Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

551쪽

48 LITER AE

Nobiles familias & innumeram praeterea multitudinem subditorum in Austria inferiori concernere perpenderimus; non potuimus intermittere, quindicta Privilegia & Gravamina, prout Nobis sunt commutiicata, hisce nostris Literis adjungeremus, atque ita durae illius, & in praejudicium instrumenti Paeis & Praesentium Comitiorum institutae reformationis faciem Majestatis Vestrae ob oculos poneremus: Idque eo magis, quod Nobis non possumus persuadere, talem viam convertendi homines a Majestate Vestra adprobari, sed potius urgeri ab iis, quiaelo quidem, sed destituto scientia ducuntur. Flactenus non inaudivimus, nec ex allegatis An. I627. sublati Exercitii Religionis in Austria inferiori causis apparet, totum Corpus Statuum Augustanae Confessionis in haereditariis Provinciis aliquid perpetrasse, cujus causa tantis & tam magno pretio acquisitis privilegiis privarentur. Inde indabitatam spem concipimus, sore, ut quum omnia & singula momenta penitius considerata fuerint, Majestasi Vestra fidelibus suis, & praeclara quaeque de se &inclyta Domo Austriaca promeritis Statibus & Ἀ- ditis, sy onte sua consultura pariterque permissura sit, ut quae Majestatis Vestrae Majores & Antece Lsores Imperatores Romani, pro se& haeredibus atque successoribus suis, auctoritate Imperiali & temritoriali animo deliberato pioque concesserunt jura & Privilegia, & usque dum cis Religionis dissidiis in Imperio per Dei gratiam conventum fuerit, sam cte & inviolabiliter conservatum iri, verbo Imperiali sposponderunt, nunc sub suo Regimine & Imperio vigorem pristinum recuperent & ad posteros

552쪽

Propagentur. Qui hucusque cum Con - statibus suis Catholico-Romanis, fide &obsequio erga Ma- jestatem Vestram & totam Domum Austriacam certarunt & adhuc indefesso labore bonis & --

guine suo certare parati sunt, acceptum hoc clementiae Imperialis Documentum aeternitati manda-hunt, agnituri renovata & confirmata Privilegia, non tam a majoribus in se derivata, quam Majestatis Vestrae gratia noviter concessa & quasi coelitus in tot piorum animorum solatium esse demissa. Nec minus attinget haec Majestatis Vestrae benevo-

lentia Augustanae Confessionis ordines in Imperio : utpote qui videntes Religionis suae consortes in haereditariis Regnis & Provinciis gaudere per omnia acquisitis Privilegiis & libertate c scien- tiae, in partem obligationis venient, sublata omniansa dissidentiat & querelarum, quasi Iudaeis, Christianae Religionis hostibus, dirae eorum impietatis& blasphemiae exercitium indulgeretur; Evangelicis vero, qui tot Imperatorum privilegiis nituntur; . secundum Agendam Ecclesiasticam Imperatoris Maximiliani II. auspiciis concinnatam, cultui divino sine eujusquam scandalo, ordine & Christianis Ecclesiis decenti modo, operati sunt, publica &privata eorum devotione interdiceretur. Quae . omnia ut & considerationem merentur, & Zelo pietatis atque justitiae Maiestatis Uestrae commen- dantur; ita si intellexerimus, amicam hanc Nostram interventionem optato effectu coronatum iri, magna Nos amicitiae testificatione nexuque devinctas agnoscemus. De quibus Nostro nomine

pluribus agere & contestari jussi sunt Nostri ad Im-

Hli 3 perii

553쪽

sis LITERAE

quibus ut Majestas Vestra elementem audientiam.& in hoc renovandorum & confirmandorum privilegiorum negotio, speratam benignam resolutio nem impertiri dignetur, peramice rogamus; Maiestati Vestrae paratissima sinceri animi & ossiciorum studia diaerentes, Eandemque divinae Protectioni serio commendantes. Dabantur in Regia

Nostra Stochholmensi, die 26. Martii i63s. CLXIIX. ti rea GENERALIUM BELGIT FOMDE RATI ORDINUM ad PAR LM. MENTUM REI PUR LICAE ANGLIA

i quibus utrius e Nationis sua Incolas religione, statu, s naturali Propinciarum infe axum situ confooemes belli discordia inpicem calamitatibus , cum hosium communium latitia consumi, acerbe dolent, ἐσυ.

dines Hollandiae di mest-Frisiae considerarunt,esse manifestam punitionem a justo Delj udicio, ob multiplicia populi peccata lacessito provenientem, quod, cum communio purae & incomruptae religionis utramque Nationem debebat connectere ad charitatem concordiamque, dc ad pro- Curanda mutuo alterutrius bona & commoda, quo& natura ipsa propter vicinitatem Regionum vid tur invitasse in Lites exortae occasionem causamque dcderunt, ut, contra naturae ipsius scopum, media, quae

perii Romani Comitia Deputati Consiliarii & Legati, Nobiles Nobis sincere fideles, Fridericus Bohle,

554쪽

quae utriusque saluti inservire debebam, ad mutuam destructionem fuerint adhibita ; & Religio, qua nihil in mundo charius pretiosiusque est, in summum periculum adducta. Cum vero utrique nationi a Deo media per se subsistendi satis superque sint data; adeo quoque ut altera alteram pos sit, si opus fuerit, & Divina id Gloria desideraverit,3uvare: Nescio tamen quo salo communibus Inimicis materiam laetitiae dederint, & quod illi non

Potuerunt, haec una alteri fecerint. Interim maxime dolendum est, quod in hac collisione, cujus eventus est incertus, ipsa semper victoria sit vincenti luctuosa, cum videtur e o tam copiosi domesticorum Fidei sanguinis, hostibus utcunque cadat belli alea, grata, Ecclesitaque DEI tristis. Propterea praedicti Ordines pio aelo, nullo autem alio intuitu, moti sunt, haec Paclamento Reipublicae Anglicanae ob oculos ponere, ut, si .eadem ipsi est mens, idem sensus, expendatur, quid Divino honori consentaneum , quid utrique Nationi expediat. Deus optimus Maximus procul dubio,iam sancto proposito benedicet, & ulteriora media subministrabit. Quodsi autem aliud Partamento sit propositum, praedicti Ordines tamen abunde,

quod sui erat ossicii, ostenderunt, animoque tam to magis tranquillo expectabunt eventum, quem

per hasce perplexitates Deus providerit. Datum Hagae i8. Martii Id 3. Ad Mundatum ordinum

Secretarius eorum.

555쪽

CAE AN GLICANAE. ad proxime praec denses ORDINUM FOEDERATI BELGII GENERALIUM Literas, ἰθP.

PArtamentum Reipublicae Angliae literas ad se

missas, Hagaeque Comitis octavo decimo Martii datas, & ab Herberto van Beau mont, ordinum Hollandiae mest Frisiaeque Secretario, Eorundem junu subscriptas, accepit, quae quidem recitatae rerum in utroque hoc populo vicino praesentem statum exposuerunt, utriusque rei & rationibus plane repugnantem, iisque omnibus vinculis solutum, quibus ejusdem Religionis cultus purior utrumque mutuo devinxerat; Deliberari idcirco inprimis oportere, qua potissimum ratione in praesens Dei gloriae, & communi utriusque emolumenisto consuli possit. Ad quae Partamentum Responsum hoc reddit: obscurum non esse, quam propensio animo quantoque studio Gens Anglicana

cum omni tempore, tum praecipue ex quo restituere apud nos Rempublicam Deo optimo maximo visium est, ad ea semper incubuerit, quibus a-

micitiam arctumque kedus utriusque inter se populi fundari firmissime posse arbitrabatur . iis adducta maxime rationibus, quae & propriam ac veram utriusque populi utilitatem ac salutem domi, & communes utriusque Socios atque Amicos seris respiciebant, quibus & Pars utraque veluti obstricta sibi invicem erat, ut suas omnes opes utrinque adhiberet, & ad se se mutuo conservandas, &

--. Di illaec by Cooste

556쪽

PROCERUM EMROPAE. 48ρ

ad Religionem orthodoxam, quam uterque profitetur, defendendam: quae contra, si in se mutu

Converterentur, quantum conjicere humanitus licuit, prorsus nihil aliqd erant effecturae, quam quod palam jam est, & ab ipsis Hollandiae mest-Frisiaeque ordinibus in hisce lii eris suis agnoscitur. Cumque Partamentum sincera sita studia, insolitis belli

apparatibus, multisque hostiliter & extra ordinem saetis, excipi animadvertit, tamen cum praesentiret animo, quantum Christiani sanguinis profundendum necessario esset, si res ad extrema deduceretur, quantumque commodi ex hac nostra disco

dia ad libertatis, veraeque Religionis eversionem, Pacis denique & salutis ad utrorumque hostes pro venturum esset, medicandi illius vulneris causa, per amicam, si fieri posset, compositionem, non solum ad colloquium annuebat descendere, verum & in eo moderationem haud sane exiguam adhibuit, quod inter alia vel ex conditionibus, ' Domino Heemstedio propositis, satis perspicuum est, per quas etiam optara paX redintegrari potuit, nisi is domum inopinato revertisset, nullo ad eas responso, quod quidem certi aut expliciti quicquam haberet, dato. Quapropter ut Partamentum in hoc sibi satisfacit, seque solatur inter has belli turbas & calamitates, ab se omnia ex animo fuisse prius tentata, pro virili sua parte, quo istae omnes averti potuissent; ita ordines Hollandiae mest-Frisiaeque praeterita secum reputantes, singulaque justa lance trutinantes, nullam invenerint dubitandi ansam, quin Partamenti sen-

557쪽

sus ac voluntas recte, & prout aequum est, se habitura sit in iis mature considerandis, quae nunc fieri oportebit, ad inhibenda haec, ne gliscant, mala. Quemque etiam affectum ut demonstrare queat, sumpta occasione aliteris ab Ordinibus praedictis, ex quibus eos praesentibus malis commotos intelligit, paratum se esse haud gravatim, ostendit, super iisdem Articulis porro agere, quos prius obtulit in responsionem ad illam partem chartulae supradicti Domini Heemstedii, in qua ab hac Republ. petebat, ut, quod aequum justumque seret, proponeret, ad componendas hasce controversias, idque sine ulla mutatione, praeterquam tali, qualis in iis rebus incidit, quae inter utramque Rempublicam , in hoc quam minime grato bello deinde acciderint: atque idem etiam suis ad Ordines Generales literis significavit, quarum exemplar his est inchisum.

Quae quidem Amica & Christiana proposino, si

a dictis ordinibus Generalibus eonsimili affectu excipiatur, poterit, adspirante Deo, ad componendum in praesentia dissidium haud parum conducere , & utrumque populum pristinae amicitiae reddere. - Utcunque ParIamentum suo offi-eio perfunctum, quocunque rerum eventu aequo atque sedato animo acquieverit, seque clementissimi Dei providentiae libens permiserit, cujustam in se propitium praesensque numen exemplis tot editis ubique sensit. Die n. Aprilis id S 3. CLXX. L,

558쪽

PROCERUM EUROPAE. 49 CLXX.Lisera PARLAMENTI REI PUBLICAE A GLLAE, ad GENERALES FOEDERATI BELGII ORDINES, quibus se ad conficiendos mstin bellicos inter uiramque Rempublica erventes quam maxime pronum esse asseverat, Isu.

Otiae studia sincera quaeque perpetua benevo lentia hujus Reipublicae in Foederatas Belgii

Provincias, oblata quavis occasione , semper extitit, usque adeo manifestum est, ejusque indiciatam clara atque omnibus nota, ut locus dubitandi

nullus plane sit: quin Partamenti eo inclinet animus atque consilium, ut funesti hujus belli testinguendi, ne plus Christiani sanguinis profundatur, omnes justas atque honestas rationes amplecti Promptissime velit aluue fovere, bellique loco pacem reducere, nec non amicitiam, foedusque mutuum restituere atque in perpetuum stabilire. Tamen Partamentum, cum ab Ordinibus Hollandiae mest-Frisiaeque recentes literas acceperit, in quibus de suscepto hoc bello, quod sentiant, eXPonunt , quaeque & quam gravia necessario secutura sint mala, hac data occasione haud invite fecit, non solum ut ordinibus Hollandiae vest-Fri .siaeque de rerum praesenti statu in uxroque popu-Iς, collatis utriusque rationibus , quem habeat sensum significaret: sed etiam ut Dominis ordinibus Belgii Foederati Generalibus, sicuti nunc facit, ostendat, quemadmodum Paria menti studia atque conatus ante haec non defuere, quominus hisce malis inter ipsa initia mature obviam

559쪽

L I TER AE

iretur, ita se, ne successibus quidem postea ullis immutatum , cum a sua pristina in Foederatas Belgii Provincias benevolentia nequaquam ascesserit, paratum eta, iis propositis, quorum in literis ad ordines Hollandiae mest-Frisiaeque datis, mentionem fecit quarum exemplum his est: una involutum ) omnem suam operam conferre, uti haec dissidia, si fieri possit, amica tandem compositione aliqua finiantur, amicitiaque & foedus fio missimum inter utrumque populum denuo sanciatur, quod faventis Dei benignitate atque propitio Numine brevi confici possit, si supradicti

Domini ordines Generales eundem animum &voluntatem retineant. Sin minus, partamentum tamen hanc sibi satisfactionem utcumque perceperit, se quod sui erat officii praestitisse, sedatoque

animo atque tranquillo, Omnem opem atque praesidium , in hac rerum commissa sibi administratione, ab uno Deo speraverit. Die II .Aprilis io St.

CLXXI. Restonsoria ORDINUM FOEDERATI BELGIT GENERALIUM ad praeissertas PARLAMENTI MD LICO ANGLICANAE siteras, 103. ORdines Generales Foederatarum Belgii Proia vinciarum, accepta &lecta Epistola , Ρaria. menti Reipublicae Angliae data die i. Aprilis, styli

Veteris, continente inclinationem ad amplectenda

justa,&extinguendo huic aerumnoso bello, & effusioni sanguinis Christiani sistendae, restituendae paci & amicitiae, stabiliendoque aeterno interutramque Nationem foederi idonea media, habita matura deliberatione declararunt atque declarant, tam dicto

560쪽

PROCERUM EUROPAE. Αρι

dicto Partamento, quam toti mundo satis apparuisse , praedictos Ordines semper sincere & candide colendae ampliandaeque amicitiae operam deis disse, & ad ejus confirmationem paratos semper se fuisse, ut fieret arctum & perpetuum foedus, eoque adhuc candide tendere, dc quantum in ipsis est, contributuros. Ad cujus rei testimonium admi tendos suo nomine Tegatos cum plena potestate, loco aliquo medio ad id eligendo, atque ibi eum similibus a Republica Angliae missis instructisque Legatis conferendum & tractandum de transactione harum litium, omniaque contribuenda , quae , ad tam sanctum opus sunt factura. Se itaque a Partamento expectaturos expressionem loci modii, temporisque, ut initium fiat; quo audito, sequam celerrime ulterius decreturos. Datum So.

Listera FERDINAND I III. Romanorum Imperatoris ad CHRISTINAM, Suecorum Regianam, quibus suum omniumque Electorum, Priniscipum ac Statuum S. R. Imperii nomine, ur ulterior Pomerania Hectori Brandenburg eo confestim

restituatur , vel quid sibi circa istam restiturionem sit consilii, cathegorice resondeat, insunt uris acti re c. ἰθI.

Ferdinandus Tertius &c. Nullatenus dubitamus, quin Serenitati Vestrae

probe constet, quanto studio mox post conclusam pacem & conventum Norinbergensem tractationis Recessum, quamprimum in id incubueri

mus,

SEARCH

MENU NAVIGATION