Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

701쪽

, LITERAS CCXXI.

Lisera recredentiates Petro Iulio Coim , Legato etico, ab O LIVERI O, Anglicana Reipubl. Protectore, ad CAROLUM GUSTAVUM, Suecorum Regem, tradita, I FL

Oliverius, Protector Reipubl. Angliae &e.

Serenissimo Principi, Carolo Gustavo, Suecorum, Gothorum, Uandalorumque Regi,Magno Principi Finlandiae, Duci Esthoniae,Careliae, Bremae, Verdae, 'Stetini, Pomeraniae, Cassubiae & Vandaliae, Principi Rugiae,Domino Ingriae, mismariae, nec non Comuli Palatino Rheni, Bavariae, Iuliae, Cliviae &Monthim Duci &c.

Ser υμ me Princeps. PErfunctus legatione sua apud nos Petrus Iulius

Coictus, atque ita perfunctus, ut sua debita Iaude non inornatus a nobis dimittendus sit, ad Majestatem Vestram revertitur. Fuit enim Cum vestro praecipue nomine, quod jure apud Nos plurimi esse debet, nobis gratissimus, tum suo etiam merito, suo nempe munere diligentissime obum , haud parum acceptus. Quam igitur commendationem Vestram de eo accepimus, eam siquid ad eam accedere testimonio ullo potest &ab ipso impletam, & a vobis meritissime datam, libentes utique testamur : Quemadmodum & is poterit nostrum erga Majestatem Vestram singulare studium & observantiam, eadem fide atque integritate ad Vos referre, verissimeque exponere.

Extremum illud est, ut Majestati Vestrae felicitatem

702쪽

PROCERUM EUROPAE. 8 6ss

omnem victoriarumque cursum contra omnes

hostes Ecclasiae perpetuum a Deo optimo Maxumoque Optemus.

Majestatis Vestrae

mestmonasterio die a7. April. i636. Studiosissimus

Oliverius, Protector Reipublicae

CCXXII. Litera Intercessionales ab O LIVERI O, Anglia cana Reipublica Protectore, ad LUDO ULCUM XIV. Gadia Regem data, quibus Me catoribus quibuιdam Anglis navem per praedatorem Anglum ereptam σ Dis erc am abductam,

reddi petit, r8 oliverius, Protector ReipubI. Angliae &c. Serenissimo & Potentissimo Principi, Ludovico, Galliae Regi,

S. D.

Serenissime Princeps. ADierunt ad Nos per libellum supplicem, Io

hannes Dethic, urbis Londini'in hunc annum Praefectus, & Guillelmus Wakefield mercator, conquesti, se anno I 6 9. Calendas circiter Octobr. navem quandam, cui nomen Ionae Londinensis,lona quoque cognomento Lighthaghe Magistro, suis mercibus, quae Ostendam mitterentur, Oneras- ι - se:

703쪽

LITE RAE

se: eam navem a praedone quodam Barckingensi,

cui nomen white sis filii Regis Caroli defuncti nomine piraticam faciebat in ipso Thamesis ostio

oppressam, atque inde Dunlartam, quae eo tempore in ditione Gallorum erat, fuisse abductam ;cum autem edicto Majestatis Vestrae anno I6 7. &anno rursus I 6 q. aliquot etiam consilii Regii decretis, in gratiam Partamenti Anglicani, cautum osse intelligerent ; ne naves ullae aut merces, illius belli tempore, quoquo obtentu Anglis ereptae, in Majestatis Vestrae portus quoscunque asportarentur, venalesve essent, misisse se statim Dunkirham procuratorem suum Hugonem Morellum negotiatorem, qui a Domino Lestrado illius oppidi per id tempus Praefecto, reddi sibi suam navem cum mercibus postularet, cum eas praesertim magna ex parte adhuc integras, neque dum permutatas aut divenditas, in ipso oppido deprehendisset, respondit praefectus, se Regis Galliae dono,

ob navatam Reipublicae operam, praefect rameam accepisse; curaturum proinde, uti ea sibi pretium operae sit. Hoc responso frustratus, post magnum eum temporis, tum pecuniae dispendium , procurator domum revertitur. Petitores, quae restat sibi spes, eam in sola vestra clementia atque justitia repositam esse vident; ad quam per Nostras literas faciliorem sibi aditum fore erediderunt: ea ne desit hominibus contrajus omne & repetita Vestra interdicta spoliatis, rogamus. Quod tamen, si impetrabimus, quandoquidem hoc sane aequissimum videtur, ab insi-

704쪽

ta aequitate Vestra potius, quam rogatu Nostro, impetratum id esse statuemus. Majestatis vestrae mestmonasterio die - - Maii, , Io 36.

S udiosi fimus Oliverius, Protector Reipubl.

Angliae &c. CCXXIII. Litera, quibus OLIVERIUS, Protectoν Reipublica Angliae, apud GENERALES FOEDURATI BELGII ORDINES, pro Londianensibus quibusdam mercatoribus, a Biagis nonnullis mercatoribuν, de reparatione damnorum sis ligatorum in sextum jam annum dilationibus inia quis elusis, intercedis, IDC

Oliverius,Protector Reipubl. Angliae &e.

Excelsis & praepotentibus Dominis Foederati Belgii ordinibus, S. D. .

Excelsi s praepotentes Domini, Amisi Charissimi. DEmonstrarunt Nobis per libellum supplicem

Iohannes Brunus, Nicolaus Guillelmus, aliique Londinenses, se, cum in navem, cui Bonae Spei Londinensis nomen inditum erat, in Orientalem Indiam navigaturam, sortem quisque suam contulisset, procuratori suo negotium dedisse Februario mensis io ε. ut bis mille quadringentas libras, ' Bel

705쪽

638 LITER E

Belgicas ad illius navis periculum praestandum Am stelodami curaret: Ea navis cum in itinere adoram ipsem Indiae ab Hollandica quadam, quae ex navibus orientalis illius societatis erat, capta esset, qui praestando periculo se obligaverant, pactam pecuniam numerare recusasse; & sextum jam annum passim Nostros, qui summa cum assiduitate maximisque impensis jus suum persecuti sunt, dilationibus variis eludere. Quod cum petitoribus grave admodum atque iniquum videatur, Mnonnulli ex iis, qui se obligarunt, vel jam diem obierint, vel solvendo non sint, ne quid forte ad priora damna summi discriminis accedat, magnoispere a Vobis petimus, ut per tot annos in foro jactatis ac prope naufragis istis Vestram aequitatem 'portum esse atque perfugium velitis ; utque do causa sua, quam illi justissimam esse considunt, primo quoque tempore judicium fiat. Vobis inta erim omnia ad Dei gloriam ecclesiaeque praesidium Auste atque feliciter evenire volumus.

Excelsarum & praepotentium Dominationum Vestrarum

- Oliverius, Protector Reipubl.

706쪽

Uro CERUM EUROPAE. 63

Penuiorem, quibus eum, Regem Polonia, injurias injuriis cumulando Decisque tot irritis sua culpa tractatum ludibrio expositis ansam cruentissimo

b do dedisse, s adhuc dum a Ferio pacis studio

alienissimum esse, docet, I 01.

Serenissime & Potentissime Imperator, Domine Frater, & Consanguinee Charis si me. PErcepimus ex iis, quae Majestas Vestra eum per

expressi sui Ablegati,GenerosiNobis sincere dilecti,Francisci Eusebii Comitis a Poettingen,Majestatis Uest.Consiliarii, Camerarii &Germanici Vice-Canis cellarii in Regno Bohemiae, vivam vocem, tum etiam in literis scriptis Viennae die I6. Novembris Anno proxime praeterito,Nobis veroPragae ad maria- viam die F. & Is. April. nuper elapsi traditis amice ad nos perlata voluit, placuisse Majestati Vestrae repraesentare Nobis non modo quod antehac de die 24. Augusti superioris anni erga Nos contestata sit, stilicet nihil magis optare neque Reipublicae Christianae quicquam magis necessarium Iudicare,quam ut exortae inter Nos & Regem Iohannem Casimirum disserentiae quantocuus amicabili ratione sopiantur, sed etiam, quod eadem illa pacis restauraniadae cura vel ideo apud Majestatem Vestram postea aucta sit, quod concursum &strepitum tot tamque variorum armorum in vicinia non nisi graviter sentire possit: sperasse proptereaMajestatem vestram, fore,' ut tractatus amicabiliS communi conisse Uu Stoekholmiam & postea stetinum indicti ad effectum perducςrςntur, . Perquo eos periculum

707쪽

6 o LITER AE Rom. Imperio & finitimis ejusdem Provinciis ex illo bello imminens averteretur: nunc vero dolere, quod vel primus exardescentis belli impetus, vel alie fortis causae tractationi illi locum non dederint; Censere tamen Majestatem Vestram, quod licet per successus nostros belli facies alterata siet, animum tamen Nostrum a pacis consiliis non esse aversem, eum & talia semper contestati simus, &nos non fugiat, quanti totius Christiani Orbis i tersit ne Regnum Poloniae, post tot aliunde petispessa incommoda jam ad extremos debilitatis te minos reducatur & enervetur: Mai. itaque Vestr. ejus intuitu atque etiam pro eo munere, quod in Republica Christiana inter Reges & Principes ejusdem suprema Divinitas Majestati Vestrae summum imposuit,l aliter non potuisse, quin utrique parti operam suae interpositionis ad animos conciliandos amice offerret: prout etiam super hoc negotio desiderat non modo Nostrum Responsium, sed etiam expressionem, quo loco & tempore existimaremus id negotii quam opportunissime posse suscipi. Commune Nobis Antecessoribusq; Nostris Regihus Sueciae cum multis aliis Principibus &Re-buspublicis votum, desiderium &studium fuit jamdiu ut illa inter dictos Antecessores Nostros Sueciae&Ρoloniae Reges exorta,& una cum Sceptro Sueciae in Nos derivata, posteaque inter Nos & Regem Iohannem Casimirum variis modis exasperata dissidia quantocyus amicabili ratione terminarentur. Licet enim una injuriarum, quibus Rex Iohannes Casi rus Nos lacessivit, Nobis vindictae causiam justissi-

708쪽

pROCERUM EUROPAE. , ω stissimam potuisset praebere, nedum addita plurium

continuata series & nexus earum directus in Regiae Nostrae Dignitatis derogationem, Regnique detrν mentum : pacis tamen spe & amore sivimus, ut Notstri Regnique Nostri Senatores in tempore mone rent, Regni Poloniae Senatum de arripienda ansa

maturandae compositionis. Nihil vero minus respexerunt, quam salutare & pene necessarium illud consilium: quippe quod tamdiu impedimentis involutum deprehendimus, dum praeterita aestate ulciscendis talibus injuriis exercitum Nostrum Poruloniae imminere, Nosque altero velle insequi intelligerent. Nam Legatio Polonica ad Nos in Sue- ciam superioris anni vere missa tum demum Stock-holmiam venit, cum Noster Regnique Nostri Senator & Campi - refchallus, Comes mittenber. gius jamdiu accepisset mandata aggrediendi Poloniam, & Nos in procinctu essemus trajiciendi in

Pomeraniam: adeo ut Nobis tum suerit nec facultas revocandi dictum Mareschalium , neque tum

consultum subsistendi domi, neque etiam rationi consentaneum suspendere semel decretum bellum, quando in prioribus induciis nulla fuisset se curitas, & Polonia binis antea tractatibus Lubeis .eensibus Sueciam elusisset. Utriusquς ergo partis consensu tractatio amicabilis Metinum est indicta. Diseedimus ergo Nos in pomeraniam & Legati Polonici in Borussiam. Nostro etiam nomine blani Commissarii cum plena potestate& sussicientibus mandatis agendi & concludendi Stetini relinquuntur. Verum ex quo nos in Poloniam movimus, primarius Commisiariorum Polonicorum,Pa-

709쪽

LITER AElatinus Lenciciensis Comes Lessinius, striptis ad Nostrum Regnique Nostri Cancellarium Comitem Oxenmema literis monuit , dictum Tractatum Stetino destinatum non posse ibi commode institui. Quinimo ipse Rex Iohannes Casmirus superiori aestate petiit, & in castris nostris ad So-hotha statim obtinuit Salvum conductum pro suis

Commissariis, ut tractationi in Polonia se accinta gerent. Venerunt iidem, qui in Suecia fuere Nostro Salvo Conductu muniti Mense Septembri gaviam : sed reipsa neglecta recessere iterum, alter in Lithuaniam, alter vero Cra coviam ad Nos, unde postea in Silesiam ad suum Regem concessit. Post menses aliquot iterum pro Poloniis cis Commissariis petuntur literae securi comme tus e & dantur etiam a Nobis ; verum dicti Polonici Commissarii non comparuerunt, neque a

Rege Iohanne Casimiro ulla jam longo tempore

audita est certa mentio assumendorum tractatuum, ita, ut in alte memoratum Regem Vix videatur posse quadrare, quod in Majest. Vestrae literis Viennae die 16. Novembris Anni proxime elapsi, etiam in hac materia ad eundem Regem scriptis extat, scilicet, quod quemadmodum Rex Casimirus nunquam antea, ita nec nunc quidem inchoato hoc bello ab amicabili compositione abhorruerit. Nam ut Commissariis Polonicis, qui Anno I63r. Lubecensi congressui interfuerunt,per literas quod Nobis ex certis rerum documentis nunc constat die it. Augusti supra dicti anni ex castris ad Bere Besko allatas injunctum erat, ut penetratis Suectis corum Commissariorum animis&pratςnsionibus,

710쪽

pROCERUM EUROPAE. 6 3

congressum Lubecensem dextre distatuerent, idque etiam eodem ac repetito ibidem tractatu non sine Sueciae& Mediatorum ludibrio sunt executi: Ita Rex Iohannes Casmirus toto Nostri Regiminis tempore, etiam in mediis belli flammis pacem quidem in lingua promptam, bellum vero iapectore meditatum habuit: ut de illo optime de Nobis vero nescimus quo fundamento conjiciatur dici possit, animum videlicet ejus non ad assiimendum tractatum compositionis, sed bellum

persequendum & fuisse, & adhuc esse propensiorem, atque ideo dolendum merito esse, quod vel primus exardescentis belli impetus, vel aliae forte causae, imprimis vero imaginaria ejus in Nostrum Regnum praetensio, ut prioribus ante duobus Lu- hecensibus Tractatibus, ita etiam nunc illis toties a Nobis oblatis transigendi occasionibus locum

non dederint. Commovet merito Mentem Nostram, quod pertinacia pravorum Consiliorum causam dederit cum aliis, tam vicinis, quam Poloniae subditis, tum etiam Nobis infestandi Poloniam& eam enervandi. Regna & Status alii, atque adeo societates inter diversos Principes Populasque stant & firmantur cumprimis cultu & observantia fidei & constantiae dictorum factorumque. Quando ergo Polonici sive Rex, sive Proceres una cum Rege censuere tractatus pacis causa,& communitam partium, quam Mediatorum consensu, decretos, & bona fide a parte Sueciae bis Lubeeae institutos dextre, h. e. per fraudem esse dissolvendos: Quando fidem & juramenti pa-

SEARCH

MENU NAVIGATION