel fidei officiique sui rationibus expensis ad causam Regiae Maj estatis & Reipublicae consilia, conatusque suos accommodaturum, dc ita fere Comes Schwartaenbergicus ejus nomine Legatione apud Sacram Regiam Majestatem functus pollicebattar. Sed eece post discessum tuum haec interim contigerunt. Regiomontani, quas suo aere conduxerunt peditum cohortes, has exauctoratas, praesente & inspectante Domino Electore, navibus impositas ad hostem miserunt. Excusavit hoc factum Dominus Elector, quod Magistratus Regio montanus non sit omnino in sua potestate, & pleraque arbitratu suo agat; sed non sine risu accepta ea e cuiatio. optime enim Nobis notum est nutu Domini Electoris omnia isthic geri, sed adeo parum caute negotia, quibus salus Reipublieae innititur, tractari, ut non sine ingenti exurimationis tanti Principis jactura, magna suspicio subsit mutuae cum hoste pactionis. Impune milites Branderiburgici cum Sueticis congrediuntur, colloquia& consilia rniscent, & quod nuper capti militesiasti sunt, unus idemque militum Praefectus dc in ex

1049쪽

PROCERUM EUROPAE. 9 sercitu Gultavi cohorti praeest, ct apud Electo-

riosi Electorales Consiliarii videntur & publicae salutis de Principis sui dignitatis obliti: de Nobis

vero ita sentiunt, quasi haec animadvertere & ex- Pendere neseiamus. Sed perniciosa consilia ultro se produnt, nec diu fucata perfidia latere potest. Idem Comes Schmartzenbergicus receperat se eLΚcturum, ut Dominus Elector ad Exercitum No-srum submitteret mille ducentos pedites de tria

tormenta majora, ad quatiendos muros apta. Poterat id fieri sine ullo discrimine, dum a Nostris Braunsberga oppugnabatur ; sed dilata res haec, , ut hostis de hoc subsidio non solum certior fieret.. verum etiam ad intercipiendam hanc militarem . manum paratus esset, qua de re communicata filis-l secum illo consilia, ita liquide constat, ut negari non possit. Nam & Sch artZenbergicus Comes ad me datis literis quasi praesaga mente scripserat. se vereri, ne ab hoste subsidium hoc interciperetur,& Nos id ita sere praedixeramus, factumque est, ut consulto cohortes istae Brandenburgicae eo duce rentur, ubi ab hoste structae erant insidiae: nee multum hosti in his intercipiendis laborandum fuit, ultro, eo viso, signa translata & infamis facta deditio. Rem ita fuisse actam fatentur nonnulli Nobiles vere Germana fide Germani, qui infamia facti moti ad Nostros transfugerunt, testati flagitium hoc militaris proditionis sibi magnopere displicere, seque ignaros & a Ducibus circumventost eam infamiam incurrisse. Haec tibi significanda putavi, quem non dubito doliturum, ita Domi-

1050쪽

oum Electorem suis Consiliariis obsequi, ut ejus fossicium desideretur, & hic Princeps tot a Regia Majestate auctus beneficiis , nequaquam illis respondere videatur. Exaetas ex Silesia Caesareae Najestatis hostes, nos & gratulamur & gaudemus et paremque in aliis locis successum ex animo conceptis ad Deum votis optamus. Studia & ossicia mea tibi defero, florentemque Hrtunarum & dignita tis incrementis diu valere percupio. Variaviae Anno I627.

LXXXVIII.

. MUM, Electorem Manden burgicum, quibus eum sedulo hortatuae, ur obligationu erga Poloniam

I suaque salutis memor, ira aBersus quoscunque hostessuppetias ferret, ἐωρ. .

Georgio milhelmo, Electori Brande

burgico, Stanislaus Lubiensia, Episcopus

Plocensis. literas meas redditas'esse Serenitati Vestraeon dubito, &de mea erga se voluntate eo Serenitatem Vestram este sensu censeo, ut mea eoninsita, measque cohortationes ab amico pectore Profectas, non omnino aspernandas esse existi-niet: caeterum quia in eodem adhuc haeremus vado, & ossicium Senatoriae lanctionis a nobis postulat, ut ad omnes Reipublicae partes intenti paratique simus , studiaque eorum, qui communis Patriae salutem & debent & possint tueri, excitemus, l

SEARCH

MENU NAVIGATION