Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

101쪽

LITER AE

meo piandum, propter quod apud te sum delatus, & in magnam illam invidiam & suspicionem vocatus, quod nimirum omnis disciplinae quod ossicii, quod famae immemor , cujuste suppudeat, de matrimonio, quod Divus Paulus ad Hebraeos alias honorabile inter quosvis vocare non est veritus, & Ecclesia Romana inter

sacramenta numerat, cogitare videas. Id autems facio, aut dum facio, quid ego quaeso vel a sanctissimorum Apostolorum exemplo, vel ab eorum canonibus & decretis alienum instituo t Quid a vetustissimi Clementis Alexandrini judicio Z Quida Nostris Canonibus, in quibus Dist. aδ. Can. M. π ra. mentio fit uxorum Presbyterorum & Diaconorum : & Canon. II. ex consilio Gangrensi haec describuntur: Si quis discernit Presbyterum conjugatum , tanquam occasione nuptiarum, quod erre non debeat, s ab ejus oblatione ideo abstineat, anathema sit. Laudatur etiam in secunda parte Decreti, gravissima vox Paphnutii, qui in Concilio Nicaeno asserere non dubitavit, in conjugio etiam esse castimem. Cum igitur vel Siricii vel Pelagii autoritas apud Nos plus valeat, quam Apostolorum, quam nunc memoratorum Conciliorum MPatrum, quam Dei ipsius, pronuntiantis, non esie bonum, hominem esse solum t Quae vero amentia, quis furor scortatores, adulterOS, masculorum .

concubitores in ministeriis Ecclesiasticis potius vult serre, quam legitimo conjugio juxta mandatum Dei copulatost Ex quo fonte, ex quo oro manet Dogma illud, quod conjugia diffamat, prohibes, vid. re est apud Danie- ωF. Ia. I. Tim.

102쪽

PROCERUM EUROPAE. D

cap. - . Testatur certe ipse Eneas Sylvius in Gemmaniae descriptione, sanctum illum Udatricum Epia scopum Augustanum, leges illas de coelibatu contra Pontifices sui temporis oppugnasse. Imo extat udatrici illius Epistola ad Papam Nicolaum, iin qua conqueritur,sacerdotes & Magnos Praelatos, praesertim in Italia adeo libidinosos, ut non tam tum a virginibus & conjugatis non abstineant, sed

etiam cum Continguineis, cum masculis, cum brutis se commisceant. Et narrat memorabilem

Historiam, quod Divus Gregorius Papa , primum quidem mandaverit coelibatum sacerdotibus, posta ea autem, cum forte in piscinam piscatum misisset, ibique ad 6ooo. capitum submersorum infantium inventa suissent, videns id ex suo violento elibatu prodiisse, ingemiscens abrogarit decretum, recitataque Pauli sententia: Melius es nubere, quam uri, adjecerit: Melius es nubere, quam cadis causam dare. Recenset etiam Abbas Urspergenss in suo Chronico Epistolam celebris Synodi Ecclesiasticorum & Politicorum Procerum, Brita 'xiae Noricae, contra Hildebrandum Papam,congregatae, in qua inter alia queruntur, quod inter conjugatos Sacerdotes divortia poneret, & cum foedo illo Pontifice Ecclesia periclitaretur, testantur, illi, Papae nullam obedientiam promissam deberi.

Longe quippe aliud est, CHRISTO & Ecclesia

Apostolicae obedientiam vovere, quam singulorum pontificum placitis obtemperare. Memor

ego itaque, quid Christo, quid Ecclesiae debeam, &ut Episcopum, ut virum generoso & nobili loco

103쪽

natum, castam & ab illecebris carnis & pravis libidinibus tutam cupiens servare mentem, de re medio libidinum legitimo, & omnibus ordinibus line exceptione concesso, cogitare volui, nulla levitate contumaciave adductus. Sed postquam me diu excussi, & ad coelibatum, cujus donum nec omnibus, nec semper datur, me minus idoneum sensi, juxta Canones Ecclesiae supra memoratos, a temerario, quod in potestate mea non fuit, coelibatus voto, discedere. ad majus malum evitandum& Votum Castitatis Chtisto factum, servandum de explendum fas esse duxi. Denique semotis &contemtis hominum profanorum judiciis, minis, periculis, aliisve considerationibus, divinae ordi nationi, Providentiae, Protectioni acquiestere decrevi, illud subinde memoria repetens, quod Theo do retus libro . cap. ao. Historiae Ecιlesiasticae de veteribus illis Christianis memorat, eos nullum majus tormentum esse arbitratos abnegatione pietatis. Ideo licet Tyranni undabundi spumarent, Minstar venti vehementis irruerent, a pietate non passos sese depelli. Extremum autem hoc erit, ut Iustini Martyris exemplo in apologetico pro Chriasianis, ad judicia omnium recte sentientium provocem, quae submissio, Iustino teste, ideo aequissima est, quod pii veritatem solam honore dignantur, & ad eam omnia merito referre debent. Te vero, Gregori Pontifex, nunc appello, ut in proposito meo vere Apostolico, vere casto, verae disciplinae veteris Ecclesiae Catholicae conformi, apua

Te mihi sit aliquid praesidii. Te, inquam, Dro

104쪽

pROCERUM EUROPAE. 37& obtestor, ut quo animo ad me monendum aciscedere dignatus es, eodem meam justissimam d sensionem accipias, &memineris, eos tui & Ecclesiae observantissimos esse, non qui adulantur. palpant, parasitos agunt, vulnera gravia molli & in-Mulgenti manu tractant aut tegunt: sed ut pulce rime Plutarchus docet de discrimine adulatoris &amici, qui ingenue, qui libere loquuntur, agunt, monent, arguunt ; sed non pro animi libidine &' arbitrio, quis enim alias essem, qui summo Pontifici obloquerer & obstreperemt Verum ex Dei omnipotentis, cujus in Reges ipsos & Pontifices Imperium est, verbo, statutis, mandatis, Propheticis, inquam,&Apostolicis libris, super quorum doctrina Ecclesiam & Pontifices fundari & aedificari decet, omnia depromunt. Atque utinam diem illum videre liceat, qua tu Pontifex non de me, &Apostolicae Doctrinae & vitae studiosissimis hominibus opprimendis, sed de Ecclesia a tot sti pulis, tot idololatriis repurganda, de Simoniacis, de sacrilegis, de mollibus, de adulteris & moechis, de scortatoribus, aleatoribus, ebriosis, quos Canones Nostri a sacris arceri jubent, coercendis, exturbandis, seriam suscipies & non nimis seram deliberationem, ut Ecclesiae tandem Romanae vetus dignitas, orbi Christiano pax & tranquillitas,

vulneratis tot conscientiis quies & solatium restituatur. Quam meam cohortationem, cum vel olitor nonnunquam opportuna sit locutus, ab

homine & Episcopo Germano, qui nihil minus, quam dissimulare novit, te, quem Dei Tutelae com- si s men

105쪽

mendo, paterno, pio & aequo animo accepturum esse, confido.

Gebhardus Dei gratia Archiepiscopus

Coloniensis, Sacri Romani Imperii Pri ceps Hector. XIV. Liteν afiduciaria fueredentiales, quas m ICns. Rex Nararra, Jacobo Segurio Parisiano, Suo ad Stareu S. R. Imperii ProtestantesAblegato,ady OA cm M H M ERNESTUM, Principem -- haltinum, dedit, UD. ' i

Henricus Dei Gratia Navarrorum Rex,

Princeps Bearniae, Dux Vindocenensis, Belmon tensis, Albretensis &c. Comes Toxensis, Armeniacus, Ruthenensis, Bigerronensis, Martensis, Petragoriensis &c Vice - Comes Lemovicensis &c. Illustrissimo Principi ac Domino omino Ioachimo Ernesto Principi Antiatdino, comiti Λkaniensi &c. Confanguineo suo charissimo S. P. D.

Cum Nos ab ineunte aetate purioris Doctrinae rudimentis imbutos succenderit mira quaedam& pene incredibilis cupiditas Principes eos invisendi, quorum opera Dominus ad propagandum Nominis sui gloriam usus esset, ut tam pio deside- . Tio nostro fatisfaceremus, induxeramus superiori anno in animum,ms itineri tam longo, tamque la

borioso committerς, 'isi piorum & prudentum

. . t . .

106쪽

PROCERUM EGROPAE.

virorum consiliis paruissemus , qui judicarunt, ob nostram absentiam plus detrimenti longe Ecclesias, quae Christi auspiciis in Galliis sunt collectae, Passuras esse, quam peregrinatio illa nostra posset adferre commodi ; Itaque substitimus, & ad ea

Curanda,quae ex re nostrarum Ecclesiarum fore putaremus, animum adjunximus, tum etiam ut malum toti regno imminens, ob nonnullorum hominum, novis rebus, & repurgatae religioni nocere studentium, impios conatus, atque adeo propter Romani Pontificis insidias, quantum possimus, averteremus. Porro cum jucundissimo Illustrissimorum Germaniae Principum conspectu frui per publicas, easdemque necessarias occupationes impediti Dissemus, neque consilia nostra, de Pace in Ecclesiis & Galliis stabilienda, cum iis Conferre possemus, quod proximum fuit, faciendum curavimus. Ablegavimus igitur ad dictos Germaniae Principes, D. Segurium Pardelianum Virum honestissimo loco natum, Domus nostraedi Interioris Consilii praefectum, dedimusque ei in

mandatis, ut Celsitudinem Vestram nomine nostro salutet, gratuleturque felicem rerum vestrarum statum atque Ecclesiarum, quae sunt in ditionibus vestris, tranquillitatem. , Quoniam autem Omniinum multo magis Principum interest, ut quo arctioribus reugionis scilicet vinculis sunt obligati, eo major inter eos sit amicitiae necessitudo & benevolentiae nexus, quem ea, quae concilianda restat inter nostros opinionum dissensio, abrumpere non possit, neque debet, cum in praecipuis doctrinae a viculis conveniat, communesque habeamus ad-

107쪽

versarios, Cessitudinem Vestram rogamus, ut quae ad Ecclesiarum restitutarum concordiam & securitatem, doctri me Christianae unanimem consensum, & non modo Galliae, sed etiam ad Germaniae pa- m publicana pertinent, animo expendere, cum liis Principibus communicare, & totis viribtis promovere velit. Celsitudo Vestra rem fecerit , Deo acceptam, toti Europae salutarem, & provinciae suae in tanta animorum rerumque omnium perturbatione necessariam. De nobis sie statuat velimus, nos omne ossicium nostrum, fiammamque erga Celsitudinem Vestram voluntatem , erga vero Rempublicam, studium atque operam re ipsa semper declaraturos esse.' Cetera ex Legato nει- istro Celsitudo Uestra intelliget, cui ut fides adlii-heatur, a vobis etiam atque etiam petimus. Deus Optimus Maximus Celsitudinem Vestram diu incolumem, ad nominis sui gloriam, servare dignetur. Neraci I . Cal. Augusti I 383. bonus

Henricus R.

Serenissime ac Illustrissime Rex, Domine&Consanguine e observandissime.

ETsi omnino confidimus, Serenitatem Vestram Regiam, per Legatum ad nos missum , posse de omnibus, quae hic acta fuerint, fiςri certiorem, ta-

Consanguineus

108쪽

men ut aliquid literarum etiam Serenitati Vestrae Regiae daremus,tum rerum gravitas, tumSerenitatis Vestrae Regiae, quae apud nos valet plurimum, autOritas, requirere visa est.

Tantas enim res, a tam Christiano Rege suseipi, quae non solum ad gloriam Dei, salutem Reipublicae Christianae, pacemque publicam spectent, sed quae ruenti etiam huic seculo, & ad terminus suos quasi fatales properanti , consilia & auxilia ost rant, ac spondeant, quis non nisi forsan omnino ἡ αθεος, summis evehendum laudibu, mirumque in modum praedicandum esse duxeriti Incredibili itaque voluptate affecit nos tanti Regis

tantus Zelus ac ardor, rerum tam gravium, quam

divinarum, conatus hosce sanctos ac plena laude dignissimos , ut Deus Optimus Maximus. regat, a Cinvicto faustoque successu gubernet, nostra cura omnium piorum votis conjungemus, ct ipse irritas nostras non sinit esse preces.

Accedit ad hoc, quod Regii Legati, qui alias &generis splendore ac virtutum ornamentis est amplissimus, tanta fuit erga nos humanitas, tanta rerum eonficiendarum industria, facundia, rerumque peritia ac generosus candor, ut & literis & nunciis Serenit. Vest. Reg. ornatos nos esse, merito a firmare & praedicare possimus. Pro quibus omnibus - ει ossiciis & beneficiis, nisi etiam per literas Serenitati Vestrae Regiae gratias ageremus, argui nos vel inhumanitatis vel ingratitudinis posse, testes nosmet ipsos libenter constituimus. Merito itaque probatur nobis totum ι quod a Serenitate Ue

109쪽

LITERAE

clarissime perficitur,negotium. Quale vicissim fuerit erga ipsos nostrum studium& promovendi tam sanctos conatus desiderium, maluimusSerenit.Vest. Reg. ex ipsis coram, quam nostris literis, praedicara. Certe sibi Serenitas Vestra Regia persuasum haheat, omnia nostra in omni ossiciorum genere st dia, semper sore Serenit. Vest. Reg. quam promptissima paratissimaque & Serenit. Vest Reg. de no stra erga se voluntate sibi haec omnia polliceatur

quae a fidelissimo Amico ac studiosissimo quoque proficisci expectarique possunt. Nec unquam Patiemur apud nos residere aliquid impedimenti aut oblivionis,si poterimus honestissima Serenitatis Vestrae Regiae consilia ulla ratione severe & adjuvare, id quod reliquos Status sanae Religioni addictos,

facturos quoque esse, optamus & speramus, nec inistermittemus, fieti occasione, quae Vestris Nobis msensa est,saepiusSeren. Vest.Reg. literis compellare. Commendamus etiam Nos & familiam nostram, quam dignissimus Legatus Serenitatis Uesrae Regiae vidit satis amplam, severi a benev lentia vestra, & precabimur, ut Deus Optimus Maximus Serenitatem Vest. Regiam ad nominis sui gloriam ac R eipublicae Christianae salutem, muli rumque incolumitatem, conservet diutisfime incolumem, roburque ac successus piis conatibus addat. Dessaviae tr. Calend. Febr. Anno restauratae salutis I=8q.

Serenitati Vestrae Regiae Addictissimus D. G. Ioachimus Ernestus, Princeps

. Anhaltinus, Comes Ascaniae, Dominus Struestae ac Bernburgi. XVI.

110쪽

NI, Henrisi Regis Naparea' Legati, ad , IOACHIMUM ERNESTUM, Primi. pem Anhaltinum, quibus Hi Regis sui causam,

Protesantium Germania Principum auxiliis inis' digentem, commendat FILII lustrissime Princeps, cum mihi haud procul Aula Illustrissimae Celsitudinis vestrae iter esset, putabam equidem, me ex ossicio meo facturum, si derecto itinere meo ad salutandum Illustrissimam Celsitudinem Vestram diverterem a sed veritus, 'ne repentino adventu meo Illustrissima Celsitudo Vestra offenderetur, & a gravissimis, quibus distianetur, negotiis, intempestive avocaretur, satius duxi Doct. Grays ad Illustrissimam Celsitudinem Vestram mittere, qui eam & verbis meis quam ossiciosissime salutaret, & de rerum nostrarum statu plenius certiorem faceret, Quae sane eo loco sunt, ut ad Illustrissimorum Principum Electorum egregias in causam nostram voluntates promovendas & ad felicem rebusque nostris salutarem exiis tum perducendas pii tantum alicujus Principis, qui autoritate & prudentia valeat, studio & opera opus sit. Quod cum animo meo diu multumque cogitavi, neminem invenio ad id exequendum aptiorem Illustrissima Celsitudine Vestra,

apud quam eadem Illustrissima Celsitudine vestra

maxime contendente) suppetias Serenissimo Regi Navanae & Ecclesiis nostris Illustrissimi Electores olim decreverant, Eas cum hodie praeter Illustrissimorum Prineipum Elςctorum animum quςm eruga

SEARCH

MENU NAVIGATION