Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

81쪽

mentius Comes a Luna, pro parte serenissini Regis Hispaniarum, conquesti fuerint, praetendente ipsti oratore Serenissimi Regis Hispaniarum, majorem debuisse haberi rationem Regis sui, quam Serenitatis Vestrae, propter mutuam &arctissimam sangui- nis conjunctionem, quae Majestati sine Caesareae' ipsique Regi intercederet: tamen postquam Divus quondam Genitor Noster, in sententia sua permansit firmiter, ipsique Oratores tunc acquieve- .runt, atque interdum etiam apud Majestatem suam in Templo comparuerunt, in eoque statu res in hunc diem fuit valida, ita ut nihil dissicultatis, aut molestiae in hoc negotio amplius, & praesertim hoc tempore sub oriturum crediderimus. Sed cum res, uti dietium est, aliter se habeat, praetermittere non possumus; quin Serenitati Vestrae per praese tes benevole ostendamus, Nos hunc ordinem, de quo diximus, a praelibato quondam Domino Genitore Nostro, felicis recordationis, quasi per manus traditum accepisse, atque Nos ea, quae per id jestatem Suam in aliis quoque rebus ordinata is

constituta sunt, haud facile mutare: sed ea, ut pie& prudenter deliberata & constituta, lubenter sequi: Ideoque non posse neque debere etiam in hoc negotio Nos diversum quippiam ab eo, quod Divus Genitor Noster ordinavit, absque ulla causa, de post tot annorum intervallum, statuere, quemadmodum & Serenitas Vestra, pro sua prudentia, apsa mei facile considerare potest, id Nobis, si faceremus, non immerito vitio verti posse. Ad haec

Serenissimus Rex Hispaniarum, si tam facile ab in

stituto & exemplo βοrςnissimi Potentissimique

82쪽

quondam Domini Genitoris Nostii, discedereismus, eam rem haud dubie molestissime laturus,& suspicaturus esset, Nos paternam concordiam, benevolentiam & unanimitatem, atque arctissima sanguinis vincula, quibus Deus Optimus Maximus Nos cum Serenitate Ejus conjunxit,parvi pendere, imo prorsus negligere, atque de industria, ansam de occasionem hujusmodi antiquam necessitudinem & concordiam disrumpendi, nulla pro sus a Serenitate sua causa vel injuria accepta, qua rere. Et si enim ad Nos antehac ex Urbe perlatum& nunciatum filii, sanctissimum Dominum super ista controversia decretum quoddam promulgasse, quod Nos suo loco relinquimus, neque id hoc tempore probare vel improbare cogitamus: N vit tamen Serenitas Vestra, ea, quae Sanctitas Sua in Curia sua de rebus ejusmodi profanis statuere dc praescribere solet, ad Nos nihil pertinere : Neque enim credimus, animum Sanctitatis Suae unquam fuisse, vel adhuc esse, quod Nos, instar nudi Executoris, debeamus ejusmodi decreta & constitutiones Sanctitatis Suae executioni mandare. Nam, quemadmodum Nobis videtur, non aequum est, Nos indifferenter in omnibus rebus, in quibus Sanctitas Sua se judicem constituit, simpliciter &ab que omni, sive judiciali, sive extrajudiciali cognitione , judicium & voluntatem Sanctitatis suae sequi. Haec sane omnia antedicto Serenitatis Vestrae

Oratori, Reverendo Episcopo Medonensi, sedulo ae diligenter inculcavimus, & fuisset Nobis longe gratissimum, quod hoc negotium in pristino statu reliquislet, eo scilicet, quo ad Nos post mortem Se-

83쪽

re millim & observandissimi Domini Venitoris Nostri, praeclarissimae memoriae, pervenit: sed ipse non solum videtur se excusare mandatis Serenitatis Vestrae, sed cogitat etiam ex aula Nostra omnino discedem : quod Nobis quidem, ut verum sateamur, molestum accidit, quia Negotia Serenitatis Vestrae ea prudentia, eaque modestia tractavit, & in aliis quoque rebus se ita gessit, ut hoc nomine devotionem ejus singulari benignitate complectamur, ejusque praesentia & conversatione libenter diutius frueremur: Sed quoniam res hoc loci redacta est, non possumus, nisi quod Serenitatem Vestram amanter & fraterne rogamus, ut haec quae acta sunt animo certe sincero& Serenitatis Vestrae amantissimo,cum aliud facere nullo modo potuerimus, iri meliorem partem interpretari, atque Nos hoc Nomine excusatos habere velit. Neque dubitet, si Serenitati Vestrae videbitur vel hunc ipsum Episcopum Rhedonensem , vel alium etiam ipsius loco Oratorem ad Nos ablegare, eum Nobis fore gratissimum, eandemque illi benevolentiam & favorem expectandum fore, quo hunc Reverendum Episcbpum Rhedonensem complexi fuimus, ac etiamsi Serenitati vestrae non fuerit commodum, posthae Oratorem aliquem in Aula Nostra tene re: Nos tamen nihilominus Serenitati Vestrae fra ternum & sincerum animum Nostrum quovis loco& tempore declarare, & mutuis fraterni amoris ossiciis contestari studebimus. Id quod Serenitati Vestrae ingenue pollicemur, Eandem, quod reliquum est, rectissime valere optantes. Datum Viennae i4. Decembris, Anno 1 54.

. VII.

84쪽

sarem a Rauora, Oratorem suum, collata gratias agis, nec non Baltasarem ac Christophoνum Halialerum ab Halle suis, suum adM--ilianum II. Rom. Imperatorem Legatum, ipsiorumque fides commissa, porro commendat, Isi

Illustrissime & Amplissime princeps, Elebeior, Agnate & Domine observantis me

BAltasar a Rauoyra, Dominus Crucis , Oratoe

meus, ad me scripsi, quanta Celsitudinis vestiae fuerit in se benigne & honorifice accipiendo huis manitas, quanta egregiae voluntatis, in Nos suae stagnificatio, quam amantet illa in omnibus rebus, quae ad commoda 3c dignitatem hostram pertinerent, studium, operam, ossicium suum sibi det terit. Quae res, ut mihi minime mira sane fuit, eum ob generis & sanguinis necessitudinem , trutii ob singulatem virtutem & humanitatem celsitudihi, vestrae; Ita ad eam voluntatem dc observantiam quam erga Celsitudinem vestram semper habui, mirificum cumulum attulit. Neque dubito, quin, quae Baltasar 3c Christophorus Halteru9 ab Hallerstain, Consiliarius & Orator Noster ordinaarius apud Caesarem dc eonventum illum, meo nciis mine sunt acturi, ea. celsitudo Vestra gratia autoritateque sua sit complexura. Ita quicquid, a Statibus di a Caesare Ipso sint impetraturii tu mu-

85쪽

38 LITER AE

nere Celsitudinis Vestrae accessurum existimem. Ego me, omnia mea summa studia & ossicia Celsitudini Vestrae. & debere intelligo, & omni loco sum praestaturus, nihilque mihi Celsitudo vestra gratius facere poterit, quam si omnibus in rebus, quae ad Λmplitudinem suam pertinebunt, mea hac propensa voluntate usa fuerit. Quae praeterea eisdem Oratoribus mandavi, ut eum Celsitudine Vestra agant, ea ex illis plane cognoscet, & a quibus etiam intelliget, quo ardentissimo teneor destitio, Celsitudinem Vestram visendi. Idque, si commodo suo fieri poterit, Celsitudo Vestia mihi gratificabitur, ut nihil gratius mihi fecerit. Deus o. M. Celsitudinem Vestram salvam ct i columem diutius vivere faciati Dabantur Augustae Taurinorum IX. Calend. Maji, MDLXVI.

Ejusdem Celsitudinis vestrae

addictissimus Agnatus oe semus

. IIX. Dura AI GuSTI Uectoris Saxoniae, ad Magi 'um Hospitalis Hierosolymitant, Fratrem Iohan nem de Valetto, exarata , quibus fortisudinis abi ipso, in defendenda Insula Melite, exhibisa sp rimina summa laude extollit. Anno Uis. P. P.

Quantum apud Nos ponderis, vir illustris, &

generose, literae tuae habuerint, ex Nobilis Iohannis Georgii Schoenbom benigne a Nobis Clementerque in rebus, ad commendam de πῶς sinstς perunxntibys, habiti, commemoratione coinsnust S.

86쪽

pROCERUM EUROPAE

gnosces. Cum enim non tantum de ordinis Uestri antiquitate, nobilitate ac rebus terra marique

fortissime, pro Cbristiano orbe, gestis praeclare sentiamus, sed & de insigni virtutis & fortitudinis Tuae splendore omnia summa praedicare audiamus; gavisi sumus, occasionem Nobis declarandae erga Te benevolentiae nostrae dari, tametsi tenuior est commendae illius fortuna, quam Nostri erga ordinem vestrum animi favor & propensio. Magnum omnino decus & gloria, praeconio maior est, vitam 3e fortunas omnes Patriae impetid

re, es pro focis & aris contra crudeli mum chriasiani nominis hostem Turcam sortiter pugnare. Qua laude cum ordo vester alios longe antecellat & vincat, fieri non potest, quin magnum sibi

apud omnes orbis terrarum principes admiratio nem & benevolentiam conciliet. Tua vero etiam fortitudine, qua Melite Insula anno superiore adis versus Barbarotum incursiones & oppugnationes

defensa ac servata est, nominis Tibi sempiternam gloriam peperisti. Cum enim plurimum in bello pollere videantur, militum eopia de virtus, ingenia Imperatorum, δc per omnia humana maxime in res bellicas potens fortuna ; Tu prioribus quidemι quantum intelleximus, propter inopinatam incura sionem non satis instrilistus, eam jacturam ingenio& vittute tua, adeoque fortuna sive divino Numi ne annuente, ita compensasti, ut plurimum Tibi Orbis Christianus hoc nomine debere fateatur. Reliquum est, ut quam de Fortitudine Tua opianionem multis jam populis concitasti, eam infra Mo animi robore, virtute de rerum fortitor gerena

87쪽

2oLITER ME darum animosa cupiditate constanter tueare. De Nostra vero erga Te benevolentia tantum tibIpolliceberis, quantum & Dignitas Tua multis praeconiis amplissima meretur, &. Nostrum erga ordinem Vestrum promptissimum studium postulat. Datae i8. Kalendarum Maji, IX.

Litera STEPHANI B ATHOR II, Polonia Regis ad STANIMAUM CARN COVIUM, Episcopum madis lavi ensem, exarata, quibus ipsi

ῬιIIonam e Gedanensibus reportatam, nihilque Polonia a Tartaris metuendum esse, nunciat MIL

Stephanus Rex Poloniae Stanislao Carnco vio, Episcopo Vla distaviensi. ΡLenius & certius jam cognovimus de praelio a

Nostris cum Gedanensibus commisso; victo ria Divina benignitate a Nostris est parta, summo tamen labore & virtute militum Nostrorum, quisbus paucis cum maiori quam quadruplo hostium numero res fuit, & cum bene armato & tormentis majoribus instructo. Si tardabimus, putamus eos sibi supplemema a civitatibus Anseaticis dc ali unde comparaturos, unde de novo quasi rem gesrendam, si vero celeritate utamur, brevi Nos istius rei reliquias conficere posse. De Tartarico periculo cum cogitamus, videmus eos, cum habeant equos strigosos, non posse ditiones Nostras, nisi sub messem aut paulo ante invadere. Praeterea etiam 'credimus jam a Turcarum Imperatore mandata ad

illos de pace ex pactis servanda data, cujus injussis id factum apparet ex eo. quod nullus Bialogro-

- - de

88쪽

PROCERUM EUROPAE.

densium & aliorum Tartarorum Caesaris Tu carum in hac excursione adfuerit. Praeterea si, gnificatum Nobis est, venire ad Nos a Tartaro Legatum. Ita ut ex dilato hoc Gedanensi negotio, propter incertos de Tartaris nuntios, tunc cum verum periculum aderit, ita ut nunc distinexemur ancipiti periculo, nec Russiae Terris auxi, ' lium justum ferre possemus. Perfecto autem hoc negotio paucis, ut credimus, diebus illuc cum numerosiore exercitu venire pollemus. Id quod

certe Deo volente faciemus, eoque recta contem

demus ac essiciemus, ne is perfidus hostis imposterum Nostris nocere possit; ac si Deus juverit, sortasse etiam vindictam perfidiae de illo sumemus, facere sane id enitemur. Nunc vero versus Ge danium XXIIX. die hujus Mensis contendemus. Hortamur igitur Sinceritatem Vestram, ut copias, quas Nobis promisit, quam primum mittat. F Auram id Sinceritatem Vestram pro sua singulari erga Nos observantia confidimus. Quam bene valere cupimus. Datum Varsaviae die as. Aprilis,

STEPHANI B A THORII, Regis Polonia, LLiera ad STAENISLAUM CARNCO, VIUM Spiscopum maiustaviensem, scripta quia ιus eum hortatur, ut consiliis ad sariorum '

cum communicet. μου. ε

Stephanus Rex Poloniae Manislao Camco-vio, Episcopo Vladistaviensi. TArdius quam constitueramus Cracovia disceD. B 3 simus,

89쪽

LITERAE

et 2 simus, quod post discessum Sinceritatis Vestrae novae Nos dissicultates excepissenti qua de causit eonventus Regni paulo diutius extractus est. Verum omnia demum cum nuntiis terrestribus con elusa & constituta sunt. Cum vero jam in itinere simus, & perendie Petricoviam venire constituerimus, hortamur Sinceritatem Vestram, ut Nos de rebus & consiliis eorum, qui adhuc a Nobis dissentiebant, certiores reddat: nam sinceritatem Vestram sedulo curasse, pro sua erga Nos & Reminpublicam fide ac prudentia, ut ea perspecta & ex. plorata haberet, plane confidimus. Deinde ver a Sinceritato Vestra postulamus, ut sine ulla mora ad nos Petricoviam veniat, ut ejus consiliis de rebus, quas prius quam proficiscamur. Petricovia Variuviam, perficere in animum induximus, uti possemus, nec vero diu illic subsistere volumus. Itaque non dubitamus Sincerit tem Vestram cum, istatione sita negotia Nostra & Reipublicae ac institutum iter Nostrum non moraturam. Bene valere Sinceritatem Uestram cupimus. Daban

tur Precibory die s. Iunii MDLXXVI. Regni I.

bus eum hortatur, ut in negotio, quo cura ALBERTI FRIDERICI, Barusa Ducis, Georgio Friderico, Marchioni ab A Zach, committenda sit, Commissari artibusfungatur. VII.

90쪽

covio, Episcopo Vladisi yiensi.

LAtere sinceritatem Vestram nolumus, Nos jam post tractatus istos, quos nunc cum Oratoribus Germanicis habuimus, in eo esse, ut juxta deliberationem & conclusionem Uladistavi ensem, cura Ducis Prussae &ditionum illius Illustrissimo Domino Marchioni ab Anspach committatur, &ut jam ea in re Commissarii Nostri in terras illas

mittantur, qui cum ordinibus terrarum illarum' conferant, & rem ac negotium totum perficiant& ad debitum effectum deducant. Inter quos Commisiarios, cum Sinceritatem Vestram adesse ἰ quoque euperemus, non quod illam non sciamus Nostri & Roipublicae causa multa hoc tempore non iustinuisse, ac maioribus euris ac impensis illam onerari vellemus: sed quod neminem auum melius ac utilius negotium hoc obire existimemus, pro illius prudentia ac negotiorum Nostrorum experientia, qua illam Deus inter alios praecellere

voluit. Itaque, si hoc commode sine magno dispendio & jactura rerum Sinceritatis Vestrae fieri potest, hortamur Sinceritatem Vestram, nostri &Reipublicae causa hoc munus commissoriale in se suscipiat, & in terras illas una eum aliis sub finem

Octobris descendere non gravetur. Numeroso coismitatu non opus esse Sinceritati Vestrae ad iter illud perficiendum existimamus: imo quanto mi nori suorum numero illud absolvere poterit, vollemus, ut id perficiat, ut etiam posthac eo celerius

ad Nos in conventum Regni, qui fortasso sub illud

SEARCH

MENU NAVIGATION