Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

531쪽

L ITER AE

illius Populi in hanc Rempublicam exstiterint, &quam ex animo Partamentum studuerit publicae Pacis causa amicitiam eorum & societatem pristinam retinuisse. Datis ab Alba Aula 29. Iulii, I631. Subscripss Concilii nomine atque

Concilii Praeses.

D IN AN DUM III. Romanorum Imperatorem, quibus T ιtorium ab I o Canonicis Bremensibus Pacis Melbatica contentis e diametro con ιν rium indultum esse, graviter conqueritur, ut fimemoratum Protectionis Diploma reνocare a ubditos suos renitentes ad obedientiam sibi debitam praestanda everius remittere haud graνetur, obnixe contenssit, I1 .

Serenissime & Potentissime

Imperator, Domine Frater, Consanguinee Amice charissime. Rumore ad Nos non ita pridem perlatum est,

id in Aula Majestatis Vestrae agitari, ut pristini Capitulares Bremenses , subditi plerique nostri, Nobiscum seminatis dissidiis committantur. Nos quidem fidem sparso huic Rumori prius adstruere non potuimus, quam Nobis a praefecto Nostro, caeterisque in Ducatibus Nostris Bremensi & Ue densi Regiminis Ministris nuperrime relatum fuit, in Urbe Brema valvis primarii templi Nostri, D.

532쪽

PROCERUM EUROPAE. sue

Petri, affixum conspici Majestatis Vestrae Diploma quo sub specie miserandae Protectionis, dicti homines in pristinum Canonicorum statum, dignitatem, jura, privilegia; bona atque reditus asseruntur. Quae res inopinata, & quae non Nostrum tantum circa ista collegia quaesitum jus convellit, sed ipsi pariter Instrumento Pacis repugnat, rapuit Nos plane in admirationem; Quippe quae credere nullo modo possumusMajestatem Vestram committere aut pati velle, ut vel paci publicae contra- veniatur, vel Nobis grave ac intolerabile praejudicium creetur. Quod si vel ipsorum Capitularium, vel malevolorum hominum aliorum, qui fundandae inter Nos arctioris Amicitiae invident, sinistra quaepiam narratio quod Pace Majestatis Vestraedixerimus) Majestatem Vestram commovit, ut derepente protectorio pridin, quum Ea nupera aestate Vienna proficisceretur, tumultuaria opera subscripto se ingesserit, summa aequanimitatis Majestatis Vestrae laus fuerit, pati se de re universa rectius informari. Cum enim absurditatem rei & publicati protectorii formulam, eamque vulgarem &, promiscue usitatam Nobiscum evolvimus, nec ulla fit in ea mentio vel Instrumenti Pacis, vel motarum ' adversus Nos querelarum Capitularium, 'aegerrime inducimur, ut credamus, praevio scitu &deliberato Majestatis Vestrae eonsilio in vulgus id emissum esse: Concesti scilicet Nobis sunt in prae senti a Majestate vestra de consensu totius Imperii, Archiepiscopatus Bremensis & Episcopatus Verdensis, cum omnibus ac singulis ad eos pertinentibus bonis & juribus Ecesesi'sticis & seculari-

533쪽

bus, ubicunque sitis, &quocunquὸ nomine vocatis , in perpetuum & immediatum seudum sub titulo Ducatuum, cessante Capitulorum caeterorumque Collegiorum ecclesiasticorum non modo eligendi & postulandi, sed etiam omni alio jure, ad ministratione & gubernatione, terrarum vel bonorum ad hos Ducatus pertinentium, & remissis ad amicabilem compositionem vel processum, si quae Civitati Bremensi eum Capitulis simi, controversiis, sicut usu venire plerumque solet, maxime inter eos, qui diversam Iurisdictionem obtinentes iisdem moenibus continentur. Quo immoto fundamento, cui strictissime, uti par est, inhaeremus, sane multa mentis consideratione assequi possumus, qua vel ratione vel simulacro rationis vel necessitate aliqua inferri aut evinci possit, extinctis caeteris, putativa illa Capitularium jura Consistentiae & Fisci integra & ineoncussa ma tiara esse. Cum enim cessant & desinunt omnia Capitulorum jura, atque inter ea expresse aboletur administratio bonorum, transeuntibus cum Ducatu seculari universis & singulis in potestatem & dispositionem nostram, quid reliquum Capitularibus superesse poterit λ Ac quamvis acquisito hoc jure Nostro e vestigio concluta pa- eis uti & Capitulares ipsos , eorum quo depe dentes actutum removere loco & beneficiis potuissemus, Cananiales tamen Reditus ipsis ad vitam fruendos , data eorum huc Commissario Anno 364'. desuper resolutione, ex mera gratia indulliis mus ; Quam quidem clementiam Nostram illi non modo

534쪽

modo debita veneratione amplectebaniar, sed de mense Majo proximi elapsi anni, cum Commissariis Nostris, quos formando in Ducatibus Nostris nominatis Regimini destinavimus, tractatus super hac re iniverunt, quibus rite & ad placitum ipsorum Canonicorum conclusis, scrinia & acta literaria, sigillum, claves & ejusmodi alia extradiderunt, omni se administratione abdicarunt, &factae a Nobis bonorum Dispositioni submiserunt, Reditus conventos pro isto anno plene recipientes, ut mirari subeat, eo illos audaciae & impudentiae processisse, ut spretis omnibus anteactis, Majestatem Vestram intempestivis, nullique fundamento

suffultis querelis, deque impetrando Tutorio scujus benefacio in pristinum ferme statum se vindicari & restitui posse putant) onerare, jamque nuper in unum corpus coaliti, quae Nobis solis atque unice competunt summa jura ecclesiastica exercere temerario ausu praesumserint. Igitur cum haec sint cum manisesto Nothro praejudicio, summaque Nostra cum injuria, indignitate &contemtu conjuncta& publicae transactioni atque Instrumento pacis, nec non edicto executionis Majestatis Vestrae contraria, intermittere non posis sumus, quin convenientia & optata huic malo remedia mature adhibeamus, de Iura nostra illaesa, nec non pacta publica illibata circa hunc pariter articulum vindicemus, in transgressores pro culpae ratione animadversurae. Quae vero

Majestatem Vestram si exactam habuerit, quod valde dubitamus, hujus rei notitiam) causa moverit, seorsim & ad nudam hominum tam persis a vςris

535쪽

versorum sollicitationem, illis in hac causa deferiare, nec honore Nos dignari, Ministrum in Aula Majestatis Vestrae nostrum sesquiannum jam ver 1antem super eadem audiendi, non attinet Opero se inquirere: id majorem in modum Majestatem Vestram rogamus, velit pro ea, quae Et incumbit summa cura tranquillitatis Imperii, & concordia inter Capita & membra Provinciarum, imprimis

pro justitia & aequitate causae hujus & postulati Nostri, rebellibus istis hominibus impertitum Diploma revocare, & si quam habet vim obligandi habet autem in se vigore instrumenti Pacis nullam expresse illi detrahere atque praecidere, dictos vero subditos Nostros ad obedientiam Nobis

praestandam severius remittere, x rem adeo ipsam genuinae suae &instrumenti pacis congruae integritati restituere. Dici non potest, quam faciet hoc ad promovendas & amplificandas sincerioris arctiorisque inter Nos & Majestatem Vestram amia citiae rationes, quas vel maxime fovimus, Nobis credat Majestas Vestra, cum Tractatus tum Pacis, , tum Executionis promoveremus. Et immortalis apud omnes erit Majestatis Vestrae Laus, pactis conventis quam firmissime stetisse, & pacem tam . magno pretio pactam, & tot non homines modo. verum etiam gentes atque populos Christiani Or- bis afficientem, exactissime servasse, quae, ut omnium optime noverit Majestas.Vestra, tanquam perpetua lex & pragmatica Imperii sanctio observanda, & aeque ac aliae leges & constitutiones

Imperii proximo Imperii Recessui, ipsique Capitulationi Caesariae inscronda vςnit. Hus praeterea

natu

536쪽

naturae atque conditionis haec publica pacta sunt, Ut neminem, qui Iudicis aut arbitri partes superiis cognoscendis in se suscipere praesumserit, vel admittant vel agnoscant. Haec sunt de quibus in praesens Majestatem Vestram literis hisee Nostris adeundam & compellandam fuisse e re & usu Nostro & publicae pariter causiae esse existimavimus, spe indubia fretae, fore, ut aequissimo huic postulato Nostro & ejus impletioni locum sit conis cessura. De caetero Majestati Vestrae longam vitam, felicius imperium, & prosperrimos succesius ex animo apprecamur. Dabantur in Regia arce nostra Stockholmensi, die II. Septembr. I6J δ.

Majestatis vestrae

Bona soror, Consanguinea s Amica

CHRISTI NA.

DUM II. Magnum Etruria Ducem, cuisivm larem ipsius in tutandis navibuι Anglicanis benevolentiam se plurimi Deere sibique eam etiam gratissimam fuisse significat, re reciproca amicitia incia promittit, ἐθa.

Concilium Status Reipublicae Angliae, Se H

renissimo Principi, Domino Ferdinando Secumdo, Magno Duci Hetruriae. Salutem . '' GI 3 . Ser

537쪽

Serenissime Princeps, Amice tam rissime.

Concilium Status, cognito tam per Oratorem Celsitudinis Vestrae hic commorantem, quam per Carolum Longlacidum Mercatorum Anglico - , Tum negotia Liburni procurantem, quanta cum benevolentia ac fide Celsitudo Vestra navium Anglicarum in Libiirnensem Portum se recipientium tutelam susceperit, contra Belgarum naves praedatorias exitium illis atque direptionem minitantes.

literis undetrigesimo Iulii datis quas ad Celsitudinem Vestram jam dudum pervenisse sperat significavit, quam id sibi gratum acceptumque accidisset, eodemque tempore scriptum Partamenti Reipublicae Angliae de controveisiis inter hanc Rempublicam & foederatas Belgii Provincias ita

praesentia exortis ad Serenitatem Vestram una mia sit. ' Cumque rursus per eundem Carolum Longlandum Concilium intellexetit, quae ulterius mandata dederit Celsitudo Vestra de incolumitate atque tutela navibus Anglicis praestanda, etiam Belgis, ne id fieret, importune contra nitentibus, ne hanc quidem occasionem praetereundam esse censuit, significandi rursus Celsitudini Vestrae se Vestram justitiam & singularem in tutandis navibus suis constantiam cum pIurimi facere, tum sibi etiam gratissimam habere. Quod clim solidae amicitiae studiique Vestri in hane Rempublicam haud leve indicium sit, persuadere sibi poterit Celsitudo Vestra paria ossicia atque studia in nobis erga Vestram Celsitudinem nunquam se esse de-

538쪽

sderaturam. Quaeque declarare possint quam nobis deliberatum sit eam amicitiam, quae huic Reipublicae cum Vestra serenitate est, quam constantissime atque diutissime pro virili nostra parte Conservare. Nos interim navibus nostris omnibus, quae Vestros portus intraverint disertis verbis mandavimus, ut salutationes explosione totmentorum consuetas, omnemque honorem debitum Vestrae Celsitudini exhibere meminorint. Datis ab Alba Aula die - Septembr. I632.

D consilii Risio deinde consignandis subscripsit, Concilii Praeses.

CLXI. Ziura PAR LAMENTI RSIPUBLICAE ANGLIAE, ad FERDINANDUM II.

Magnum Hetruria Ducem, quibus navem oryza onustam, cujus restitutionem pro Cardio ursisset, ' . per curiam Amminulatus Anglicanam abjudicarum quidem fuisse a Cardio, sed ipsius procuratori

per Piniamenti mandatum in tesimonium favoris erga intercedentem resisurum esse nunciat, r62.

Partamentum Reipublicae Angliae Serenissimo Principi D n. Ferdinando Secundo, Magno Duci Hetruriae Salutem.

Serenissime Princeps , Amice Charissime. P,rlamentum Reipubficae Angliae Literas Vestrae celsitudinis Augusti septimo decimo, Floren-

Diuiti so

539쪽

tia datas aceepit: In quibus de res ibutione naviseujusdam agitur Oryra onustae, quae navis a Capi taneo Cardio Liburnensi vendicatur. Et quamvis in Nostra Ammiralatus Curia contra praedictum Cardium in ea causa sententia judicum lata iam sit, dc apud Delegatos provocatio tum penderet, tamen cum hoc Celsitudo Vestra petat, Parta me tum, quo tam amici Principis benevolentiam ac necessitudinem quanti faciat testificari possit, mandavit, quibus curae ea res est, ut navis illa cum oryza, vel saltem justum ejus pretium praedicto Capitaneo Cardio reddatur; cujus mandati fructum procurator ejus apud Nos re ipsa jam percepit. Et quemadmodum Celsitudo Vestra suum navibus Anglorum in portu Liburnensi patrocinium atque tutelam benigne praebendo Partamentum sibi magnopere devinxit cujus rei gestae narratio tam ab Oratore hic Vestro, quam a Carolo Longland mercatorum nostrorum illic procuratore delata nuper ad Nos est) ita Partamentum summo vicissim studio dabit operam, quotiescunque occasio dabitur, ut sua omnia sincerae amicitiae acque benevolentiae officia in Celsitudinem Vestram solide constare possint; quam adeo divinae benignitati atque tutelae commendatissimam vult esse. Datis estmonasterio die -- Novembr. I 6 2.

Prolocutor Partamenti Reipublicae Angliae. CIXIL

540쪽

. PROCERUM EUROPAS. 473CLXII. Liura PAR LAMENTI REIPUBLICAE ANGLICANAE , ad FRIDERI CUM

III. Dania Regem, quibin navibussuis redeundi in patriam potestatem Ha=ia adempnam esse conqueritur , urque Oratori suo ea de causa ad ipsummisso aurem benignam oe fidem amplam praebere velit, amice precatur, ἰθῶ.

Partamentum Reipublicae Angliae, Serenis

simo & Potentissimo Principi, Daniae Regi i cc.

Serenissime ac Potentissime Rex. PArtamentum Reipublicae Angliae postquam

accepit ab illius Classis Praefecto, quae nuper ad Haseiam Majestatis Vestrae portum missa est, ut navibus mercatorum nostrorum inde redeuntibus domum praesidio esset, praedictis navibus permissum non esse secum discedere; verum illic Majestatis Vestrae jussu retineri ; productis etiam ab eo Regiis literis vestram ea in re sententiam declarantibus, negat explicatas in iis literis rationes, cur naves illae retineantur, ulla in parte sibi fatisticere ; ut igitur in re tanti plane momenti quaeque ad prosperum utriusque gentis statum tantopere conducit,sequuturo fortasse majori incommodo maturius occurratur, misit Partamentum Virum Illustrissimum&spectatae fidei, Richardum Bradsha., Armigerum, Hamburgi Oratorem, qui itidem ad Maiestatem Vestram oratoris munus impleat, cum iis diserte mandatis, ut de praedicto negotio

Gg s agat et

SEARCH

MENU NAVIGATION