Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

511쪽

LITER AE

statis Vestrae mercaturam faciunt, de vi multa atque injuriis sibi illatis, deque novis etiam tributis sibi impositis a praefectis aliisque ossicialibus vestrorum portuum & locorum, ubi negotia habent, α nominatim in Insulis Canariis, idque contra foederis articulos, quos commercii Causa utraque natio inter se sanxit. Quas eorum querelas Veras esse jurejurando confirmavere. Nobisque demon- strant, nisi jus suum obtinere possint, suaque damna resarciantur, nisi denique contra vim istiu

modi atque injurias praesidium aliquod certum, atque tutelam & sibi & fortunis suis habituri sint, non posse se amplius iis in locis negotiari. Quibus eorum querelis graviter a nobis perpensis, cumque facta illorum Ministrorum iniqua aut non omnino aut secus, quam res se habet, ad notitiam Vestrae Majestatis pervenisse existimemus, visum est nobis ipsas eorum querelas cum hisce literis ad Majestatem Vestram una mittere, nec dubitamus, quin Majestas Vestra cum ipsius Iustitiae amore, tum etiam commercii causa , quod vestris haud minus quam nostris hominibus fructuosum est, suis praecipere velit, ut ab iniquis illis nostrorum vexationibus abstineant. utque hujus gentis mercatores expetitam justitiam obtinere queant, nec non debitam earum injuriarum reparationem, quae

a Domino de Carillo de Guχmann atque aliis illatae sibi sunt, contra praedictos foederis articulos, utque perficere velit Majestas Vestra, ut praedicti mercatores fiuctum illorum articulorum percipere queant, in eaque vestra tutela sint, ut tam ipsi, quam fortunae suae ab omni injuria liberae & incolumςs

512쪽

lumes esse possint. Hoc autem magna ex parte consecuturos se esse putant, si ademptam sibi illam de judice conservatore schedulam, qui eOS a novo quodam consulatu in se quidem iniquiore defendat, Majestas Vestra rursus concesserit; ne si nullum ab injuria refugium sibi detur, abrumpi illud commercium, quod utrique genti commoda haud parva attulit, violatis hune in modum foederis articulis necesse sit. estmonasterio, Mense Augusto, Io l. CLI.

Litera CONCILII STΛTUS PAR LAEMENTI REI P. ANGLIAE ad Du-CEM SENATUM FE VENETUM, quibus inter Ioannem Dic ons s Dbum Throck-

monon mercatores Anglos ex una, re Dannem Pia tum mercatorem Venetum ex altera partibus, de centum doliis Cayeari controversiam esse nuntiat, utque memoratum Hattum ais Curiam Am . miratatus Anglieani, ubi lis penderet, ad jus ex loge audiendum remittant, amice contendit, I Ta.

Serenissimo Principi Venetiarum Duci,

Senatuique Celsissimo,

Concilium Status Parta menti Reipublicae

Angliae Autoritate constitutum salutem.

Serenissime Princeps, Celsissime Se

natus, Amici Charissimi. Wrcatores quidam Nostri, quorum alteri Ioannes Dickons, alteri Iob Throchmorion nomen est, simulque alii apud Nos questi sunt, quod

cum Diuiti od by Corale

513쪽

cum Novembris octavo dc vigesimo i 6 i. ex iure& autoritate Curiae nostrae Ammiralatus occupacsent in navi Hirundine vulgo nuncupata, cui ita Dunis consistenti Isaacus Taylor Magister erat,

centum dolia Caveari vulgo dicti, quae sua propria

bona essent, inque sinu Moscovitico Archangeli dicto eandem in navem imposita ἱ atque in ea C ria, prout lege agitur, decretum obtinuissent, quo dicta Caveari dolia sibi traderentur, fide sua prius interposita, se in illius Curiae sententia acquieturos; quodque eadem curia, quo lis illa ad exitum perduceretur, eum pro more scripsisset ad Magistratus Iudicesque Venetos, literas, quibus petebant uti Joannem piattum Veneta sub ditione degentem, qui Cavearum illum sibi vendicat ci aerent, quo reper procuratorem in Ammiralatus curia Anglica

se sisteret, ubi lis ista pendet, jusque suum proba ret, tamen idem Platius, & quidam David Rutis Hollandus, dum causa haec in nostro hic sero pen- det, multum supradicto Ioanni Dic konsaliisque illis Mercatoribus de Cavearo isthoc negotium facessit; eorumque bona & facultates nexu occupandas Venetiis curat: quae omnia singulatim,& quid hactenus in praedicta nostra curia sit actum, in literis illis requisitoriis fusius exponuntur; quas, post-- quam a nobis inspectat essenti ad Serenissimam Ue-' netiarum Rempublicam, ut Mercatoribus in hac causa adjumento esse possint, transmittendas ceu fuimus; atque ab ea vehementer petimus, ut non solum illae literae vim suam atque pondus illic ha-

here queant, sed etiam, ut bona illa & facultates Morcatorum, quas praedictus Platius & David Rutis

514쪽

PROCERUM EUROPAE. 447

nexu illigandas curarunt, liberentur; dictique rei ad nostram hic curiam remittantur, quid sui sit Iuris in hoc Caveato sibi vendicando lege experturi. Qua in re Celsitudo Vestra&Serenissima Respublica fecerit & quod aequissimum in se est, &quod illibata utriusque Reipublicae amicitia est dignum, quod denique, oblata quavis Occasione, pari hujus Reipublicae benevolentia atque officiis compensabitur. Datis ab Alba Aula die - - Febr. I82.

Subscripsit s Concilii Sigillum im

primendum curavit

Concilii Praeses.

CLII. lLitera PAR LAMENTI REIPUBLICAE ANGLICA N ad FRIDERI CUM III. Daniae Regem, cui Regiminis in Anglia formam

quidem, nihil vero amιcitiae, necessiitudinis ac commercii cum vicinis Regibus ac Statibus mutatum,

seque facio in ejus consilia mutui commercii - . rem spectantia consensurum esse, refert, ιθ a.

Partamentum Reipublicae Angliae, Sere

nissimo Principi, Riderico Tertio, Daniae Regi &e. Salutem.

Serenissime ac Potentissime Rex. L Iteras Vestrae Majestatis undevigesimo proximi

Decembris ad Partamentum Reipublicae Angliae ab arce Regia Haphniae datas per virum no

515쪽

4 8 LITER AE

cher accepimus, eoque animi affectu, quem res illic propositae merentur, libentissime perlegimus, Vestraeque Majestati persuasum hoc este cupimus,

eundem animum, eadem veteris amicitiae commercii, ac necessitudinis, quae Angliae cum Dania per tot annos intercessit, continuandae & conse

vandae studia, quae in Majestate Vestra sunt in Nobis quoque esse; haud nescientes, quamvis divinae Providentiae visum sit gentem hanc tam benigne& placide respiciendi receptam apud nos prioris

Regiminis formam in melius mutare, easdem tamen utrinque rationes, eadem in Commune comismoda, eundem mutuo usum atque liberum comis

mercium, quae pactiones priores & foedera interutramque nationem pepererunt, etiamnum durare vimque priorem obtinere, utrasque etiam obligare, ut communem dent operam, Foedera illa quam utilissima sibi mutuo reddendo, ut amicitiam quoque propriorem ac stabiliorem indies reddant; cumque Vestrae Majestati placuerit ea persequi consilia, quae in literis Vestris regiis scri a sunt, Partamentum eadem amplecti cum alacritate omni ac fide paratum ent, eaque omnia pro virili sita parte conferre, quae illum ad finem conducere arbitra-

buntur, Sibique persuadent, Majestatem Vestram hac de causa, ea itidem consilia capturam esse ad hanc rempublicam spectantia s cui etiam provisum pactis prioribus est,) quae ad hasce res facere possint ab Majestate Vestra nobis tam cupientibus proinpositas. Partamentum interea Majestati Vestrae ac populo felicitatem prosperaque Omnia preca-

516쪽

PROCERUM EUROPAE. 4 stur. Datis Westmonasterio die - April. Anno Domini Io 2.

Sub Sigilio Par lamenti subscripsit ejus

nomine atque autoritate

Prolocutor Paria menti Reipublicae Angliae. CLIII. Litera PAR LAMENTI REIPUBLICAE ANGLIAE , ad HAN SE ATI CARUM CIVITATUM PROCONSULES AC SENATORES, quibus se eorum Legatum res ei ipsius commissa propensio animo excepisse, ac sibi pergratam ore mutua inter gentem Anglicanam re eorum civitares necessitudinis re commemriorum continuationem nuntiat, I1 .

Partamentum Reipublicae Angliae, Illustri

bus & magnificis Hanseaticarum Civitatum Proconsulibus ac Senatoribus, Salutem.

Amplissimi, magnifici & spectabiles Viri,

amici charissimi. PArumentum Reipublicae flagitae literas vestras sexto decimo Ianuarii proxime elapsi datas,

perque vestrum publicum Ministrum Leonem ab Λirma allatas accepit atque perlegit, eumque ex earum autoritate audivit, qui &vestrarum Civi- tatum erga hanc Rempublicam propensum & amicum animum exposuit ιχ antiqua illa inter easdem amicitia, ut porro maneat, petivit. Partamentum itaque pro se testatur atque confirmat pergratum sibi esse, pristinam illam amicitiam atque necessi-

517쪽

tudinem, quae huic genti cum illis Civitatibus intercessit, & renovari ratamque permanere, seque fore paratum, quavis occasione commodum obialata, quod verbis in se recipit, id reipsa solide praestare eademque fide & integritate antiqui illi amici& foederati siui, ut secum agant, expectate quae autem praeterea Residens Vester speciatim in mandatis habuit, cum ea ad concilium Status integra a nobis remissa fuerint, quaeque proposuisset ibidem consultata, responsum illic atque transactum cum eo ita fuit, prout quidque maxime cum aequalitate & ratione consentire visum est, quod & Residens Vester renunciare ad Vos poterit: cujus prudentia & spectata probitas collata in eum a vobis publici muneris nota dignum praedicat. memmonasterio die - - Aprilis Anno Dn. I 632. Sub Sigillo Par lamentisubscripsit ejusque nomine s Autoritate

Prolocutor Paclamenti Reipublicae

Angliae.

CLIV. Litera PAR LAMENTI REIPUBLICAE ANGLIAE ad SENATUM HAMBURG ENSEM, quibus se literas ejus debito ipsi favore accepisse refert, utque suo Residen i picis imparia amicitia documenta omni tempore exhibeat, amice rogat, ἰύ .

518쪽

PROCERUM EUROPAE si Partamentum Reipublicae Angliae, Illustri

& Magnifico Civitatis Hamburgensis Senatui , Salutem.

Amplissimi, Magnifici & spectabiles Viri,

Amici charissimi. PArtamentum Reipublicae Angliae literas vestras

quinto decimo Ianuarii proxime elapsi Ham- burgo datas, perque nobilem Virum, Dominum ab Aisema, Vestrum & caeterarum civitatum Hanseaiaticarum Residentem allatas accepit atque perlegit, eumque ex earum autoritate audivit, dc quae amplius ab Vestra civitate mandata speciatim habuit, de iis ad Concilium Status remisit, quibus ut exciperent, quae ab eo proponerentur, deque iis, quae justa & aequa viderentur, cum eo quamprimum transigerent, autores fuimus; quod etiam exinde factum est. Utque Partamentum earum rerum, quae a vobis afferentur, debitam rationem semper se esse habiturum ostendit, suumque erga vestram

civitatem singulare studium, misso illuc Residente suo, ibique manere jusso testatum reddidit; ita viacissim expectat & merito quidem postulat a Uobis aequa reddi iis in' rebus, quae hujus Reipublicae ex usu, ab suo dicto Residente suoque nomine Vestrae Civitati, antiquitus amicae Nobis & foederatae, vel jam exposita vel imposterum exponenda erunt. mestmonasterio, Datis die -- Aprilis Anno Domi- ni io Fa.

Sub sigillo Partamenti sub cripsit ejus

nomine atque autoritase.

519쪽

s1 LITER AE

CLU. Litera ab ARCHITALASSO TROMPIO ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES exaratae,praelii napadis imter eorum s Anglicanam classes commissi ci

cumstantias exponentes, Ιθa.

Praepotentes Domini. Novissimae meae fuerunt de ai. huius Mensis

per tabellarium, qui instructionem mihi attulerat. Hucusque per mare discurrimus, ad Mosam, Nielingam, Ostendam & Neoportum ad vigesimum quartum ejusdem; Tunc prae nimia tem pestate marisque aestu anchoris insidentes, usque ad 28. mane hinc inde fluctuabamus. Tempestate vero dicto die in tranquilliorem mutata, anchoris levatis velificantes, diversi Capitanei navium Directores praetoriam appellebant, conquerentes, anchoras & rudentes sese perdidisse, imo quibusdam non nisi binas anchoras eum duobus rudentibus stuperstites esse: Consultum igitur censebamus, recrudescente tempestate ad promontorium Douveranum tendere, ne naves perirent. HO-rula autem nobis adhuc a Duyns distantibus, Commendatorem Iohannem Matthaei Vlissingensem, & Capitaneum Petrum Eldersen, ad Dominum Bournium Commendatorem navium Partamenti in statione Duynensi, ablegavi, ut illum meis falutarent verbis, ipsique indicarent, animum no-- bis fuisse circiter oras nostras mare sulcare: Amis. sis vero per nimiam tempestatem quibusdam an choris, Nos coactos fuisse, infra Douuram ancho inris

520쪽

tis insistere, ut nobis invicem succurreremus, quo peracto cursum nostrum prosequi moliremur: Nishil aliud quoque in mandatis nos habere, quam ut onerarias naves & piscatores hujus Status protegamus, & honorem Patriae conservemus, propterea nobis visum fuisse, dicto Domino Comme datori id ipsum notum facere, ne in sequiorem sensum adventum nostrum assumat, qui maxima cum civilitate me resalutari, gratiasque agi pro notificatione facta voluit. Vigesimo nono ejusdem hora secunda, expansis velis, flante Aquilone,tempestate tranquilla navigabamus versus Calatum, hac intentione, oras nostras appellendi; appropinquantibus vero nobis Caleti promontorium obviam veniebat Capitaneus Gregorius a Zanen, Amsteroda mensis, cum Capitaneo Huyrluyt ex se to Gaditano, comitantes naves septem ex praefato freto velificantes, ultra O. auri tonnarum pretium aestimatas, quas 28. die anchoris insidentes in loco Vieri reliquerat, ubi I 2. Partamenti naves erant

labantur. Ac quandoque dictus Georgius a Za- nen M. ejusdem circiter Goudstaert Partamenti eelocibus adfuerat, quod propter demissionem velorum hostiliter ipsum exceperunt, adversus quas sese spatio duarum horarum defendens, celox ipsium deseruerat; quapropter Commendator Huyrluyt& dictus a Zanen dubitaverant, ne naVes Partamenti sese congregarent & propter dicta litigia

ipsas una cum navibus onerariis invaderent, qua de causa ipsis consultum videbatur, ut Georgius a Zanen quantocius classem maritimam inquire

SEARCH

MENU NAVIGATION