Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

831쪽

PROCERUM EUROPAE

CCLXXIX. . 'Liserae L EO P O LDI, Hungaria re Bohemii Regis ad PHILIPPUM IV. Hispaniarum Regem, quibus Parentem suum, gloriosissima nu*noriae, jam olim sedandis bellorum per Regna sorω-

tia enatis motibus avide intentum fuisse, necjamdum operi isthuic consummando alieno mediatore opus esse, modo secorum Regi pacis negotium pere cura cordiquefit, demonstrat, ι07. P. P.

DIligenter & diffuse Nobis retulit Serenitatis Uestrae Orator ad Aulam Nostram Residens Marchio de la Fuente, quo studio & affectu eadem SererinitasVestra se in restaurationem pacis non magis inter se & Regem Franciae Christianissimum reconciliandae, quam in toto Christiano Orbe stibiliendae& assecurandae, tum imprimis in ea, quae ad afferendas quoque in illa rationes nos rae quietis & securitatis pertinet impendat, nec poterat sane ad implendam plene fiduciam, de affectu erga nos Serenitatis Vestrae quidquam accidere jucundius, quam quod ab eadem vota & desideria aeque totius Christianitatis, e tam diuturnis & calamitosis bellis ad universalem&stabilem tranquillitatem anhelantis, ac nostra nonsecundari, sed praeveniri videmus. Sicut igitur eo nomine Serenitati Vestrae immortalis ab universis bonis debetur laus& gloria: ita nos imprimis pro tam pio, sanctoque Zelo eidem immensas habemus gratias optime sperantes, quandoquidem memoratus Christianissimus Rex eundem se

quoque scopum spectare tam sincte profitetur, jam, que adeo communi inter Vestram & modo dicti Christiavissimi Regis serenitatem consilio statutumast,

832쪽

est, eo fine eademque opera per literas suas apud partes in Regionibus Borealibus belligerantes, eo rumque omnes peraeque foederatos se interponere, fore, ut divina bonitas, optimam hanc intentionem

sua clementia felicitet. Nec est sane, quod vel saepe dictus Rex Christianissimus vel quisquam alius, denoitro in eundem finem studio dubitet,aut ullum donostris & caeterorum foederatorum operationibus bellicis in Pomerant a Sueciae sinistram opinionem concipiat, nam ut nil de eo dicamus, quod juste &necessario Dilectio & Majestas quondam ColendiΩsmi Domini patris Nostri gloriosissimae memoriae invito tamen & tarde postquam nimirum sua ad restaurationem pacis, optimo animo oblata interpositio, locum apud Regem Sueciae non invenit, vicino, amico, cognato & foederato Poloniae Regi, contra pacta induciarum, inter se & dictum Regem Regnumque Sueciae adhuc durantium, sed & Osna- brugensis fidem cui i pse Polonus utraque paciscentium parte optante & postulante inclusus erat) nurula ex se data causa, cum, si quid, quod nugatur, a Rege Fratre, proximo antecessore suo durante bello Germanico contra inducias commissum fuisset, id vel morte ejusdem vel amnistia Osnabrugensi obliteratum, vel ex induciarum lege componi oporis tuerit, sed occasione nimirum pro causa ex afflicticsimo regni statu arrepta, praecipitato bello, insuperque posthabita Imperatoris & Imperii autorita-MPolono ex ipsis Sacri Rom. Imperii ditionibus invadi se conquerenti & ex antiquissimorum permanus traditorum foederum pactis. auxilium flagitanti succurrere statuerit: Tum etiam, quam cautis di modoratis, tamstsi non nςςςsiariis legibus de

833쪽

PROCERUM EUROPAE. 767

limitibus eum succursum definierit I demum, ut praetere mus etiam, postquam ejus belli onus in Nos rediit, quam non belli magis, quam paeis promotionem jam inde ab ipso regiminisNostri exordio quaesierimus, id quod solennis,jam

a sesqui anno, eo fine in Poloniam cum requisitis adornatast missa legatio abunde testatur. Non videmus sine, quam reprehensionem apud quemquam, nedum apud Christianinfimum Regem habere debeat, quod Nos tandem, ad instantiam foederatorum Nostrorum una cum iisdem, arma etiam Nostra in Pomeraniam transtulerimus, de in eadem hacteianus teneamus, cum tam idem Christianissimus, quam Sueciae quoque Rex art. a. ejus colligationis quae I . & IS. Augusti, anni proxime praeteriti, per ipsos cum Nostris quia busdam, & saeri Imperii Principibus & Statibus inita fuit haud illieitum sibi velint, si quis eorum in ditionibus suis lavasus fuerit, etiamsi deinde invasor avi destiterit, & exin vasis Regionibus se receperit, eundem tamen in suis ditionibus persequi, nec indenis justa satisfactione de non ulterius

turbando accepta recedere non teneri, praesertim cum arma

De cica, etiam pace cum Rege Daniae semel facta, & ex parte eiusdem Dani executioni demandata, non reddere ta

men Holistica Ruda Imperialia sed novi inde belli fulci mentum sumi videremus. Nec dissicilius refelletur id, si quis querelari velit, sicuti Regios Sueeteos ministroseonis iqueri intelligimus quod vel in pleni potentia vel in Salvis Conductibus Nostris, caeteroquin a Nobis jam pridem ad formam, ab ipsisSvecis approbatam expeditis, Serenissimo Regi Polamiae etiam titulus regni Sueciae attributus, veI mediatio etiam Regis Christianissimi a Nobis aeceptata non fuerit, cum de eo quod ratione fibrmae, quoad dictum titulum inter illos conventum erat, plane nihil Nobis tum eonstiterit, etsi quid in hac vel illa commissum fuerit, de

eo, iam ante multos menses, quando Instrumentorum Nostrorum copia publice fuit edita, moneri potuerimus vel debuerimus. eum non minus tune , quam nunc id,

quod ea ratione petitur, supplere parati semper fuerimus recusandae autem dictae Nediationis Gallicae complures de gravissimas hinc eausas habuerimus, ae nec dici tamen ponsi, quod ex causa modo dictae recusationis Nostrae ulla

834쪽

68 LITER E PROCERUM EUROPAE

tra statui mora injesta sit. Quod vero in salvis Conductibus lacuna, sive spatium vacuum, loco quisquis ille andem congressia Pleni potentiariorum fuisset destinatus exprimendo relictum, indifferentiam potius ili promptitudinem Nostram ad promovendos traetatust quam id, quod adversarii volunt, demonstrat: ejlis de iri etiam ge- neris est illud, quod ex subscriptione Substituti Vice- Cancellarii Comitis de Wolcheos ain objicitur, cum nimirum incapaci, ob valetudinem ad subscribendum Canis. cellario, ea de causa expeditionis nonnihil immutari Inostrumenta adeoque promotioni negotii tantopere nobis: desiderati, nec minimam quidem moram injici voluerimus.

O libus quidem omnibus, ita uti diximus, se se habentibus, non minus quam dictus Colendissimus D n. pater noster contestatus professusque semper fuit, & Nos sineerti constanterque contestamur & profitemur, nee a Nobis

quibuscunque viis aliud quaeri quam honestam & stabIIem pacem, nec quicqi am fieri optatius, quam si hae pace septentrionali, ipsa universalis pax plene compleri pos sit, adeo ut quam gloriam saepe dictus Colendissimus p ter Noster tractatibus Monasteriensibus, & postea usque ad pientissimum excessum suum tam avide studioseque sectatus est, sed assequi non potuit, ejus Nos partem pr bata opere ipso optima voluntate Nostra vindicare Nobis possimus. De qua quidem voluntate Nostra cum Serenitati vestrae probe constet, gratum Nobis erit, ut quam maxime sic de ea alios quoque ac praecipue Regis Christianissimi Serenitatem feturam fecerit. Ouod suis perest libenter videbimus, si Serenitas Vestra una eum supra memorato Rege Christianissimo negotium interpo-stionis praedictae quantocyus suscipiat, & ad optatum ΚΘ'nem perducat, qui de caetero eidem Serenitati vestra anfectum benevolum nepotis & fratris quam amantissims .

conservantes, eidem . omnia ex animi voto optamus.

Viennae die 16. Decembr. 16II.

835쪽

LITERAE; PROCERUM EUROPAE Θ

SUPPLEMENTUM .

PARTEM PRIMAM.

Liter a CAROLI V. Rom. Imperatoris ad ΤΟ- .HANNEM OSNABRII CENSEM CHmera Imperialis Spirensis Praesidem AT NE ASSESSORES, quibus ipsis se in Hispaniam

animum corpinque necessaria quine reficiendi cauisse iturum Imperii admini ationem Ferdinando, Roman. Regi commisisse nuntiat, ussosque ut eidem decenter obsequi re tanquam justitia Patroni suQtim cuique tribuere haud oblipiscantur, clementi s me hortatur, UT

Ouandoquidem in longo tempore singularisbus evidentibus atque honestis rationibus Nos impellentibus, maxime vero propter extremam decursamque aetatem, pereetuam indiesque crestentem molestissimam infirmitatem, qua summopere afficti,attenuati, exhausti & omnibus corporis viribas debilitati sumus, manifesta valetudi nis ratione id exigente,in filii Nostri dilecti Philippi RegisHispaniarum &Angliae,Regnum Hispanicum, melioris cωmmoditatis ergo, Deo opitulante, nos conferre constituerimus, atque ejus propositi executioni inhaerentes jam jamque ab omnibus rebus, instructi simus. Ne itaque in Nostra absentia aut imbecillitate quid detrimenti quod Deus avertere PARs I. Cce digne-

836쪽

dignetur Imperio accidat, e re cum primis esse duximus, huic aliisque periculis pro virili maturo consilio occurrere atque providere, quo sacrum Imperium ejusque gravissima negotia & causae etiam in absentia Nostra recte administrentur, deluberentur, tractentur & expediantur ; ideoque ex fraterna atque benevola fiducia, quam de Nostro Dilecto Fratre, Ferdinando, Romanorum Rege, habemus, et utpote qui absque eo ordinaria Electorum Imperii electione proximus Noster succetat in Imperio constitutus est, cuique Nobis deficientibus Administratio & Gubernatio Imperii immediate & absque ulla contradictione compe . tit) in Nostra absentia liberam plenam nullisque limitibus atque conditionibus circumscriptam administrationem & gubernationem Sacri Imperii, in generalibus atque specialibus causis ac omnibus, quae Romanorum Imperatori atque Regi ratione

officii, conditionis, dignitatis & amplitudinis, de

iure, consuetudine & sequitate competunt, tradidimus atque commisimus. Id quod ex Germania discessurivobis significare& simul tanquam Nostris ae saeri Imperii fidelibus ministris salutem nostram nunciare voluimus: hoc ipso benigne atqui diligenter petentes, ut vos, consideratis his in futurum, ut hactenus, gloriam Dei atque Iustitiam prae oculis habeatis, eamque nulli denegatam aequabiliter administretis, nec vos quenquam vel quicquam in mundo ab hoc averti, excludi atque

praepediri patiamini, & dicto nostro dilecto Fratri

Romanorum Regi in omnibus ac singulis non munus quam Nobis, si praesintss sumus, fideles, obedient s

837쪽

dientes atque morigeri sitis; eum tanquam Veis situm Ducem ac caput revereamini; ad eum, ut Romanorum Regem cui hisce vos subjectos volumus in re exigente, coniugiatis, a sua Dilectione convenientia auxilia atque consilia petentes. Vicissim quoque sua Dilectio vos benigne commendatos habebit, & convenienter in causis justis tuebitur, proteget atque defendet, omniaque suscipiet atquc faciet , quae publica justitia ac vestra n cessitas atque conditio requiret, prout id a sua Dialectione fraterne petivimus, eique summa diligentia inj unximus. In hoc, praeterquam quod id vos decet, praestatis nobis ossicium pergratum nostra dementia remunerandum. Quod si etiam in futurum Vobis universis aut singulis clementiam eum rerum vestrarum promotione declarare poterimus, obedientiae vestrae Sacro Imperio praestitae perquam benevole recordabimur, eamque benigna gratia tudine agnoscemus. Gandavi ap. Augusti, Λa

caterosque in colloquio Wormariensi congregaeos collocutores quibus ipsos qua rarione diffidia inter utrinque Religionis Theologos exorta commode componi ,s dictum colloquium. ad exopta- eam perduci sinem queat, clementer edocet, UT

Ferdinandus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustu S.

838쪽

772 LITER AE Reverende Princeps, Nobiles, stectabiles, M.

lini, fideles.

LIteras Venerabilitatis tuae, Praesidens, satis longas , quarum datum erat dies XXVII. Octobris

proxime praeteriti, accepimus, ex iisque controversas &distensiones; quae primum inter ipsos Augusta natConfessionis sociosColloquutores & adjunctos ortae sunt, deinde etiam tum hac, tum aliis praeterea de causis interColloquutores &Adjunctos antiquae Nostrae Religionis ex una & Λugustanae Confessionis deputatos Colloquutores & adjunctos ex altera partibus inciderunt, & eo usque processerunt, ut instituti Colloquii cursum interruperint& remorentur: insuper Venerabilitatis Tuae supplicationem, subiecte enixeque petentis, ut Nos prima quaque occasione, quid cum de his jam natis contentionibus,tum etiam in commune si colloquium hoc diutius duraturum sit, & ejusmodi controversiae plures inciderent, de quibus inter asse fores utriusvue partis volando non possiet conveniri, & a Venerabilitate tua nomine Nostro agenis dum sit, clementer responsione & resolutione si-i gnificare velimus, clementissime per omnia cognovimus. Et quidem has contentiones graviter molesteque nielleximus, vellemusque ,ut summo quoquo studio adhibito praecaveri potuissent: nec dubitamus, quin Venerabilitas tua omnem lapidem moverit, quo praedictas contentiones averteis rei & amoliretur, nec ea in re fidei & diligentiae suae defuerit. Quandoquidem autem id fieri non potuit, & Nobis vero super memoratis controversiis qualςmcumquc nunc declarationem

839쪽

nem facere grave dc intempestivum videtur sicuti tu amet Venerabilitas & Vos caeteri, quantum exscriptis vestris ad Nos missis colligere possumus, ipsi cogitare habetis:) tamen nihil gratius Nobis accidere potuisset, quam ut pars utraque nupero Rem cessivi Imperiali Ratisponensi fideliter obtemperavissent, deque Articulis Christianae Nostrae fidei, doctrinae & religionis, fructuose, christiane de concorditer, juxta formam, modum atque ordinem ab ipsis colloquentibus & Adjunctis Nostrae antiquae Religionis δc Augustanae Consessionis convenis

tum & accordatum, egissent, aut etiamnum agerent, in totoque negotio sic maxime versarentur,

ut in primis honor & gloria Catholicae Christianae

veritatis, , dilectionis proximi dc communis co cordiae atque unitatis quaereretur dc promoveretur, Considerato, quod opera hujus tam gravissimi nogotii non solum temporalis utilitas, verum etiam animarum salus debeatitudo procurari possit. Quae etiam causa Nos movit, ut ipsius Colloquii institutionem de celebrationem, quo potuimus studio promoverimus, impensasque dc sumptus quaru dam personarum ad id delegatarum in Nos receis perimus, eosque in posterum quoque ad promovendam desideratissimam unitatem dc concilia dam sanctam Nostram Religionem ferre ac suppeditare prompti paratique clementissime simus. Quamobrem non potuimus nec voluimus, quin Venerabilitatem tuam de Vos hisce literis clemenister hortaremur, severiter mandantes, ut adhuc modos ac vias idoneas, quibus existentes illae contentiones cum partis utriusque consensu dc voluntate

840쪽

4 LITER AE

sopiantur, ante omnia & rebus relictis omnibus fideliter & Christiane quaeratis, eaque diligentia ad iuvetiS, ut non tantum acriores acerbitates in posterum praecidantur , sed etiam utraque pars ad se terniorem, amiciorem & Christianiorem collationem ,& quantum omnipotentis gratia dederit conciliationem in Nostra sancta fide & Christiana Religione , reipsa constituendam permoveantur. Quod sertasse ab iis tali modo impetrari poterit primum Colloquutores & adjuncti Augustanae Monfessionis se abduci patiantur, ut exclusos Theo-Josos ad eolloquium iterum requirant, eisque tabsecuritate promittant, quod ea cum potestate, quam a suis Electoribus, Principibus & Ordinibus

'Plenariis cum mandatis Meeperunt, sine ulla con-.tradictione parro admittere velint, &pari eadem- ue auctoritate, ut agant usque ad finem COIIo-

'quii, tanquam justis&legitimis sociis concedere: Denique si diligente tuae Venerabilitatis & Vestra opera Colloquutores & Adjuncti nostrae antiquae Religionis , ad quaestionem Colloquutoribus de Adjunctis Augustanae Consessionis propositam, ver responsionem iacta declaratione & pollicitagione contenti, acquiescant. Nam etiam si jure meritoque, juxta sanctionem nuperi Recessus Im- Perialis , quaestio ista moveri potuerit, nec alterius φartis Theologis debueris vitio aut injuriae verti, si in specie declaravissent, quorum opiniones Augusta

arae Confessioni congruas tenerent ; tamen quia so, Augustanae Confessioni adhaerere declararunt, confessique sunt,se omnem doctrinam ei contrari

SEARCH

MENU NAVIGATION