Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

501쪽

LITER AEauxilium, re isam perfugarum coluriem pelli ἀ-tionibus suis jubere velit, amice contendunt, δε .

Serenissimo Principi Iohanni Quarto

Lusitaniae Regi.

Quod oratorem nostrum & honorifice acceperit Majestas Vestra & benigne statim audierit, nullam interponendam esse moram statuimus, quin alteris quamprimum literis nostris intelligeres, gratissimum id Nobis accidisse, nosque nihil sanctius decrevisse, quam pacem, amicitiam, commercium, quod nobis cum Nationibus plerisque exteris, & inter eas cum Lusitanis jamdiu est, nullo nostro dicto aut facto, non prius lacessiti, violare; nec alia mente aut consilio classem Anglicanam Tagi fluminis ad ostium misisse, quam hostes jam toties fugatos persequendi resque nostras repetendi, quas per vim & proditionem suis dominis ablatas, colluvies ista perfugarum vestras in oras, ipsamque etiam Olissiponem tanquam ad certissimas latrocinii sui nundinas asportavit. Verum isti homines cuius audaciae, furoris & insaniae sint, ex ipsbrum moribus flagitiosissimis omnes jam pene Lusitanos abunde perspexisse arbitramur. Quo facilius a Majestate Vestra impetraturos nos esse confidimus, primum ut illustrissimo viro Odoardo Poppamo, quem huic novae classi praesecumus, quibus potes rebus ad praedatores hosce dein

bellandos, adjumento esse velis, utque eos cum Duce suo, non hospites sed piratas, non mercatO-

res sed commercii pestes , jurisque gentium violatores, intra regni ucstri portu -munimςnta diuti

502쪽

pROCERUM EUROPAE.

tius consistere ne sinas ; sed qua patent Lusitaniae fines terra marique pelli jubeas: sin hoc minus, ut Nobis saltem pace Vestra liceat defectores nostros,& praedones propriis duntaxat viribus aggredi, &, si Deus dederit, in Nostram potestatem redigere. Hoc ut prioribus literis vehementer petivimus, sic jam idem studio maximo atque opere ab Majestate Vestra contendimus. Hac sive aequitate sive beneficio, non justitiae solum tuae famam per omnes gentes bene moratas adauxeris, sed & Nos imprimis populumque Anglicanum Lusitanis jam antea minime adversum, Tibi tuoque Populo majorem in modum devinxeris. Vale. Dat. mestmonasterio die 27. Aprilis i6 o. CXLIV. Liura P LAMENTI REIPUBLICAE A GLIAE ad SENATUM CIVITATIS -

BURGENSIS, quibus eum, ut oratorem suum contra exulum suorum violentas manin tueri, crin hos serio animadvertere velit, denuo rogat, θο.

Partamentum Reipublicae Anglicae Amplissimo Civitatis Hamburgensis Senatui

Salutem.

Amplis smi, Magnifici er Pectabiles Viri,

Amici chariss mi. STudia Vestra, quibus venientem ad Uos Residentem nostrum accepistis , tam propensa, tamque egregia extitisse, & libenter intelligimus,& in eadem erga nos voluntate atque animo perseverare velitis, magnopere hortamur. Idque eoA O a . vehe-

503쪽

LITE RAS

vehementius, quod perlatum ad Nos est, exules iulos nostros, de quibus jam saepe scripsimus, efferre se solito insolentius in urbe Vestra nec contumelias solum, sed& minas quasdam atrocissimas in Oratorem Nostrum palam projicere. Hujus itaque salutem atque etiam debitum honorem hisce rursus literis commendatissimum vobis esse volumus. In illos autem perfugas & sicarios, tam veteres quam recentes, si maturius animadvertetis & nobis gratissimum & autoritate atque prudentia vestra dignum feceritis. Valete. Westmonasterio, Datae 3 i. Mai. 16 O. CXLV. Liserae PARLAMENTI REIPUBLICAS ANGLLCANAE ad PHILIPPUM IV. res anιarum Regem, quibus Antonium Ascamum, oratorem suum foedoparricidio Madrisi confossum esse graviter conqueruntur, utque de parricidis comprehensis eonvenienssceleri supplicium sumatur,pr

cantur, I Fo.

Philippo Quarto Hispaniarum

Regi estonium Ascamum a Nobis ad Majestatem

Vestram nuper missum oratorem, eoque nomine a Praefectis .vestris perhumaniter & publice acceptum, post itineris pericula tam longinqui, primo statim adventu in Urbem regiam, omni praesidio nudatum, tam foedo parricidio consessum in diverserio quodam , & cum Iohanne Baptista de Ripa ejus interprete mactatum esse magno sane cum dolore accepimus. De illis autem parriciis

504쪽

ricidis jam comprehensis, ut fertur, & in custodiam datis, qui non nos duntaxat per illius latera, sed vestram quoque fidem & honorem conlau- Ciare ac poene transfigere sunt ausi, deque eorum quibuscunque hortatoribus ac sociis ut supplicium tanto scelere dignum primo quoque tempore s matur, opere quam maximo a Majestate Vestra Petimus. Quanquam id nihilominus factum iri, quod petimus, utpote a Rege sua sponte pio atque j usto, etiamsi nemo peteret, non dubitamus. Quod reliquum est, ut corpus exanime amicis suis atq; famulis in patriam deportandum tradatur, utque eorum saluti, qui supersunt, ea, qua par est, ratione consultum atque provisum tantisper sit, rogamus, donec responso ad hasce literas, si fieri potest, se-Cum ablato , vestrae pietatis atque justitiae testes ad nos quam primum redierint. Dat. mestmonasterio 28. Iunii i6 O. CXLVI. Litera, quibu/ C ARO LUS E MAN UEL ILDux Subaudia, Τ DR GE O RGIO I. Electo-

ri Saxonia. Adeleidem Henrietiam,sior orem suam. Ferdinando Maria, Electori Bavaria, matrimonii vinculisjunctum iri nuntiat, Iθo.

Serenissime Princeps, Elector ac Domine , Agnate colendissime. Muneris Nostri esse duximus, Serenissimam

Vestram Celsitudinem Electoralem, pro singulari, qua in eam profitemur observantia, initi consilii participem. facere de Domina Principissa Adelaide, sorore mea charissima, Serenissimo Principi Bavarico primogenito matrimonii vinculis

505쪽

ZITERAE

iungenda. Cum enim novo isto assinitatis nexu certum sit arctiorem iri, quae inter utramque inclytam Domum hactenus intercessit sanguinis, amoris & animorum conjunctionem, in commune utriusque incrementum,propagationem & gloriam. Plurimum afferet laetitiae Serenissimae Celsitudini Vestrae Electorali Domum Sabaudicam multis retro seculis sita agnatione gaudentem, prOprio splendori illustrium assinitatum addidisse claritatem. Superest ut Celsitudo Vestra cum tum Nobis addat gaudii optata benevolentia sua, quam omni obsequiorum genere cupimus ex Olere. Datae Augustae Taurinorum die is . Mensis Augusti i6 o.

Celsitudinis vestrae Electoralis

Propensus Agnatin re dediti tu

servus

Emanuel. , CXLVII. UseM PAR LAMENTI REI PUBLICAE ANGLIAE ad FERDINANDUM II.

Magnum Etruria Ducem exarata, cui pro favore popularibus suis exhibito grativi agit reciprocas amoris re observantiae incia stondet, ι Tr.

Partamentum Reipublicae Angliae Sereis

nissimo Principi, Domino Ferdinando II. Magno Duci Etruriae &c. Salutem. LIteras Celsitudinis Vestrae ar. April. 36s . Floistentiae datas & a Residente Uestro Domino Aumerico Salvetii, nobis redditas aeeepimus, in quibus anglico nomini quantopere faveat Celsitudo

506쪽

Vestra, gentemque eam quanti faciat facile perspicimus, id quod non solum mercatores nostri, qui in portubus vestris multos jam annos negotiantur, verum etiam adolescentes quique nostrae nationis nobilissimi atque honestissimi, qui ve- Bras per urbes aut iter fecere, aut excolendi ingenii causa commorati sunt, testantur atque confirmant, quae cum nobis pergrata sane sint& acceptissima, tum hoc etiam atque etiam petimus, ut quo animo , quoque studio in Nostros mercatores, aliosque Nostrae Reipublicae Cives Hetruseam ditionem peragrantes, Serenitas Vestra consuevit esse, in eo velit perseverare: nosque vicissim pollicemur atque recipimus, quod ad Partamentum attinet. nihil defuturum, quod & commerc:o &amicitiae mutuae , quae inter utramque Gentem jam diu inveteravit, firmandae ac stabiliendae possit conducere , quam quidem omnibus utrinque

humanitatis ossiciis, mutuaque observantia in perpetuum conservari cupimus, atque optamus. mestmonasterio Datis et O. Ianuarii I 63r.

Subscripsits Par lamenii sigillum apponi fecit Guillelmus Lenthal.

Prolocutor Pariam. Reip. Angliae. CXL VIII. Liuia RLAM TI REI PUBLICAE A GLIAE .d SENATUM OMBURGENSEM, quibus a Residente suo illius ditionis justitiam aliquoties contra quosdam genti suae insidiantes μα

507쪽

homines pro mutua amicitia eum Refidente suo protegere. nominatim autem in quendam , Garmis nomine insignitum, animadvertere Pelit, amice monet, ιιθι. 3

Partamentum Reipublicae Angliae , illustri

& magnifico Civitatis Hamburgensis Senatui, salutem.

Amplissimi, magnifici caessectabiles Viri,

Amici charissimi.

PArtamentum Reipublicae Angliae, cum anti quam amicitiam, mutuumque commercium, quod inter gentem Anglicam Vestramque civitatem est, continuatum magnopere vellet & conse vatum, haud ita pridem Richardum Bradsham armigerum Residentis munere praeditum illuc misit, eique inter alia mandata eo spectantia disertis verbis mandavit, ut contra quosdam vestrae ditionis justitiam effagitaret, qui Societatis Anglicae Concionatorem interficere simi conati, quique Deputato & mereatoribus quibusdam illius Societatis praecipuis impias manus injecere, eosque in na-Vem praedatoriam abduxerant,& quamvis praedictus Residens, cum exciperetur primum & audiretur, accepta ab hac Republica mandata illa sigillatim vobis nota fecerit, quibus justitiae Vestrae exemplum in maleficos illos edendum expectabatur, tamen cum expectationi nostrae responsum non esse intelligeremus, illud nobiscum cogitantes, quanto in periculo & nostri homines & illo rum facultates versarentur, si de incolumitate illo-

ν rum

508쪽

rum & tutela adversus hostium malitiam & intiquos oppugnatores non satis provisum esset, rursiis praedicto Residenti in mandatis dedimus, ut nostrum ejus rei sensium repraesentaret: Utque hujus Reipublicae nomine Vos, ut amicitiam & necessi- tudinem inter hanc Rempublicam vestramque civitatem initam magnumque usum, qui huic Reipublicae cum Uestra civitate intercedit conserva-

Te, adeoque mercatores nostros cum eorum privia

legiis sine ulla violatione protegere velitis, Hortare . tur; utque nominatim in quendam, cui nomen Garmes est, qui se in hanc Rempublicam contumeliose gessit, certosque ex Societate Mercatorum Anglica , Vestra in Urbe commorantes, ad contumeliam hujus Reipublicae magnamque Nostrorum mercatorum molestiam in Spirentem Cameram publice citavit: quare reparationem ejusmodi expectamus, quae aequitati & justitiae consentanea

est. De hisce capitibus & si quid amplius ad hujus Reipublicae cum Vestra civitate amicitiam perintinuerit, praedictum Residentem huius Reipublicae momine ad Vos iussimus accedere: cui, ut fidem amplam in iis, quae huc spectantia proposuerit, habeatis, rogamus. I gesimonasterio, Datis tr. Martii I 63s.

Subscripsit oe Paν lamentisigillum

imprimendum curavit

Prolocutor Pariam. Reipub. Angliae. CXLIX. D erae PARLAMENTI REI PUBLICAE A GLIAE, ad CHRISTINAM, Suecorum Re-

509쪽

LITA RAE

ginam, quibus acceptissima Hi Oratorem re Liseo' ras ejus fuisse,seque praematuram praedicti Oratois

ris mortem acerbe dolere nuntiant, I M.

Partamentum Reipublicae Angliae Serenisissimae Christinae, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Reginae &c. Salutem.

Serenissima Regina. MAjestatis Vestrae Literas ad Partamentum Reu publicatAngliae 26 proxime elapsi Septembris Stockholmia datas per Petrum Spiering Silvercron

accepimus & perlegimus: dc veterem quidem amicitiam nec non commercium magnumque usium, qui Anglis eum Suecorum gente antiquitus intem cedit, permanere atque indies augere vehementer atque ex animo cupimus: Neque dubitamus, quin Legatus a Majestate Vestra ampliter instructus venerit ad ea maxime proponenda, quae in rem adique decus genti utrique futura imprimis fuissent, quaeque Nos audire ex eo paratissimi fisissemus, &quod utrinque potissimum salubre atque utile videretur, id primo quoque tempore effectum reddidisse: Verum summo rerum Moderatori ita via sum est, ut is, antequam audiri se petiisset de iis, quae Partamento exponenda ab Majestate Vestra in mandatis habebat, ex hac vita excederet cujus quidem desiderium ita aegre atque acerbe tulimus, ut qui simul in divina voluntate acquiescere debeamus) ut & Majestatis Vestrae quae mens esset adhuc scire nequeamus, eiusque rei progressibus in praesens mora injecta sit: Quocirca optimum nobis visum est hisce Literis, quas misso hac ipsa de renuntio nostro, dedimus, significare Vestrae Maje-

510쪽

PROCERUM EUROPAS. 4 3

Majestati, quam gratae Literae vestrae quamque acceptus Vester publicus minister Ρarlamento Reipublicae Angliae fuerit, simulque Majestatis Vestrae amicitiam quantopere expectemus; quamque etiam . ut par est, tantae principis amicitiam plurimi faciamus: deque illo quod inter hanc Rempublicam & Majeitatis Vestra: Regnum est commercio exaugendo ita existimabimus, quemadmodum de re maximi utrobique momenti existimare debemus : quod & ea de causa Paclamento Reipublicae Angliae acceptissimum erit. Adeoque Vestram Majestatem divinae tutelae recommendare voluismus : Quorum nomine & autoritate datis mest- monasterio, Mense Martio, Anno Dn. I 6 I.

Subscripsis s Pariamenti Sigillam imprimendum curavit Prolocutor Partamenti Reipublicae Angliae. CL. Lifera PARLAMENTI REI PUBLICAE AN GLIAE ad PHILIPPUM II .Hsaniarum Regem,quibus de novis tributis Mercatoribus Natio nis sua impossis σ injuriis illis inportubus uomnicis, nominatim autem in Insulis Canariis ilia is ampense conqueritur, ac harum reparationem, illorum vero abrogationem obnixe ab eo e agitat, i6ρ.

Partamentum Reipublicae Angliae Serenisώsimo ac Potentissimo Principi Philippo Quarto Hispaniarum Regi. PErmagnas Nobis querelas deferunt hujus Rei publicae Mercatores, qui in ditionibus Majeo statis

SEARCH

MENU NAVIGATION