Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

291쪽

& quam sancte sincereque eam semper coluerit, id cum pacta publica caeteraeque heroicae actiones suae, tum ea, quae extremo Dilectioni Vestrae, etiam cum morte sua praestitit ossicia, luculenter testantur. Neque enim chartis tantum illita vel aereis incisa tabulis, sed Orbis terrarum conscientiae, regio plane sanguine inscripta sunt. Nos quidem prout in Regium ejus thronum , ita in eandem quoque voluntatem consiliaque successimus: nee

post gloriosum suae Majestatis decessum, qui Gquam in nobis desiderari passae sumus, quod ad ean-pem excolendam augendamque ullo modo conducere posse visum fuerat. Quando enim ipse per aetatem sexumque a parium praestatione exiscluderemur. Legatis & Ducibus in Germania Nostris semper mandavimus, ut paternis vestigiis pre se inhaerentes, a partibus Dilectionis Vestrae caeterorumque foederatorum mascule starent, donee finis foederis universalis, honesta, securaque Pax tandem serent. Et quanquam exercitus annonae pabuloque interdum ex agricolarum voto, minus

parcere potuerint, ac per hoc alicubi subditorum querelas causati sorte fuerint novit enim Dilectio Vestra talia omnia bellorum incommoda rectissime ) in militaribus tamen ossiciis , me minimam quidem eos alienae suspicionis ansam dedisse, quin potius ita se in cunctis erga Dilectionem Uestram

gessisse persuasum habemus, ut, si nihil gratiae M

savoris, certe nec odium vel hostilitatem ullam meruisse speremus.

Quod cum ita sit, non potest non grave &ace

292쪽

bum Nobis iaccidere, quinimo nec vel intelligere vel mirari possimus, quo ex fundamento proveniat, quod de die in diem contraria sere omnia experiamur. Parum fortasse videri posset, Pir-nensem Pacem, praeter expressissimas foederis tabulas, nobis insciis & inconsultis, factam esse, si condigna Nostri ratio in ea habita fuisset. Etsi enim Nos etiam, ut magnam belli partem saltem per Legatos eidem interfuisse, par erat, communi tamen tranquillitati hunc quoque defectum facile Condonassemus, modo ipsa pacis substantia in caeteris non fuisset neglecta. Nunc cum adversum Nobis foedus potius, quam ullam pacis umbram

continere dicatur, atque ut res luter alios Ecta,

Nos minime obliget: qui fieri potest, ut absque praevia vel extensione vel restrictione , atque ita ulteriori tractatu, eidem salva existimatione Regia subscribamus t Certe si vel Dilectio Vestra ea dore Nobiscum decenter tractasset, vel saltem pati

voluisset, ut cum Imperatore ipso uberius ager mus : aequiori sorte animo cuncta ferrentur. βed cum neutrum horum hactenus admiserit: quin ipsa

de facto procedat, & alieni actus praeiudicia, No

bis vel invitis obtrudere contendat ἱ quae poterit aequanimitatis demistio suadere, ne non jure queramur, plane indignissime haberi merita Nostra. Ac tametsi haec omnia quocumque praetextu in Pi lectione Vestra excusarentur; Illud tamen omnino non videmus, qua Iuris specie veletur, quod perci piamus etiam caeteros, tum Principes & ordines Imperii, foederatos Nostros ad scederum rupturam P ΛRs I. P st j inuis

293쪽

stimulari, tum Legiones Nostras Germanicas ad sacramentorum violationem & nefaria in Nos as- ma vertendum tantopere sollicitari & impelli, ut misi de candore gentis persuasum haberemus, nominem hactenus Germanis ambitiosius fidem coluisse, non immerito de plurimorum constantia dubitari posset. , Quicquid autem hoc totum sit, quam primum ejusmodi consilia agitari , & Dil clionem Vestram armata in Nostros manu movere perciperemus, confestim jussimus, ut quousquo paeesset, cedendo, consiliis prius Omnia, quam armis experirentur; nec facile committerent, ut justissima in hunc diem signa Nostra, nisi valde lacessita, villius foederati cruore temerarentur. Cessisse etiam per aliquot Principum territoria intelleximus, donee ipso etiam albi tranato, nihil ultra praeter mare

esset,quo cederent: quando continua exercitusU

stri persecutione, necessariam tandem defensi nem praestare, eamque, quae per obsidionem Domittit eis intendebatur, propulsando eladem ave tere coacti sunt. Quae, quamvis justa Numinis viti- dicta, in propria auctorum capita teciderit; magnopere tamen dolendum est, amicitiam, foedusiaque Evangelicum ejusmodi catastrophe maculari. Videre enim tanquam in speculo Nobis videmur, quam rideant in sinu suo communes adversarii Nostri, tam belle cςssisse artes suas, ut jam exultabundi cernant Evangelicos ipsos inter se commissos reciprocante clade in propria viscera saevire,

atque ita mutua attritione vix diu emansuris aemu

lorum direptionibus velut sponte sese adaptare.

294쪽

Quae universa, cum diu non postini absque Di.. lectionis Vestrae & mutuorum Consanguineorum

Nostroriis, quorum penates belli jam moles involvit, ruina, ac irreparabili Reipublicae Evangelicae detrimento continuari: per communia eam

sa ra ostestamur, ne tam peritulosis consiliis se-amplius circumduci patiatur 3 sed mentem anicmumque serio sincerae honestaeque Pacis tractationi tandem adjiciat. Quod si fecerit eoque Nos respectu habuerit, quo Reges exteros Regnaque tractari, publica Imperantium Majestas postulati per Nos minime stetisse videbit, quo minus sua Germaniae Pax optata brevi refulgeat; quemadmodum ab Ilustrissimo Domino Axelio oxenssimna, vel in ejus discessit a caeteris cum potestate substitutis Legatis Nostris, & Dilectio Vestra & caeteri Omnes,quorum interest, pluribus intelligetis. Sin vero propudioso infidarum conditionum obiectu necessitas Nobis imposita fiserit in bello adhue eontinuandi, coram DeoMuniverse Nos mundo excusatas fore confidimus, si extremae Nos quoque Defensionis mediis uia suerimus. Quo quidem Temedio quemadmodum adversus foederator de necessarios Nostros libentius supersederemus: Ita quo sit Dilectio Vestra antipo, expectamus euinpraesentium exhibitore Colonello Nostro, Nobili Nobis sincere fideli, Melchiore Falchcnbergio, quem eo Nomine ad Dilectionem Vestram expedivimus. Intersa saniora Dilectioni vestrae

consilia ex anim Moventes. Divino Eandem Numini amice commendamus. Dabantur in Re

295쪽

Sacrae Regiae Majestatis Regniqu*

Sueciae respective Tutores & Λει

. 'ministratores.

Gabrieloxenstierna Iacobus de IaGardie

Carolus Gyldenhielm Regni

Petrus Sparre nomi- Gabriel Oxenstiern

ne Regn. Suec. Cam . L. Baro in Morebit &cellarii mppr. Lindholm R.S.The Inscriptio. saurarius. Ad Serenissimum Electorem Saxoniae. LXXXV. 'Litera Responsoria priores a JO H. GE ORGΙo Saxonia Electore ad REGIAS SUE CICAS praecedentes data, quibus faederis olim cum Gu po Adolpho Suecorum Rege initi obligationem cum ipsa dictι Regis vita desiisse ,seque vinculo foedera titio non amplius teneri exponit, ι66.

Serenissima Regina. Regiae Serenitati Vestrae, quicquid hono

ris , ossicii & studii a Nobis proficisci potest, illud omni tempore locove promptum paratumque offerimus, Domina Continguinea &AEnis Charissima. EX Regiae Vestrae serenitatis aci Nos transmissis por Colonellum Ejusdem, Melchiorem Fal-

296쪽

chenbergium bene traditis Literis, illarumque inscriptione animadvertimus, Regiae Vestrae Serenitati complacitum fuisse, nomen Nobis titulumque Contaderati Principis ut impertiret. Quod sane licet ab optima intentione prosectum sit, attamen relationibus & persuasionibus aliorum in eo aliquid datum arbitramur, quasi stilicet stedus inter Regiae Vestrae Serenitatis gloriosae memoriae honoratissimum Dominum Parentem, Serenissimum Principem, Dominum Gustavum Adolphum, Suecorum, Gothorum & mandatorum Regem, Magnum Principem Finlandiae, Ducem Esthoniae dc Careliae, Ingriaeque Dominum dc Nos, prima Septembris luce, Anno i Ri. initum, mutuaque sponsione firmatum, pro haereditario sit habendum, plenissimumque validitatis robur adhue obtineret, etsi unus vel alter fatis sic urgentibus distesserit. Id quod tamen Capitulationi penitius introspectae Consentaneum non est, quippe in qua ne verbum quidem extat, quod ad hunc sensum intellectumque detorqueri possit: ac ut maxime de Regiae Suae Serenitatis intentione id Risset, luculentioribus Verbis Regia ipsius Serenitas hoc expressisset: E contra vero in Nostro arbitrio ex juris dispositione situm fuisset, constituere,num ad hunc quomque cassim , contaderationis quoque Leges ac-eommodare placeret. Etenim verissime assirm1-re possumus, Nobis in mentem nunquam venisse, alios praeter Regiam Sueciae Serenitatem, in hanc foederis secietatem admittere, eamque ad haeredes succestaresque extendere. Merito igitur fixum in

inconcussumque manet, pactiones istas subsecuta

P 3 Regiae

297쪽

LITE RAE

Regiae Suae Serenitatis morte fuisse dissolutas, nosque pro foederato amplius non esse habendos, sed laxam nullisque vinculis adstrictam illigatamque potestatem recepisse, ea omnia peragendi tractandique , quae publicae utilitati proficua ac salutaria fore duceremus: Quemadmodum nec in Domo Nostra Electorali receptum, ejusmodi isderibus se implicare, quae in haeredes di successores sint transitoria, ipsasque adeo ditiones & Provincias hoc nexu asticiant: Neque insuper videmus, si adulteriora progredi & latius extendere capitula foederis voluissemus, quo pacto erga Patriam Nostram charissimam, Romanum videlicet Imperium, id excusare potuissemus. Quod si Vestra

Regia Serenitas capitula confoederationis accur lius introspexerit, statim animadvertet, contra quas nempe Personas cum Regiae Serenitatis Ue

strae Domino Parente gloriosissimae memoriae, se dus depacti fuerimus, quae ipsae post in bello occubuerunt, & proinde in rerum Natura esse desierunt. Inveniet insuper causas istas, quae Nos ad contrahendum cum Regia Sua Serenitate foedus permoverunt, dudum sublatas esse omnes, neque ad bellicas illas expeditiones, quae post Regiae Suae Serenitatis decessum susceptae fuerunt, extendi posse. Quemadmodum & illud toti Imperio notum, quod quandiu post Regiae Serenitatis excessum, cum Caesarea Majestate Nobis controversia fuit, nunquam a Suecicis partibus in qualitatecti ederati Principis steterirnus, neque copias

Nostras cum Suecicis conjunxerimus. Quae D.

Innia eo probantur sortius, quo Regni Sueciei

298쪽

pROCERUM EUROPAE.

Cancellarius, Dominus Melius Oxenitierna, post- ouam Dresdam in Aulam Nostram mense Decembri Anno I 632. venit, inter mutuos sermones ac

discursus de bello habitos, ne quidem minimam significationem prae se tulerit, quasi post secutam

Regiae Serenitatis mortem vinculo istos ederatitio adhuc teneremur; Caeteroquin de disiense Nostro contestati fuissemus, quin potius Ipsemet confessus est, obligationem istam socialem morte Regis Serenissimi jam totam exspirasse. Etenim si Regiae Vestrae Serenitati visum estet, inquirere diligentius, an actus ejusmodi mortem Regis subsecuti fuerint, qui Nostra ex parte animum continuandi & persistendi in foedere arguant, utique apparebit, quod armis pariter ac consiliis, a Suecicis partibus Nos separaverimus, insuper etiam principes aliquot Imperii & Civitates Liberas occasionem commo dam nacti, antequam cum Caesare tractationem Pacis aggressi fuimus, amice & serio commones Cerimus, ut accurata & sedula circumspectione in re tam gravi ac ardua uterentur, in publicas Imperii leges, tanquam pacis & tranquillitatis adamantina vincula diligenter intuerentur, ac potius de iis conservandis quam abolendis, & nova Regiminis forma introducenda cogitationes sustiis

Perent.

Qua in re nihil indecorum aut Nobis ipsis indignum admisisse videmur; quin potius illud sollicite egimus, quod Nobis ceu fideli ex sanguine

Germanico electorali oriundo Electori, & columnae Imperialis aedificii, toto terrarum orbe maxume decantati, pro honore Nostro, conscientia, j m

299쪽

rejurando, sublimi ossicio & statu conservando iniscubuit, quodque sin vel omissiim vel oscitantius tractatum fui siet, gravem conscientiae Nostrae labem, & erroris apud seros posteros nunquam pu gandi notam, nobis inurere potuisset. Quemadmodum igitur post mortem Regis Ertissimi, cum Regia Vestra Serenitate in novam scedetis obligatationem descendere, neque e re neque ex usu Nostro Hre duximus, ita nemo inficias ire poterit, Nos in vivis adhuc existente Rege Serenissimo, contracti foederis retinentissimos iuisse, ut cum S renissimi Hispaniarum Regis in Rula Imperiali Residens Ambasciator, Dominus Marchio de Lais derella, per generosum Dominum Henricum Paradeyser, Baronem, Anno a 6si. Nobis significanis dum curasset, id negotii sibi datum esse a Rege, omni ut studio curaret, quo subortae inter Caesaream Majestatem& Nos simultates & dissidia, selicissima compositione sopirentur, animique inui. cem exasperati in mutuam concordiam iterum coalescerent, tamen Nos oblatam transactionem modeste recusaverimus, hanc afferentes excusationem, Nobis id per Serenissimum Regem Sueetaeae Evangelicos Protestantesque ordines minime licere, ea ratione, quod per id tempus foedus cum Regia Serenitate Sueciae adhuc ineonvulsum duraret, quod ipsum vero morte Regis bellicosissimi secuta concidit & exspiravit. Quae cum ita sint. Regiam Serenitatem Vestram ossiciose rogatam

volumus, ut peramicam hane ac propemodum necessitate quadam Nobis extortam informatio nem, aequo animo ferat, in eamque Omnino sen-

300쪽

tentiam accipiat, quod Electoralis Nostri ossicii Dignitas, honor proprius, & Sacramentum sacro Romano Imperio praestitum, id a Nobis omnino

efflagitent. Quippe qui facile subodoramur, quid plerique Ministri Suecici,adversarii Nostri, per usurpationem praedicati stupratacti , ad Nostram injuriam & praejudicium moliantur & quaerant. Non igitur possumus, certe nec debemus ad haec

conticere, ut obtrectar ribus Nostris omnem materiam calumniandi praecidamus, quasi per receptionem literarum Regiarum saepedictum praedicatum tacite agnoverimus, eo ipso confitentes,

aeque Regiae Vestrae Serenitati Nos foedere iunctos esse , atque ejus gloriosissimo Domino Parenti, quod secus esse supra demonstratum est. Interea Regia Vestra Serenitas sibi habeat persuasissimum,

Nos amicitiam ejus magni aestimare, inque summo habere pretio, ac pro ea quae inter Nos intercedit necessitudine, omnem ipsi honorem, amicitiam&studia, nullo non tempore promptissima futura, exhibere paratissimos est e. Quo cum Regiam Serenitatem Vestram divinae Protectioni & tutelae ad incrementum omnis Regiae felicitatis quam diligentissime commendamus. Dabantur in Castris

Hallensibus, die 2 8. Februarii Anno l636.

Johannes Georgius Elector. LXXXVI. msonsoria Το HANNIS GEORGII L nlectoris Saxonia poseriores ad CHRISTINAE,

SEARCH

MENU NAVIGATION