Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

561쪽

LITER AE

mus, ut quicquid vigore ejusdem cuivis partium competit, reali demandaretur executioni, institutis in hune finem sumptuosis Legationibus varii que Commissionibus ; quod denique, ut cunctis hujusmodi pro executione pacis susceptis transactionibus plenarius imponeretur finis, & publi .ca Sacri Romani Imperii quies atque tranquillitas, quoad ejus fieri possit, stabiliretur, praesentem Imperii Diaetam indixerimus: quam & Serenitati Vestrae consuetis' Literis invitatoriis eo fine denuniactavimus, quatenus & Ipsa ratione Principatuum& Ditionum per pacificationem in Imperio Germanicae Nationis sibi cessarum Consiliarios & Legatos suos deputaret, ac una cum reliquis comparentibus Statibus, quae ad incolumitatem & utilitatem Imperii spectant, conferret, plane conisi, fore, ut interea Serenitas Vel ra, ex sua etiam parte iis, quibus vigore pacis .atque executionis conini ventae aliquid restituere tenetur, satisfieri curareu

Sicut igitur Nos,postpositis quibusvis charissimis Regnorum & Provinciarum nostrarum haereditariarum negotiis, in termino praefixo persenaliter huc in Nostram Sacri Romani Imperii Civitatem Ratisbonam Nos contulimus , atque ibidem Vectores , Principes & Status Sacri Imperii partim ita persona, partim per Consiliarios, Legatos & De-

putatos magno numero comparuisse invenimus:

Ita Nobis sane nec gratius nec acceptius quicquam fuisset, quam si pro more recepto mox post adve tum Nostrum materia deliberandi publice proponi & Comitiis initium fieri potuisset. Postquam autem compertum est, ulteriores Po-

562쪽

meraniae ditiones Electori Brandenburgico hactenus non esse restitutas, nec per Serenitatis Vestrae ad haec Comitia Deputatos certi aliquid assirmari potuerit, quid tandem de hac restitutione expectandum esset, re cum praesentibus Electoribus, Principibus & Statibus mature deliberata, communem Imperii securitatem & tranquillitatem ab hoc negotio plurima ex parte dependere animadvertimus: Eapvopter ne alterutra partium de pra iudicio aliquo rationibus suis illato, conquerendi causam vel ansam se habere putaret, satius esse j dicavimus, publicam Comitiorum propositionem

per aliquod tempus differre, quemadmodum dc ipsi quoque Electores, Principes & Status hanc

moram hactenus non sine magno singulorum i commodo patienter tolerare voluerunt, indubitatam spem habentes, tanto temporis intervallo Gnem negotio impositum fore, praesertim quod Elector Brandenburgicus plures sibi ea in re competentes praetensiones dudum remiserit, nihilque obstet, quod ulterioris Pomeraniae restitutionem diutius de jure & aequitate retardare possit: ideoque juxta claram Instrumenti pacis dispositionem jampridem effectui datam esse oportuisse. Cum autem Nobis nec non singulis Electoriis bus, Principibus & Statibus hic congregatis diutumnior mora intolerabilis, &simul erga universum secrum Imperium minime excusari posse videatur, omittere non potuimus, quin super gravitate rei communem cum dictis Statibus institueremus consultationem. Quemadmodum igitur dubitandi 'locus non est, Scrinitatςm Vestram Ox Instrumet

563쪽

LITERAE

to Pacis perspectum habere, ob provincias sibi in Imperio cessias, inter status quidem Imperii sessio.

nem datam, sed pariter etiam ad ulteriorem Pomeraniam , mox poli conclusam & ratificatam Pacem, citra exceptionem praefato Electori Bran-denburgico restituendam, obligatam; ideoque sua sponte propensam inclinatamque fore ad satisfaciendum hujusmodi obligationi, nec vero passuram, morae hujus tantum negotii causa quietem publicam turbari. Ita quoque Nos una cum Electoribus, Principibus & Statibus Imperialibus omnino necessarium judicavimus, ut tandem quae Vestrae Serenitatis circa hoc negotium mens esset, certo scire possemus, praesentibus literis eandem compellare, quod ut faceremus Nostro & communi omnium Imperii ordinum nomine dicti Electores, Principes & Status a Nobis instantissime postularunt. Cum igitur tam necessariae & justae postulationi annuere officio Nothro Imperatorio incumbat, confidentes, Serenitati Vestrae non minus curae ac cordi esse, ut mutua amicitia ac benevolentia per initam pacificationem inter Nos utrinisque, Sacrumque Romanum Imperium Coronamisque Sueciae contracta, stabilis, firma & inconcussa maneat, eaque Omnia,quae contentioni aut alte

cationi erga ullum vicinum Imperii Statum causamestaniam praebere possint, libenter e medio sublata esse velle & cupere: adeoque minime refragaturam, ut dicta Ρomeraniae ulterioris restitutio, tandem desideratum consequatur effectum , compositis jam praesertim ut relatum Nobis fuit, finium contentionibus, caeterisque difforentiis, juxta designatio

564쪽

tionem a Vestrae Serenitatis Commissariis statim sub initium illorum tractatuum exhibitam. ILeiteo hoc ut fiat, eandem Nostro, ac omnium Sacri Romani Imperii Electorum, principum & Statuum nomine hisce instantiis requirere voluimus, indubitata spe freti, hanc Nostram requisitionεm, utpote in Pace conventa fundatam, aequo animo acceptam fore , insuper enixe postulantes, ut per expressum hunc Cursorem mentis suae declarationem ad Nos perscribere, ac sine longiori mora eundem remittere ne gravetur: Quo tandem por- lato ad Nos Serenitatis Vestrae response, ad tractanda more solenni & consueto comitialia negotia, quae quidem diutius disserri e re Imperii non esset, progredi, eaque juxta dictamen pacificationis communemque Imperii utilitatem perducere possimus. Vicissim vestra Serenitas certo sibi per suadere potest, nos una cum Imperii Statibus, eadem , quae Ipsis juxta Pacificationem Imperii comis petunt, fideliter observaturos esse : de caetero eidem benevolentiae Nostrae studia offerimus. Ratisbonae n. April. I

CLXXIII.

Li rea CHRISTINAE, Suecorum Regina, M ELECTORES S. R. IMPERII Ralisbona de eligendo Romanorum Rege occupatos, quibus ab eis, ut in ipso electionis actu si Magia sua de et ' genis Ferdinando Hungaria s Bohemia Rege eo sociare haud graventur, amice contendis, I6TI.

Nos Christina, Dei gratia suecorum, Go

thorum, Vandalorumque Regina, Magna Prin-PARs L Ii ceps

565쪽

ceps Finiandiae, Dux Esthoniae, Careliae, Br , mae, Verdae, Stetini, Pomeraniae, Cassubiae &Vandaliae, Princeps Rugiae, nec non Domina Ingriae & mismariae &c. Reverendissimis &Celsissimis Principibus, Consanguineis, Affiniabus & Amicis nostris charissimis, Dominis S cri Romani Imperii Electoribus , Salutem Momnigenae prosperitatis incrementum i ,

. Reverendissimi re Celsissimi Principes , cim

sanguinei, Unes er Amici charissimi. Coepit jam bimor increbescere inter arduas

Dilectionum estrarum curas, earum cransi lia circa elemonem novi Romanorum Regis pa- riter Occupari. . Nos probe considerantes providam non minus in negotio tanti momenti, quam

rebus Imperii Romano-Germanici caeteris Dilectionibus Vestris solicitudinem, persuasissimum Nobis habemus easdem Dignitati & saluti Imperii, nee non necessitudini cum vicinis Europae Regnis Rebusque publicis amicitiae conservandae tanquam e speculo prospecturas. cui imprimis gravissimae, qua destinemini, deliberationi Vestrae Divini Numinis benedictionem coelitus apprecamur, ex animo voventes, eum a Dilectionibus Vestris designari atque adeo eligi Romanorum Regem, qui in praefatam Vobiscum intentionem promovendam & tuendam magno animo seratur. Relatum vero Nobis jam nuper fuit, Serenissimum Hungariae, Bohemiaeque Regem, Dominum Fe dinandum Quartum circa hanc Electionem a ple .risque omnibus indigitari, & ab Ipsius Serenita-

566쪽

tis Domino Parente, moderno Romanorum Imperatore Dilectionibus Vestris nominatum esse, quorum pariter ac Dominorum praedecesibrum atque Majorum seriem, praecipuam facile dignitatem, respectiun, valorem atque in Imperium merita cum ad animum Nobis revocamus, & i dubia praeterea spe ducimur fore, ut a praefato Rege, dum in Romanorum Regem & subinde Imperatorςm electus fuerit, salus atque incolumitas Imperii, & conclusa Osnabrugi Monasteriique pax publica & universalis, nec non fidens cum exter

nis populis amicitia aliarumque rerum commercium mutuum, promoveatur ac conservetur. Non

possittit non tanto fastigio dignae virtutes atque encomia Suae Serenitatis ad ejusdem commenda tionem Dilectionibus Uestris impertiendam Nos pertrahere. Quod si ad summas & Imperatorem in praetacto Serenissimo Rege Fratre,. ConIanguineo &'Amico Nostro charissimo prae se ferentes administrandi tanti officii dotes . nostrae insitis per huic amicae apud Dilectiones Vestras commendationi pondus accesserit & momentum, est

quod Vobis ipsis & Dignitati sperataeque saluti Imperii, nec non publicae Regnorum vicinorum ac rerumpublicarum tranquillitati animitus gratulemur, neque deerit Nobis, sive causa sive oceasio,

quidquid honoris & amicitiae Nobis in subsidium , persectionem & stabilimentum desiderii huius Nostri, Dilectiones Vestrae detulerint, grato eris ga ipsos animo agnoscendi, & de iisdem omnibus sinceri ffectus documentis demerendi. Deus Imis periorum stator & conservator, consilia & actio-1i a nes

567쪽

LITER ME

Oones Dilectionum Vestrarum caeterorumque Principum atque Statuum Imperii in Comitiis mode nis congregatis moderetur, & ad optatum ea finem perducat, cujus tutelae Dilectiones Vestras amice& serio commendamus. Dabantur Stockholmiae die χι. Aprilis, Anno I 6 I.

Dilectionum Vestrarum Bona Confanguinea , Aglais σ

CHRISTIN A.

Literae ejusdem eum immediate praeissertis argumenti ad PRINCIPES N STATUS S. R. IMP. a CHRISTINA, Suecia Regma,exarata, ἐσυ.

Nos Christina, Dei gratia Suecorum, Go

thorum, Vandalorumque Regina, Magna Princeps Finiandiae, Dux Esthoniae, Careliae, Bremae, Verdae, Stetini. Pomeraniae, Cassubiae & Uandaliae, Princeps Rugiae, nec non Domina Ingriae &mismariae &c. Reverendissimis, Illustrissimis. Reverendis, Illustribus, Magnificis, Generosis &spectabilibus, Sacri Romani Imperii Principibus & Statibus, Consanguineis & Amicis No- stris charissimis & Nobis sincere grateque dilectis, salutem, studia amicitiae & felicia Ru aequo offerimus &precamuri Revo

568쪽

pROCERUM EUROPAE. sol Reverendissimi, Nustrissimi, Reverendi, I -

tres, Magnifici, Generosi σθectabiles, Domini Comsanguinei s Amici ebaris i , Nobus 'cere 'σ grate dilecti.

Quod ad Comitia ab Imperatore indieta Dileia

ctiones Vestrae & Vos fiequenti numero Ratisbonae comparuistis, cognitu Nobis fuit gratissimum. Optandum sane esset, ut initium ea pridem coepissent, ne culpa suspensae hactenus propositionis Nobis, ut eomperimus, ex serotina ulterioris Pomeraniae restitutione a nonnullis imputaretur; Qui cum vel non satis ignari istius rei sint, vel sequiori erga Nos adfima ducantur; non attinet aut justitiam causae Nostrae, aut quod serius, quam fortasse a quibusdam expectabatur restituta sit dicta Pomeraniae par, Dilectionibus Vestris &Vobis operose deducere; Transactis jam Stetini rebus omnibus, quae ejus restitutionem hactenus tardare visa sunt : Prouti Nostri ad Comitia De- putati Consiliarii & Legati certitudinemi transactionis omnem Dilectionibus Vestris & Vobis enarrabunt; Et Nos Ipsiae ad Imperatorem de haere jam perscribimus. Id vero nuper intelleximus inter Comitiales consultationes novi quoque Romanorum Regis electionem versari atque imprimis in considerationem venire Caesareae Majestatis filium, Serenissimum Hungariae & Bohemiae Regem. Quod si memoria revocamus & ob oculo Nobis ponimus, Imperium Romano-Germanicum, aliquot jam seculis ab Inclyta Austriaca Do-mo, ex eaque longa serie progeneratis Imperato

569쪽

s is ' LITER AE ribus laudabiliter administratum floruisse. Nec dubitamus, quin ejus Serenitas insistens Domini P tentis atque Praedecessorum, Majorumque suor mavestigiis, summo studio, conatu & opera, id omne sit observatura & promotura, quod Dignitatem&salutem Imperii, conservationem Pacis publicatoseabrugi de Monasterii conclusae, & stabilime tum sincerae constantisque amicitiae cum vicinis Regibus, gegnis atque Rebuspublicis , in iisque

Nobis cum maioribus incrementis colendae & consolidandae maxime concernit: In election e Romanorum Regis praetacti Ungariae &Bohemiae Regis ratio prae caeteris merito habenda videtur. Et praeterea cum non modo ditionum Nobis Regnoque Nostro Sueciae cessarum, sed & aliarum pariter necessitudinum nomine ac respectu Dilectionibus Vestris atque Uobis, nec non universe Imperio, tanquam Constatus unitae sumus, committe re no npo ssumus, quin haec animi Nostri sensa Dilectionibus Vestris atque Vobis, pro confidentia dc intereste mutuo aperiremus, & praefatam Eius serenitatem, tum meritis majorum, tum virtutibus

propriis & sublimi pristinae dignitatis Regiae atque

duorum Regnorum splendore abunde jam ante commendatam, ad Imperii Germanici fastigium amice & benevole recommendaremus. In qu arduo negotio non minus quam caeteris gravissimis

Imperii rebus atque Deliberationibus Dilectiones Vestras & Vos consilia Nobiscum siua, pro incolumitate & utilitate Imperii omniumque in eo statuum juncturos esse, firmiter Nobis persuademus,

570쪽

Meumque ardentibus votis veneramur, ut consi-

Iia Oilectionum Vestrarum atque Vestra paterna sua benedictione coelitus secundet, Easdemque &vos potenter conservet. Dabantur stoetaolmiae die as. Aprilis

Dilectionum Vestrarum l

Bona Consanguinea s Amica s Vobis singulari benevolentia adpecta

CHRISTINA.

-'' , CLXXV. Dura HENRICI, Comitis de Rotheser, Legaes CAROLI II. Britanniae Regis tunc exulis, ad Fem andum III. Romanorum Imperatorem, qui πejus sacrique Romani Imperii opem σ consilia n mine Regis sui instantissime implorat, resta.

Augustissime, Invictissime Caesari Domini Regis mei afficta conditio&ejus aeer

bissima causia magis innotuit, quam ut verbis imparibus eam Caesareae Vestrae Majestati cum dolore& horrore in memoriam revocare liceat, cum nullus Christianorum Ρrincipum sit, qui non desuper compassionem & facinoris indignationem sit contestatus. Cum igitur Rex meus ea,qua debuie '. & potuit pietate de fortitudine, quamvis adversis effectit reparationem tentarit, & nunc Regnis suis pro maxima parte indignissime exutus, a Consi

SEARCH

MENU NAVIGATION