Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

481쪽

LITER E

Serenissime, Potentissime & Christianissiime ReX.

DIuturno ac salutari Pacificationis opere, divina favente Clementia, eo perducto, ut quantum Caesaream & Regiam Majestates concernit, omnibus suis numeris sit absolutum, colophonem ei Gallicorum negotiorum perfectione imponere, atque publicis calamitatibus, quibuscum Germania tam misere hucusque conflictata est, finem facere contendentibus, obstitit Nobis, praeter spem &expectationem, satisfactionis Gallicae, ante annum circiter Nonasterii inter Caesareae & Regiae Vestrae MajestatisΡlenipotentiarios inita conventio. Quisi scopus, aut quae intentio armorum Gallicorum abi initio horum motuum fuerit, publica literarum, nec unquam intermoritura loquuntur monumenista. Nimirum nihil aliud, quam ut Statibus Romani Imperii sita jura, Dominia atque Libertates, in quibus illa securitati tam Imperii, quam Vicinorum Praesidii non parum collocavit, restituantur, atque eo modo sarta tecta maneant, quo ante hos motus constitere; Nec tamen renuimus, quin praeter tres illos Episcopatus, Metensem, Tullensem de Verodunensem, quatenus illi cum territoriis aut districtibus eorum ante hos motus possessi fuerunt, etiam quantum in Nobilissima Germaniae Provia-cia Alsatia, Domus Austriaca hactenus haereditarie possedit, satisfactionis loco cedat; ut tamen omnibus & quovis tempore constare de hac Nostra voluntate queat, scripto eam comprehendimus, itaque Rςgia Majςstatis Vestrae Plenipote

- tiario,

482쪽

tiario,illustrissimo Domin omiti de Servient. dcc. per manus Excellentissimi Domini Salvii tradi fecimus. Verum ut juxta tenorem adjunctae coispiae Ipsi satisfactionis contextui generalius loque ii declarationem hanc Nostram & consensum adderet, impetrare ab ipso, desectum mandati jugiter allegante, non potuimus, dehinc autem non exigua negotio Pacificationis remora injecta eae Unde rem omnem ad Regiam Majestatem Vestram perferre, necessarium esse duximus, nulli dubitantes, quin consensam hunc Nostrum aequitati consentaneum ita comprehensura sit, ut desiderari a

Nobis hac in parte ulterius nihil queat. Sane quemadmodum Domini Caesareani, sese plus juris, quam Domui Austriacae in Alsatia hactenus comis

petiit & olim Episcopi in praedictis Episcopalibus

possederunt, in Coronam Galliae, neque transferri voluisse, neque potuisse serio assirmant, eoque nomine ad fidum Protocollorum provocant 3 Itanee in Nostra situm est potestate ulli Constatuum Imperii praeripere, quae neque Nobis accepta sorunt, neque precario, sed jure seo possident. Idaque ut speramus tanto minus Regia Majestas Vestra a Nobis exiget, quo magis compertum explo. ratumque habemus, eandem. sumpsisse arma non ad infiingendum, sed recuperandum & reserva dum jura Imperii & Statuum, ceu amicorum &ex parte Confoederatorum Coronae Galliae. ut igiatur Tractatus Paeis eo citius ad optatum perduci finem, & patria Nostra ex diuturnis bellorum tem- . pestatibus in portum tranquillitatis venire queat,

483쪽

sollicitudine, communi omnium ordinum ac Stain tuum Imperii nomine certo confidimus & rogamus, ut Regia Vestra Majestas immutabili huic declarationi, utpote Legibus Imperii, Iuribus Statuum, intentioni Dominorum Caesareanorum &promissionibus. Regiis per literas & Legatos saepiLsime iteratis omnimodo conformi, locum relinquat, nec contra illam supra memoratam conventionem ullo modo extendi patiatur, atque ita quod subinde palam professa est, reipsa comprobet, nihil sibi tranquillitate Orbis Christiani prius esse, nihil antiquius. Nos nihil intermittemus eorum, quae a Nobis conferri illuc poterunt, omniaque fausta ac salutaria insimul toto pectore apprecantes, quavis inter manus nascente occasione testatum reddere cupimus, quam simus

Regiae Majestatis Vestrae

Monasterii die I9. 29. Septembr. I 648.

Humillimi s ad incia paratissimi' Sacri Rom. Imperii Electorum, Principum ac Statuum ad hosce Generales Pacis Tractatus Deputati Consiliarii &Legati. CXXXIII. Lisera SENATUS POPULI UE A GLICANI nomine ad SENATUM HAM-B U RGENSEM exarata, quibus popularibus suis Hamburi commorantibus, Melisatis re ho- magii

484쪽

pROCERUM EUROPAE.

- magii Sacramentum praestare sibi per quosdam ipsius ordinis homines non licere, impense que

runtur, ιε st.

Senatus Populusque Anglicanus Amplissi

mo Civitatis Hamburgensis Senatui salutem.

PErspecta nobis aequanimitas vestra dubiis in rebus nostris, facit nunc, ut sane prosperis,ac bene gestis, de vestra voluntate, & amico in nos antismo nequaquam dubitemus. Nos quidem, comfecto jam paene bello, & profligatis ubique Patriae hostibus, nihil aequius, aut ad Pacem, Remque publieam stabiliendam firmius esse duximus, quam ut illi, qui vel libertatem, ductore semper Deo, per Nos adepti fiunt, vel vitam atque fortunas, post be)Ii eivilis facinora, nostro dono atque gratia receperunt, nobis vicissim suis Magistratibus fidem &officium, solenni, si opus esset, more testarentur atque praestarent. Praesertim cum tot homines inquieti & inimici, semel atque iterum in fidem ac cepti, nullum neque domi neque foris perfidioso agendi, novasque turbas excitandi finem faciant. Itaque formulam quandam sponsionis perscribendam curavimus, qua Omnes, qui aut munus ali. quod in Republica sustinerent, aut Legum praesidio muniti incolumitate,Otio, caeterisque vitae comis modis fruerentur, conceptis verbis se obstring rent. Hanc etiam per omnes Colonias & quaiscunque gentium nostri cives negotiandi causa agerent, mittendam censuimus ὁ ut eorum quibus

485쪽

LITER AEexploratam & cognitam habeamus. Quo magis mirari subit, quod ex urbe Vestra mercatores NO-stri scribunt, sibi mandata Nostra per unum atque alterum vestri ordinis exequi non licere. Sane quod potentissimae foederatorum in Belgio Provinciae, suarum rerum & rationum consultissimae, nihil ad se pertinere existimarunt, si peregrini scilicet Angli debitam suis domi Magistratibus in haec vel illa verba fidem astringant, id quo pacto Vestrae Civitati suspectum aut molestum esse possit, fatemur plane nos nescire. Verum hoc a privato quorundam sive studio sive formidine protectum, quos errabundi quidam &pulsi Patria Scoti, minis dicuntur impulisse, ut mercatores nostros a fide sua nobis obliganda deterrerent, Civitati non imputamus. Interea tamen summo vos opere hori mur atque etiam rogamus non enim mercatura

jam, sed Respublica ipsa agitur) ut ne quenquam apud vos patiamini, cujus hoc nihil potest interia esse, autoritati, quam Nos in nostros populares, non exterorum arbitrio aut judicio, sed jure patrio obtinemus, suam quamcunque autoritatem interponere. Quis enim pon aegre serat, si Nos Vestris hic Hamburgensibus sua erga vos fide interia diceremus. Valete. Dabantur 4. Ianuarii, l64y. CXXXIV. Litera, quibuι PARLAMENTUM REIPUBLICAE- ANGLIAE, PHILIPPUM IV. Hispani rum Regem requirit, ut Antonio Ascamo, nomine suo in inspaniam transituro honesium ac tutum

486쪽

ad se aditum , aequo Polet abeundi potestatem largiri dignetur, δε se.

Serenissimo ac Potentissimo Principi, Philippo Quarto, Hispaniarum Regi, Partamentum Reipublicae Angliae

salutem. ANtonium Ascamum Virum probum, erudiis tum & luculenta familia ortum, de rebus in commune tam Hispanorum quam Anglorum genti, ut spes est, valde utilibus, ad Majestatem Ve- .stram legamus. Quamobrem ut ei honestum iter, atque tutum in Urbem Regiam, sicut moris est, nec non & reditum concedere & praestare velis, parem referre gratiam parati ossiciose petimus. Sin id minus placuerit, ut quae Vestra hac in parte sit voluntas, ei quamprimum significetur, utque tuto quo volet abeundi potestas fiat. Dab. q. Febr. 16 y.

CXXXV. Literae Credentiales a P A RL A MEN T O RE LPUBLICAE ANGLIAE ad PHILIPPUM IV. Hissaniarum Regem Antonio Ascamo data, δωρ.

Serenissimo ac Potentissimo Principi Philippo IV. Hispaniarum Regi Partamenis tum Reipulicae Angliae sa

lutem.

QUis rerum Nostrarum status sit, quamque

atrocibus injuriis subacti, sumptis tandem armis capessendae libertatis consilium ceperimus, Dd a con

487쪽

LITER PE42 constituta, qua nunc utimur, Reipublicae forma, neque Majestatem Vestram potest latere, neque alium quemvis, qui evulgata super hac re scripta Nostra aequo animo perlegerit. Nobis profecto fidem Nostram, aequitatem, patientiam, testatam cunctis & probatam reddere, autoritatem etiam, honorem & decus Nostrum adversus infames exulum & perfugarum linguas tueri, apud idoneos rerum aestimatores discite non debet esse. Nunc quod exterarum nationum magis interest, deletis

aut depressis patriae hostibus, Deo nempe mirifico adjuti ad pacem & amicitiam omni Imperio po-' tiorem cum vicinis gentibus habendam paratos Nos esse palam atque ex animo profitemur. Has ob causas spectatae solertiae & probitatis Virum Antonium Aschamum in Hispaniam ad Majestatem Vestram misimus; qui de amicitia deque lolito inter utramque gentem commercio cum Maisjestate Vestra agat; vel etiam ad novas pactiones, si ita visum fuerit, de integro sanciendas viam muniat. Huic igitur Vestrae Majestatis adeundi copiam ut faciatis, ejusque incolumitati, nec non etiam honori, quoad lito apud Vos munere per functurus est, velitis prospicere rogamus: Ut & ea quae a Nobis mandata habet, utrique genti, ut speramus profutura, libere exponat, & mentis vestrae , qui sensus his de rebus sit, nos quam primum certiores faciat. πestmonasterio dat. Febr. IV. Anno MDCXLIX.

CXX XVI. Literae PAR LAMENTI REIPusLICAE

488쪽

nia Regem, cui administranda Reipublicasua ratio-- nem ex parte mutaram esse,seque adi um promo vendi commercii u intercludendi defectoribus suis, piraticam exercentibus, refugii causa, Carolum Vane, fide digni Oratoris loco habendum, misisse, referunt ιε p.

Serenissimo Principi, Iohanni Quarto

Lusitaniae Regi Partamentum Reipublicae Angliae salutem. Multa nos & infidae pacis, & intestini belli

mala ultima perpessos, eo demum loci redactos fuisse, ut si salvam Rempublicam vellemus, ejus administrandi ratio magna ex parte immutanda esset, ex iis, quae a nobis hac de re scripta publice & declarata sunt, Majestati Vestrae jampridem notum esse arbitramur. Quibus ut par est, si fides potius haberetur, quam improbissimis perditorum hominum calumniis, sane qui foris de rebus Nostris pessime jam sentiunt, iis fortauemulto aequioribus uteremur. Nam quod Nos jure Nostro proque gentilitia Anglorum libertate, recte & majorum more sortiter fecisse contendimus, de eo pravas & obstinatas nequissimorum hominum opiniones ex animis evellere, humanae opis aut ingenii certe non est. Nunc autem quoa Nobis cum nationibus externis commune, & in rem utrinque magis existit, amicitiam & commercium, quod nostris hominibus, cum vicina quacunque gente consuevit esse, noeti imminutum sed auctum atquς ratum magnopere cupimus. Cum-

489쪽

422 I TERAE sque Uestro in Regno populares nostri permagna,& per utrique genti quaestuosa habeant negotia, iis ne impedimentum aliquod aut incommodum afferatur, quantum in Nobis est, curabimus. Id vero praedicimus frustra fore, dum piratis & defectoribus Nostris perfugium sibi Vestris in portubus reperire, & onerariis Anglorum navibus, vi captis atque direptis, bona civium nostrorum sub hasta vendere Olim pone, ut nuntiatur, permissum

est. Huic malo, quo maturius occurratur, &de ea, quam petimus amicitia clarius ut constet, Nobilissimum Virum Carolum Vane Oratoris munere praeditum cum mandatis atque diplomate, commissi sibi muneris teste, ad Majestatem Vestram legavimus: Eum itaque benigne audire, fidem ei adhibere ejus denique incolumitati atque honori per omnes regni Vestri fines, ut velis consulere obtestamur. Haec omnia & Nobis pergrata, &Majestati Vestrae, si forte usus venerit, nostra omnium ossicia mutua fore pollicemur, Westm nasterio datae A. Febr. Ι649.

CXXXVII.

Lisis a SENATUS POPULI TUE AMGLICANI, ad SENATUM HAMBUM GENSEM, quibus se mercatoribus suis Ham- burgi degentibus, ut imposterum meliori fide si dem agant, mandasse nuntiant, utque popularibus suis contra perduellium Anglorum insultus praesentis urbes praesidium, serio precantur, ιε st. Sena

490쪽

pROCERIIM EI ROPAE. 423 Senatus Populusque Anglicanus Amplissimo Civitatis Hamburgensis Senatui

salutem.

OV m diu, quamque multis de causis instituta a

majoribus Nostris cum amplissima civitate Vestra amicitia in hunc usque diem permanserit,& vobiscum una libenter agnoscimus, & saepius

etiam recolere non est molestum. De eo autem

quod ex literis Vestris 23. Iunii datis intelligimus,

homines quosdam Nostros non ea, qua soliti sunt fide ac probitate in suis apud vos negotiis versari, nos quidem ad certos ejusmodi rerum peritos sta- tim retulimus, ut in lanarios, caeterosque panni opifices acrius inquirerent; eamque porro Operam daturos nos esse pollicemur, ut & aequi bonique studium apud Nos, dc nostra omnia erga vos officia constare sentiatis. Verum & quiddam est, quod etiam a Vobis vicissim, non nos duntaxat, sed ipsum jus &fas omne postulat; ut nostrae gentis mercatoribus, vestris hospitibus & sua privilegia conservare, & eorum vitam atque fortunas, prout ea civitate dignum est, vestris opibus dese dere velitis. Quod, ut prioribus literis enixe petivimus, ita nunc etiam ut vehementius emagitemus,faciunt quotidianae mercatorum querelae, quaS

ad Nosdeferunt, suam nimirum salutem atque rem omnem rursus apud Vos in dubio esse. Quamvis enim literarum nostrarum, quas pridem ad Vos dedimus. fructum aliquem ad tempus percepisse se fateantur, & ab injuriis nefariorum hominum aliquantum respirasse, nunc tamen post adventum

SEARCH

MENU NAVIGATION