Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

71쪽

ΦLITER AE

bita fuerit, non facile ad pristinum erga Caesaream Majestatem cujus causa Nos ante hac toties vitam fortunasque Nostras periculis exposuisse, Celsitudo Vestra non ignorat) obsequium redire, &haec ipsa arma, quae nunc cepimus, aut rursus deponere, aut etiam recta adversus communem Religionis Nostrae hostem, Turcam, convertere possimus. Qua quidem de re hac meliore sp e sumus, quod serenissimus Rex, cujus literis huc ad res disceptandas evocati sumus, jam pridem totus in hoc sit, ut causis armorum sublatis, res ex aequo dc bono componantur, & ad optatam rursus pacem& quietem deducantur. Quod cum ita sit, officium & operam, quam hoc eodem nomine offert Celsitudo Vestra, libenter remittimus, & nihilo secius illi, de sua tam amica erga Nos voluntate, gratiam habemus, ac quibuscunque studiis, ossiciis atque obsequiis, Nostram illi benevolentiam, vicissim declarare potuerimus, ad ea ipsa , pro veteri utriusque Domus conjunctione, mutuaque Nostra necessitudine, Nos nunquam non paratissimos fore recipimus. Quam Eandem, una cum Illustrissimo Ipsius Patre, quam rectissime valere, omnibusque prosperis successibus fiui exopta mus. Datum Lintii die 29. Aprilis, Anno I Ja.

. Ejusdem Celsitudinis Vestrae, semper amici fimiu

Mauritius, Saxoniae Dux

i . . Electori

72쪽

RRO CERUM EUR OPAE.

, II. Litera SIGISMUNDI AUGUSTI, Poloniarum Regis, ad FERDINANDII ML Rom.

p. exarata; quibus commendat Legatum Caesareum, seque de pacanda Hungaria anxie soli citum profitetur ac omni cum essecturumpromitrit, ut Nepos I OHANNES SIGISMUMDUS se in incis contineat, D. SErenissimo ac Excellentissimo Principi ac Domino Ferdinando Regi, Principi Nostro charissimo ac honoratissimo, Sigismundus Rex salutem. Revertitur ex aula Nostra ad Majestatem Vestram Generosus Valentinus Saurman, Orator Majestatis Vestrae. Qui quoniam toto eo tempo- ire, quo legatione Majestatis Vestrae apud Nos functus est, & fidem Nobis & industriam & diligentiam in rebus Majestatis Vestrae magnopere pro bavit, facere recte non potuimus, quin has ipsius virtutes Majestati Vestrae commendaremus. Rogamus itaque Majestatem Vestram, ut eum ad se revertentem clementer complectatur. Iussimus

autem in ipse fere ejus discessii exhiberi illi literas Serenissimi Nepotis Nostri, ex quibus intelligeret Serenitatem ejus optima fide cum Majestate Uestra agere. Cum enim ad Nos de judiciis Aprilibus, deque postulatis quibusda m suis a Majestate Vestra recentibus perscripsisset, petit, ut postulata Serenitatis ipsius apud Majestatem Vestram adjuvemus, & de pacificanda Hungaria cogitemus. Ac de postulati cuidem alias videbimus. Allatum enim ad Norist, Secretarium Majestatis ejus cum

Responso ad ea Majestatis Vestrae jam inde disces-

73쪽

siste. Nunc a Majestate Vestra magnopere petimus, ut salute, pace ac tranquillitate Regni illius Hungariae nihil apud se prius esse patiatur. Nos quidem recte, quod in Nobis erit, daturi sumus per id induciarum tempus operam, ut Serenissimus Nepos Noster sese in ossicio adversiis Majestatem Vestram contineati Ac denique suae dominorum. que suorum paci & saluti in omne futurum rempus di consulat ipse & ab aliis consuli patiatur. Quamobrem si Majestati Vestrae communibus Commisissariis ejus rei summam committere visum fuerit, nostrosque item Commissarios una adest. placuerit, perficiemus, ut si modo de tempore & loco cognitum habuerimus, nihil in Nobis ad tantarum rerum tamque salutarium conficiendarum curam atque studium desiderari videatur. Bene valero Majestatem Vestram cupimus, eique studium de

amorem Nostrum iterum atque iterum commendamus. Dabantur Vilnae 8. Augusti, Anno i da. III. Litera SIGIS MUNDI AUGUSTI, Polono ram Regis ad MAXIMILIANUM II. Romanorum)Bohemia Regem, de constantia in paeandi cum Nepote suo proposito, modis, qui in pax fieri possis, adinveniendis, agenis '

SErenissimus Augustus Rex, Serenissimo Principi, Domino Maximiliano Rςgi. Serenissime, Princeps, Domine Frater Sc Consanguine e Noster charissime. Accepimus inter Caesa n Majestatem, Nostrum & Serenitatis Vestrae Parentem cha.

74쪽

tissimum, ac Serenissimum Dominum Nepotem Nostrum, inducias summo Serenitatis Vestrae studio pactas esse proximo Aprili annuas. Quae res

Nobis, cum sua sponte, tum nomine etiam Serenitatis Vestrae, quae ex eo facto magnam optimae suae voluntatis in Rempublicam Christianam laudem cepit, jucundissima extitit. Verum quoniam earum induciarum ille demum maximus fructus erit, si unquam inter eos Principes ulla stabi- lis & aeterna Pax coierit, ob cujus imprimis rei tractandae facultatem, tantopere induciae istae sermonibus hominum celebrantur, Serenitatem Ue stram fraterne hortandam esse duximus, ne in hoc

quasi primo ejus laudis gradu consistendum sibi

esse existimet, ut obtentis induciis conquiescat, sed pergat porro, &hac semel bene gestae rei facultate instructa, etiam reliqua adgrediatur, deque pacis perpetuo constituendae conditionibus ipsunt Caesareae Majestatis animum oportune pertente nobiseumque communicet. Erit id Serenitati Veis strae tum apud Nos, tum ubique gentium gloriosum. Nos autem quoque inclinatum jam ad pacem Serenissimi Nepotis Nostri animum in eodem studio retinebimus, illique honestae tranquillitatis autores erimus. Meminerit modo Serenit Vestra aliquando maturandum id negotium esta, ut quatuor jam menses a constitutis induciis praeter- lapsi diligentia Nostra in reliquom sarciantur.

Bene valere Serenitatem Vestram cupimus, eique fraternum nostrum amorem commendamu . Dat.

75쪽

8 LITER AE

Litera SIGISMUNDI A UGUSTI, Polonorum Regis, ad MAXIMILI ANUM ILRomanorum re Bohemia Regem, quibus causam Berebardi Foglisia commendat, IT .

FTrenissimo Principi Domino Maximiliano, Dia

vina favente clementia Romanorum & Bohemiae Regi, Archidiaci Austriae, Duci Burgundiae, Comiti Tirotis, Fratri & Consanguineo Noltroeliarissimo & honorando, salutem & fiaterni

amoris continuum incrementum. Serenissime

Princeps, Domine frater & consanguinee Noster charissime & honorande. Etsi decreto Magistratus Goritiensis sublata sit pridem controversia de possessione quorundam bonorum in territorio Proseviensi inter Venerabilem Alphonsum Mercadum & Bernhardum Ffgliolam, mercatorem Venetum, Agentem Nostrum, ita, ut Agenti Nostro & possessio paeata eorum bonorum adjudicata sit, & damna, quae illata erant, ab adversario jussa resarciri. Tamen quoniam veretur homo pacis & quietis studiosus, ne non satis sit ad pacem & quietem perpetuo constituendam in illis possessionibus, decretum Magistratus minoris interpositum esse, supplicavit Nobis, ut a Majestate vestra peteremus, ut ipse, pro Regia & in illis ditionibus summa autoritate sua, edicat per Literas Mercado ipsi, atque adeo ejus successoribus omnibus, nequas deinceps in illis possessionibus turbas ejusmodi dare aut dissicultates movere audeant, quae in damnum aut praejudicium ipsius Fogliolae, Aginis

76쪽

Agentis Nostri, vergere videantur. Magistratui autem Comitatus illius injungat Majestas Vestra, ut praesitum Fogliolam , dum is tranquille sub ditione Majestatis Vestrae vixerit, vectigalia solverit,& reliqua onera aeque cum aliis obierit, a vi &impressione cuiuslibet tueantur & defendant. Quod Majestatem Vestram vel aequitatis suae, vel Nostra etiam causa facturam esse, uti Nobis persuademus, ita ab illa etiam atque etiam petimus. Erit id Nobis ab illa gratissimum. Bene valere Majestatem Vestram cupimus, ejusque Nos fraterno amori commendamus. Datum Petricoviae die

I . Aprilis, Anno IJos.

Litera SIGISMUNDI AUGUSTI Polonia Regis, quibus FRIDERICO II. Daniae Regi,

viritoriam ex siecis reportatam gratulatur, eumque de armorum suorum successu, futuro belB U- Paratu, rebinque aliis certiorem reddit s.

Serenissime Princeps &c.

ETsi antea quoque intellexeramus de victoria Serenitatis Vestrae, quam es Suecis recens est consecuta, tamen e literis Serenitatis Vestrae jucundum fuit Nobis eam cognoscere. Ac misimus Nos jam quidem his diebus ad Serenitatem Uestram internuntios Nostros, quibus mandavimus inter caetera eam victoriam Serenitati Vestrae, nostro nomine, gratulari, quam nunc etiam per literas vere atque ex animo gratulamur, Deumque ' lprecamur, ut hos successus Serenitati Vestrae perpetuo fortunet. Nostri quoque, quo disse Serenitas Vestra scribit accepisse, bene in Livonia rem, A I gesse- . .

77쪽

gesserunt, arcem Lodensem obsidione liberarunt, tormenta aliquot acceperunt, hostem denique ipsum intra muros coegerunt; socios autem, qui illie sub auspiciis Serenitatis Vestrae militant, magnopere recrearunt ac confirmarunt, quemadmodum de eo quoque per eosdem Internuntios Nostros Serenitati Vestrae significavimus. Quod cun ita sit, ut societas Nostra haec non solum animorum consensione, sed etiam successibus ejusmodi divinitus confirmetur, debemus sane consiliorum Nostrorum fructum hunc capientes, Deo optimo maximo gratias agere, &Nos ad reliqua, quae supersunt, tanto fidentius praeparare. Nos quod attinet, exercitum nostrum Livonicum in hyberna jam deduximus,impositis per oportuna loca praesidiis;Svecos enim quoque ipsos campis fugatos ad arcium aliquot praesidia accepimus confugisse.Uere novum bellum majoribus viribus redintegrare, exercitumque Polonici Nominis conscribere constitutum Nobis est , nisi quid aliud intervenerit; neque enim adhuc rumor ille conquiescit de studiis Principum Germaniae ad Pacificationem tentandam excitatis, a qua Nos neque unquam abhorruimus, si modo id, quod Nostrum est, tenere quiete potuissemus, neque nunc etiam pro Nostro Christiani Regis more atque instituto abhorremus, si Nobis liceat, quae bello repetimuS, per pacem obtinere. Equidem, si eo ventum fuerit, neque Nos quidem quicquam inconsulta Serenitate Vestra tentabimus , neque a Serenitate Vestra praeter volunt tem atque scientiam Nostram tentatum iri arbitramur; quemadmodum in conditionibus societatis P . ' nostrae

78쪽

nostrae praescriptum extat. Quod attinet naves ab illustri Domino Prussiae Duce Serenitati Vestrae subministrandas, meminimus nos quoque jam pridem cum Illustritate ejus ea de re egisse. Videbatur autem Illustritas ejus difficultatem allegare. Agemus tamen nunc etiam iterum; quicquid vero responsi retulerimus, faciemus Serenitatem Uestram certiorem. Nuper allatum ad Nos est, proditionem in Livonia eorum, qui ab Illustri Domino Finlandiae Duce arcibus nonnullis praefecti illic fuerunt, detectam esse. Fere fit enim, ut in Provinis .cia illa Livonia magnae suspiciones proditionis a Germanica Natione oriantur, sicuti & in multorum aliorum, & in Furstenbergii negotio cognitum est, qui in Livonia Magistrum gerens a suis Germanis desertus ac Moscovitis proditus est. Itaque de nonnullis arcium istarum proditoribus &proditionis consciis nuper Rigae supplicium sumptum est; de autore ipso proditionis Comite ab Arca sententia Nostra expectatur. Equidem videndum Nobis existimamus, quatenus cuique dein inceps fidendum sit, eaque res commovit Nos, ut vere ipsum militem Nostrum potius, quam exter num in Livoniam adducamus. De Duce Christophoro Megalopolens, praeter id, quod nuper etiam 'Serenitati Vestrae significavimus, nihil accidit novi; laboratur pro eo a quibusdam Germaniae Principibus. Inter caeteros autem affuturus est hic propediem Illustris Dominus Joanne, Alberistus Frater ipsius. Cum Nobiscum de conditionibus dimittendi ipsius actum fuerit, certius aliis

79쪽

LITER AE

li illustri Domino Duce Finlandiae, Astine Nostrocharissimo, praeter id, quod Nobis stipendiarius

Noster S arcynshi e Serenitate Vestra retulit, interemptum illum esse, nihil certi cognoscere possumus. Si quid Serenitas Vestra habuerit, ad Nos perscribi jubebit; Quam bene valere cupimus. Datum Variaviae 2ε. Decembris, Anno II 63. VI. Litera M AXI MILIA NI II. Rom. Imperatoris, ad CAROLUM II. Galliae Regem scriptae, quibus declarat, se ejus oratoris desiderio, utprιο-

. , rem locum ante Hispaniarum Regis Oratorem consequatur, fatisfacere non posse. rso.

Serenissime & Christianissime Rex.

EGit hucusque multoties Nobiscum siummo studio Serenitatis Vestrae Orator, Reverendus, devotus, Nobis dilectus, Episcopus Rhedonensis, ut sibi, tanquam oratori Serenitatis Vestrae, priorem locum ante oratorem Serenissimi Catholici Hispaniarum Regis, patruelis & fratris Nostri charissimi, in aula Nostra Caesarea assignare vellemus,

eamque rem ab aliquo tempore, majore cum instantia, quam antehac unquam, urgere coepit. Etsi autem Nos Serenitati Vestrae, uti Fratri charissimo,

quoad ejus unquam fieri potest, omni loco & tempore cupimus gratificari, in hac tamen re Nobis tot & tam graves occurrunt dissicultates, ut nihil iis molestius aut gravius accidere possit: siquidem non videamus, qua ratione desiderio praefati Episcopi Rhedonensis, Serenitatis Vestrae Oratoris, in 'hac parte satisfacere possimus. Etenim recordamur, eandem rem a serenissimo & potentissimo

80쪽

quonaam Principe, Domino Ferdinando, Electo

Romanorum Imperatore, augustae memoriae, Domino ac Genitore Nostro observandissimo, noci solum ob praedictum Episcopum Rhedonensem ex parte Serenitatis Vestrae, verum etiam per praefati Serenissimi patruelis & fratris Nostri Regis Catholici Oratorem, qui tunc in Aula Majestatis suae resi-idebat, Comitem a Luna, vehementer petitam fuis se, verum Majestatem suam Caesaream praeclarissimae memoriae, neque potuisse neque volui ilia judiacium tam acris controversiae suscipere: Quoniam non abs re dubitabat Maj estas Sua, si ipsa hunc la- . borem subire& operam dare vellet, ut hujusmodi differentia, aut amicabili compositione transigere tur, vel jure decideretur, utrum Serenitas Vestra Majestatem suam Caesaream judicem vel arbitrum

esse vellet, nec ne: eamque ob remMajestas sua Caesarea, adhibita matura deliberatione, constituerat, sese ejusmodi controversae nullo modo immiscere, sed omnibus praecavere modis, ne alterutrius

partis juribus, de quibus illa nullam haberet judicandi vel decernendi facultatem, quippiam praejudicii attulisse, aut alterum eorum ostendisse, videretur. Neque Majestas Sua Caesarea eam viam ac rationem, tanquam commodissimam &tutissimam sibi ineundam censuit, de qua haud dubie Serenitas Vestra tum temporis ab oratore suo certior reddita fuit, quam nimirum Majestas sua Caesarea tunc inter alios quoque inserioris ordinis Principum

Oratores Observabat. Et licet tune temporis ambo oratores, de ratione & ordine illo Divi Imperatoris, Genitoris Nostri, & praecipue multo vehe

SEARCH

MENU NAVIGATION