Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

261쪽

LITER E

cogitata Nostra, optato caruerint successu, id Nobis non venit imputandum, sed illorum iniquitati& tergiversationi ac technis, qui omnia a Nobis proposita media partim indigne rfecerunt, partim eluserunt & frustrarunt. QEapropter cum leniora nihil proficerent, nulla prorsus admiratio ne dignum, quod Nos ad asperiora inviti adscςnderimus: Et quia Dilectiones Vestrae in prioribus suis Literis, nec verbo quidem attigerunt remedia, quae Dilectionum Vestrarum Autoritate & interis

positione justissimis querelis Nostris adhibenda, haud injuria postulavimus, quid aliud inde colligendum fuit, quam Nobis optionem, imo necessitatem relictam fuisse , alia via, Nobis Statibusque Nostris interim prospiciendi Quod autem sael ius protestati sumus, hic repetitum quoque vo-umus, nimirum Nos ab Imperio Romano, Dilectionibus Vestris, seu aliis Imperii Romani ordinibus ac membris, quae nos non offinderunt, nequaquam alieniores esse, & nisi provocati fueri-- mus, non alienos futuros, verum hoc armis nostris solummodo quaeri, ut privata quorundam in turbido piscari suetorum ambitio, serocia ac licentia, ne in immensum excrescant, retundantur, nec non Nostra securitas & amicorum, vicinorumque salus in tuto collocentur, quo facto Imperium Romanum non turbamus, nec debitam Imperatori Imperioque obedientiam detrectantium partes juvare, nec Statum Imperii laedere, sed multo magis turbatores publicos coercere, inclytaque Imperii membra ab exitio servare & a turbatorum injuriis vindicare Nobis animus est. Tandem Nos hor-

262쪽

PROCERUM EUROPAE.

& abducamus, quod tum demum iaciendum arbitramur, ubi certius aliquid, cum de Injuriarum Nobis illatarum satisfactione, tum Nostro, vicinorumque securitate constiterit. Et si ante annum& quod excurrit, alii non semel moniti ad manifesta signa e Borussa educenda atque abducenda promptiores se ostendissent, nec exercitus noster in has oras nunc forsan ductus fuisset. Caeterum si etiam nunc conditiones Pacis aequae, honestae ac tutae in medium allatae fuerint, remque hanc ab al. tera parte serio tractari animadvertemus, tantum abest, ut a pacis tractatione Nos alienos ostendamus, quin justam & securam pacem unicum ac praecipuum armorum Nostrorum scopum esse in.

genue profiteamur. Ideoque Orbis Christiano Dilectionibusque Vestris gratulamur, quod eos in spem solidae pacis erectos intelligamus, quam Di

lectionum Vestrarum praeclaram in communem

Orbis Christiani pacem propensionem & studium instituti Collegii Vestri Virtus omnino polliceri videtur. Et quemadmodum Nobis omnia bona, omnemque amicitiam de Dilectionibus Vestris promittimus; ita, si qua in re illis vicissim gratificari poterimus, ad id Nos semper invenient benevo Ios & paratos. Datum Straisendi die is. Septem

Fris, Anno 163 . .

Vestrarum Dilectionum

Praesentatae Ratisbonae 9. ιρ . Oct. ΛΠ.I6 O. . Bonus Amicus o cinis sanguineus

263쪽

Reverendissimis, Celsissimis, Illustrissimis D minis Consanguineis, Amnibus & Amicis Nostris Charissimis, Romani Imperii Electoribus Principibus. LXXIIX. Lisera Τ OR GEORGIII. Electoris Saxonia, ad VLADIS LAUM IV. Polonia Regem,

quibus dolorem suum ob mortem SI G IS MUNDI III. Regis oe Constantiae Regina Parentum ipsius, gaudiumque, quod in Successorem ac RG gem Polonia electus sis, testatur, 163. P. P.

EX Regiae Serenitatis Vestrae Literis die I . Novembris anni praeteriti datis, at hisce primum diebus Nobis exhibitis, plenius intelleximus, quod' eum divinae Maiestati placuisset Regiae Serenitati Vestrae per obitum Serenissimi Domini parentis, Domini Sigismundi III. Poloniae & Sueciae Regis, Magni Ducis Lithuaniae &c. &c. gloriosis recor dationis, acerbum doloris vulnus infligere. Eidem nunc placuerit orbitatem & luctum Εjus essicaciter solari, ex quo ad I3. diem Novembris ab inclytis ordinibus in Regem Poloniae, Magnumque

Ducem Lithuaniae electa ac renunciata fuerit, ac

ad solennem inaugurationem die 3o. praeterlapsi Mensis Ianuarii post peractas Serenissimorum Do

minorum Parentum, laudatissimae memoriae ex se quias, praestituta, eum annexa petitione, ut utrobiaque quanto affectu & benevolentia Regiam Ue

264쪽

PROCERUM EUROPAE. 3 3

sequamur, testatum faceremus. Nunc confiteri

oportet singulos & universos, & quotidiana subainde id comprobat experientia, praepotentem illum Deum, qui omnem hunc mundum regit ac moderatur. laeta solere permutare tristibus, quosque in casum adversum incidere permittit, hos juxta beneplacitum propitiae suae voluntatis rursus erigere ac solari, & quos caedit ac vulnerat, eorum plagas & vulnera iterum obligare & sanare. Plane Nos quod attinet, persuasissimum Regia Vestra Serenitas sibi habeat, non uno nos modo affectos

fuisse. Nam quam primum Regiae Vestrae Ser nitatis Ejusdemque Domus Regalis splendidissimae

moerorem ac luctum ex obitu Serenissimorum Parentum contractum cognovimus, non potuimus non ad compassionem Christianam & condolen tiam commoveri. Posteaquam vero ex Regiae

Vestrae Serenitatis Literis percepimus, Inclytos Status Regni Poloniae & Magni Ducatuc Lith Aniae, tam fortem, tamque heroico spiritu praepolis lentem, nec non tanta sapientia, tam excelso imgenio, adeoque tot virtutibus regiis praecellentem Magnatem ac Dominum in Regem situm unaniis mi consensu elegisse, Ejusque Capiti, solenni ina gurationis ritu Regale diadema imponere deci visse, equidem ingenti laetitia tam laeto accepto nuntio perfusi sumus. Magnas Regiae Serenitati Vestra: gratias nqn tantum agimus, q9od ea de racertiores Nos reddere, atque hoc ipso publici sui gaudii participes facere voluerit: verum etiam tantae dignitatis accessionem, qua Deus optimus ma- admus Ssrςnitalom vestram in Thronum hune reis

265쪽

galem subvexit, Eidem animitus gratulamur, VO- ventes & optantes, ut spiritu Consilii, Sapientiae, Intelligentiae, Roboris ac fortitudinis induta, Regnis ac Provinciis suis secundo vitae cursu , optime vigens valensque in pacis & quietis publicae perpetua fruitione, florentissimaque fortuna ad Christiani populi laudem atque emolumentum laudatissimaeque coronae Polonicae honorem, de- cus ac incrementum, per spatia annorum ac decu sus quam plurimos immortalis Dei munere praeesse valeat. Quod reliquum est Regiam Serenitatem Vestram perstudiose rogamus, ut in Regia illa aesingulari illa assectione atque amicitia erga Nos Nostramque Domum Electoralem constanter perseveret & continuet, si qua in re Regiae Serenitati Vestrae vicissim grta ossicia, amicitiam & honorem praestare poterimus, omni tempore Nos Regia Vestra Serenitas promptissimos ac paratissimos in- veniet. Dabantur Dresdae die II. Febr. I6ss.

Ei rea STATUUM S. R. Imperii milbronna congregatorum ad CAROLUM L Anglia Regem, quibus Ira foedus milbronna intre Prisciapes Protestantes, libertatis Religionis publieaeque securitatis tuenda causa initum, nuntiant, Io

Serenissime ac Potentissime Rex, . Domine Clementissime. OMnium Principum & Rerumpublicarum ma

ximopere interesse, ut Status vicini in Libera

talibus

266쪽

ratibus, juribus & Privilegiis suis conserventur, ne unus ita praevaleat, ut postea tractu temporis leges omnibus reliquis. etiam iniquas, pro lubitu imponere possit, iis notissimum est, qui res politicas vel summis labris gustarunt saltem. At quid per hosce quindecim annos in Germania aetiam,

qua ratione una Domus Libertatem Nostram op-

Primere , absolutum dominatum apud Nos primum stabilim,& Monarchiae universalis fundame ea ponere, quibus innixa reliquis quoque Regibus, Principibus & Rebuspublicis graves esse eosque desideriis suis tr plicare possit, conata sit, nemo, quam qui omnia, ignorat.

Hisce gravissimis argumentis inter caetera, quae plura enumerari possent, Serenissimus, Potentissumus &Gloriosissimus quondam SuecorumRex beatissimae memoriae, Gustavus Adolphus motus,arma expedivit, ut libertatςm Nostram & omnium vicinorum securitatem vindicaret. Postquam autem arcano omnipotentis consilio ipsius Regia Dignitas & Majestas, pro omnibus pugnans, egregie vincendo occubuit, aeternum triumphatura, nostrum

esse duximus, nobis ipsis non deesse, vestigiis bene monstratis insistere, libertatem stabilire, oppressos restituere & quantum inNobis securitatem praestare. Hac igitur de causa in Urbe Imperiali Hailbrunnconvenimus, & quod non solum ipsi justum &necessarium duximus, sed etiam ad id a Regibus, Principibus & Rebuspublicis amicis, & inter illos etiam a Regia Dignitate & Majestate vestra per Legatum ipsius, generosum Equitem, Dominum Robertum Arbstruder adhortati fuimus, in nomine

267쪽

racio

LITERAE

certiorem reddamus. Primum, quod attinet benevolentiam,quam Regiae Vestrae Dignitatis & Majestatis dictus Legatus nobis obtulit per consilium salutare, quod Nobis dedit, quodque ipsi unicum salutis Nostrae medium esse judicavimus Nos autem Regiae Dignitati Vestrae & Majestati obligatos, pluribus adhue eidem obstrinxit, & ad gratias ingen--fes, quas etiam hisce agimus, pro solicitudine & a Lfectu singulari in nos devinxit ; quanquam jam ante vidissemus, Nostram salutem & omnium VicinorumNostrorum securitatem a Nobis conjunctionem animorum & virium tam inter Nos, quam

cum inclyta Sueciae Corona, postulare; tanti tamen Regis, patriae Nostrae amicissimi, adhortatio , nos jam currentes,non leviter impulit. Quod ergo secundo loco dicendum, in nomine individuae Trinitatis foedus, cujus exemplar Dignitati Vestrae Regiae ct Majestati transmittimus, sanxivimus, ad nullius, praesertim pacifici, offenfionem & ad securitatem vicinorum, quorum aeque Nostri interest, nos subis sistere; nam acta proxime elapsorum annorum in bello Mantuano in seminibus discordiarum per Helvetiam seminatarum, in aliis machinationibus satis superque demonstrarunt, cupiditatem domunandi hostis, terminis Patriae Nostrae non coerceri, sed adumbratam Monarchiam universalem ad vicinos Nostros etiam spectare, cupereque hanc Domum super ruinas libertatis Nostrae fundamentastruere, quibus innixa, reliquos etiam Reges &Respublicas tanto facilius evertat. Et Gallia ipsa aliquot abhinc lustris experta est, quo Hispania te

dat, & quod Deus avertat, si nos hostis superasset,

etiam

268쪽

etiam tunc experiretur. Tertio invitavst Nos Il-Iustris Dominus Fequieres, ut intraremus in sce-dus, quod Regia Vestra Dignitas & Majestas cum

Corona Sueciae renovavit; sed cum minima pars Nostrum praesens adesset, & absentes Deputatos suos solummodo misissent, non aliter instructos, quam ad tractandum de iis saltem articulis, qui in Literis, per quas convocati fuimus, continebantur, tum nihil concludi potuit , inopia mandatorum. Interim in consessu nostro nihilominus foederis istius articuli propositi fuerunt , cumque maximam pariem aequos & bene positos esse agnosceremus, & in sexto non dubitaremus, Regiaevestrae Dignitati & Majestati eam esse mentem , ut velit Statibus protestantibus omnia & singula jura, quae iis vel jure Magistratus, vel vi & respectu territorii aut superioritatis , tam circa ecclesiastica, quam Ρolitica competunt, salva,integra & illibat ta manere, & persuasem Nobis sit, Regiam Vestram Dignitatem &Majestatem non permissiaram, ut ex Regno seo, vel ex vicinia hostes nostri, neque directe neque indirecte, juventur vel suppomtentur, & demum speremus, eam hoc belli dissicillimi tempore, cujus sumptus, quam immonsi sint, satis novit, ut quae ipsa bella maxime gessit, nos subsidio nummario esse juvaturam, cognitum habens, quanto minori cum damno ignis in aedibus vicini, quam in propriis extinguatur , tanto minus absentium Legati dubitarunt. Dominos &Principales suos huic foederi, ubi per Literas Dignitatis Vestrae Regiae & Majestatis edocti fuerint, eos in his non errare, lubenter subscripturos.

269쪽

LITERAE

Quod reliquum est Dignitati Regiae Vestrae & Maiestati omnia felicia & prospera optamus & illam

curae Omnipotentis Dei commendamus. Daban- tur Flayibrunnar 26. April. I 63s.

Per Vestrae Regiae Dignitatis &

Majestatis Observantissimos &c. LXXXI. Lisera: GEORGII II. Land ausim aco-m-Iudiensis, vigore quarum CAROLO I. Anglia Regi exponit, illam jurisdictionis partem, quam secum Elector Palatinus in Oppidum i Uadien- se habuisset communem, stibi ab Imperatore, incompensationem damnorum ditionibus Hassatis per milites Palatinos illatorem, ad Heatam e , atque abs eo enata inter se π dictum Electorem lac de re controversia aequis N amica transacti nis conditioni ε tandem decidamr, assidue flagi

' Serenissime&Potentissime Rex, Domine' Consanguinee, summa observantia colende. Non dubitamus, quin Regiae Vestrae Serenitatiabunde latis constet, quantum exercitum Cae-streae Majestatis accitu &auspiciis, Marchio Ambrosius Spinota, Circuli Burgundici Archistrate-gus, annoM. DC. XXI. in Palatinatum inferiorem duxerit, quamque brevi tempuris spatio pleraque loca munitiora, tantoque magis alia, cura & ultra Rhenum, in potestatem suam redegerit: ne quiadem illis locis parcendo, quae Domino Palatino Et

270쪽

Isoc aeuu ΕΠ ROPAE. ' 263- Electori non in solidum propria, sed cum vicinis Principibus aliisque immediatis Statibus Imperii

communia fuerunt. Unde contigit, ut non minus alii in communione constituti, a bello asto alieni, in praeliis illis affligerentur, quam qui tano uam belli autor petebatur, ipse Dominus Elector PalatinuS.

Est oppidulum in parte sylvae Hercyniae, Ottonica dicta, nomine Umbstadium, . cujus possessio' Principibus Hassiae Landgraviis, jam ab annis amplius centum,cum Domino Palatino Electore comis munis erat. Verebatur Dominus Parens noster,' inclytae memoriae Ludovicus Hassae Landgravius, ne illud, quia planum est, & immunitum a Caesareo & Hispano exercitu, interciperetur, & eodem modo. quo alia loca, cum Domino Palatino communia, infestaretur. Ipsi etiam subditi & incolae, supplices Domino Parenti nostro facti, enixissimis precibus contendebant, ut se universos in protectionem suscipere,& eripere his malis ingruentibus vellet. Quibus vota sua Consiliarii Electorales in Regimine Heidelbergensi accommodantes, egerunt cum eodem Domino Patre nossro, ut Umb- - stadium cum suis attinentiis, veluti ex parte ad se spectans, in suum Patrocinium ac Clientelam ex

toto suscipere acquiesceret. Id quod & factum est; atque ita Vmbstadiani cives & subditi, tanto periculo liberati, secure sub alis tum dicti Domini

Parentis, tum nostris exinde usque huc degentes, salutem omniaque commoda sua, Nobis accepta esse ferenda, ultro fatentur. Quorum securitate

suisque propriis astastionibus stimulati, alii quam pluri-

SEARCH

MENU NAVIGATION