Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

861쪽

- Sigismundus Augustus Rex &e. Inseris Princeps, Domine Amice re Unis

ster charissime. H literis i li Ustrium principum Dominorum

Prusie & Megapolensis Ducum saepe intelleximus de excellenti erga Nos studio & amore ut strataris V irquem quidem Nobis cum multis indiciis aliis, tum potissimum alacritate illa declaravit , quod se Nobis in societatem belli Mosco-vitici ultro obtut it, eopiasque militum non exi iras nostro stipendio conducere promiserit. Qua, res cum Nobis ab Illustritate vestra gratissima Minciderit, 'saeviri hon potuimus, quo minus id Illustritati vestrae significaremus, illamque certiorem facere f., MΗ Nos quoque vicissim prompto ac paratos, si quo nnquam ejusmodi casu & necessitate ossicsum Nostrum Illustritati Vestrae parari potes t.' est enim, quod de mutua Nostra eum Familla'nlustritatis vestrae necessitudo fle studium hoes utare ipsius erga Nos requirere videatur ' Caetenim quoniam res ac necessitas belliaca ita jam per Nos est pr6visa, ut exercitum justum& ex alio milite, & minore multo stipendio conficere posse videamur, poterit Illustritas Vestra, si quas jam habet, contractas copias, aut dimittiere

liberas, aur iis Principi alicui gratifieari, qui ho-

862쪽

stis & adversarius Noster non fuerit. Deinceps si ita res tulerit, non recusabimus in hoc etiam genere uti opera & studio Illustritatis vestrae. Nunc quidem etsi eo uti necesse non habeamus, tamen voluntatem profecto Illustritatis Vestrae erga Nos propensissimam pluris, ut debemus, facimus. Quam ut Nobis perpetuo Illustritas Vestra conis servet etiam atque etiam petimus .. Reliqua eTIllustri Domino, Ioanne Alberto Megapolensi Illustritas Uestra intelliget, in quibus ut Nobis solitum suum studium & benevolentiam Illustritas Vestra praestet, ab illa etia in atque etiam petimus. Quae bene valeat. Datum 28. Maji Annis M. D. LXIII.

Illustris Princeps, Domine Amice & Assio

nis Noster charissime.

um ad Nos indies afferrentur rumores,illustrit irem Vestram cum exercitu in vicinia versati, etsi certum habere non poteramus, quo potistainum eum illo esset proceisura, tamen cum memo ria repeteremus, & veterem familiae Nostrae eum familia Illustritatis vestrae conjunctionem ac ne

cessitudinem, & recentia quoque erga Nos ipsi Illustritat. Vestrae studia, quae Nobis tam sui ipsiusquam ςopiarum illarum suarum, ad omnem n 1 strum

863쪽

strum usum ac necessitatem, per illustres principes Prussiae ac Megapoliat Duces, amicos Nostros charissimos, deserebat, nihil ejusmodi poteramus de Illustritate Vestra suspicari, quod Nobis hostilitatis alicujus opinionem creare posse videretur. Quo etiam nunc animo de Illustritate Vestra pro secto sumus, praesertim cum neque Nos causam Illustritati Vestrae dederimus', quo minus in coepta erga Nos & optima voluntate sua perseveret ; ne que ulu stritas Vestra quicquam ejusmodi Nobis . denunciavit quod legitime a generosis animis solet fieri, unde Nobis cum Illustritate vestra aliquid controversiarum intercedere possitinus suspicari. Nunc cum rumores de adventante potius ad ditiones Nostras exercitu Ilustritatis Vestis ad Nos quotidie adferrentur, etsi, ut diximus, persua6ere Nobis de Illustritate Vestra nihil po stamus, alienum a conjuninione & neeesstudine. quae Nobis eum Illustritate Vestra intercedit, ali num etiam η benevolentia Nostra in Illustritatem Vestram, & recentibus vieissim ipsius erga Nos stu diis & officiis, & quod summum est, alienum ab ea ratione, quae est ingenuorum hominum & ima primis Christianorum Principum inter ipses 4,to pria, qui controversias omnes stas, non bactariaco more, sed legitimo persequi consueverunt, inamen hoc totum, quidquid ad Nos in hoc genere adferebatur, signifieandum esse Illustritati Vestis putavimus, postulantes ab ea, pro more necessiis tudinis mutuae Nostrae, & ejus benevolentiae, quam semper exhibere Illustritati vestrae parati sumus, ut exercitum hunc ne propius ditionibus Nostria

864쪽

admoveat, populosque Nostros non modo in-eommodis & periculis, quae ex licentia militum evenire possent, sed omnino omni metu & formudine vacuos iaciat. . Bene valere Illustritatem Veis stram cupimus. Datum Vilnae I. Septembris, A M. D. LXIII. ι Xν Litera FE RDIN AN DI L. Roman. Imperatoris, ad PIuM PAPAM IV. a quo, ut Clericis Conjugium, Laitas veνo Calicis in S. Coena usum permittere haud gravetur, reverenter contem ait, σε .

Beatissime in Christo Pater & Domine

, Reverendissime. Post humilem commendationem filialis obser

vantiae nostrae, continuum incrementum. Exi

stimamus, supervacaneum esse Sanctitati Vestrae prolixe contestari & comprobare summum studii& diligentiae ardorem, quo hactenus omni Ioc & tempore procuravimus & promovimus Commodum , pacem, quietem & unitatem sanctae main tris Ecclesiae: siquidem Deus ipse Nobis est testis& conscientia nostra, quod in hae parte neque curis , neque laboribus unquam pepercimus, imo e iam Sanctitati Vestrae hane nostram voluntatem optime cognitam & perspectam esse non dubitamus. Eo sine pietatis zelo & honesta intentione moti fuimus, cum proxime celebraretur Tridenti

sacrum tecumenicum Concilium, ut ageremus dilaboraremus pro concessione Calicis, non ce to

865쪽

pROCERUM EUROPAE NI

ra temporalis alicujus commodi aucupandi , seu privati emolumenti & lucri obtinendi gratia, aut stiam, quod Nos in conscientia Nostra vel minianum scrupulum haberemus, de eo, quod huc usque vel in hoc, vel in aliis quibuscunque articulissensit & observavit sancta mater Ecclesia : sed quia prorsus persuasema habuimus , hujusmodi

concessionem futuram esse utilissimam in genere. plurimum momenti allaturam esse in specie, ad reductionem lapsorum & errantium, nec non ad faetendum jam tandem utile principium restaurandae unitatis & pacis Ecclesiae tam diu fiustra expectatae & desideratae. Uerum quoniam ese tempore Nobis relatum fuerat, non dςesse, qui de hac

materia & concessione nonnihil dubitareat, & varia impedimenta injicerent, facile tulimus rem aliis quandiu differri, ut possemus interimeret exoner ricine conscientiae Nostrae de hoc negotio conferre cum nonnullis praecipuis, atque potissimum Sacri Romani Imperii Praelatis ac Principibus, existima

tes, quod praehabito eorum consilio rectius atque liberius possemus deinde omnibus modis instare.& elaborare, ut petitioni Nostrae satisfieret. Instituta igitur matura ac diligentissima deliber rione de hoc negotio, utrum scilicet expediat hane

concessionem ulterius requirere & urgere, nec

.ne: Leum dictis praelatis atque principibus Ee-Hesiasticis, nec non Illustrissimo Alberto, Palat,no Rheni &utriusque Bavariae Duce, filio, Primcipe & Consanguineo nostro charissimo; & dato eis cogitandi spatio, quo & ipsi possent rem cumiuis Theologis & Doctoribus pietate & eruditi

866쪽

LITER AE

ne praestantibus conferre prout contulisse nora ambigimus iidem Praelati & principes Ecclesiastici, cum intellexissent, Nos ad hujusmodi petitionem tam necessariam tum Regnis & Dominiis Nostris, tum universae nationi Germanicae, inclinatos esse, & statuisse Sanctitatem Vestram hoc nomine reverenter interpellare, magnopere Eol

laudato proposito Nostro promiserunt, quod Mipsi in hac parte non essent defuturi ossicio suo, sed obsequenter exequuturi quicquid Sanctitas Vestra ad filialem&ossiciosissimam requisitionem

nostram dignata fuerit indulgere, concedere atquia statuere &tractare, prima opportunitate Oblata, hac ipsa de re cum suis provincialibus Coepiscopis&Suffraganeis. Posteaquam ergo cognovimuSPraelatos & Principes Ecclesiasticos a Nobis in hac parte non dissentire, & indies magis ac magis experti sumus, quod summa rei necessitas ulteriorem moram non patiatur, ac insuper in memoriam Tevocamus ea, quae Reverendissimus in Christo Praeses, Dominus Iohannes, sanctae Romanae E clesiae Episcopus Praenestinus, Cardinalis MorOnus, & Carolus ejusdem sanctae Romanae Ecclesiae tituli sancti Apollinaris Presbyter Cardinalis de Lotharingia Princeps, & Amici Nostri charissimi, nomine Sanctitatis Vestrae Nobis per dream Duditium J Episcopum Quinqueecclesiensem, tunc Canadiensem, paucis mensibus ante finem Concilii nunciavere, & quae Reverendus Episcopus Pharensis, Nuncius Apostolicus, in ea dem sententiam assirmavit diutius haud cunctandum, sed primo quoquo tempore Sanctitatis Ve-

867쪽

.strae benignitatem ac pietatem hisce ossiciosis lit ris Nostris implorandum esse duximus, rati non opus fore, quod Sanctitati Vestrae molestiam exhia. beamus anxia & prolixa enumeratione multarum gravissimarum causarum, utcunque eas in prominptu habeamus, propter quas Sanhitas vestra m

rito possit pro aeterna multarum animarum salute,

. humili & facili petitioni Nostrae paterne annuere et 4ed arbitrati stimus sussicere & gratius quoque s turum Sanctitati Vestrae, alioquin maximis & pluruimis negotiis occupatae . si Sanctitati Vestrae desiderium novum simpliciter & quam fieri posset brevissime proponeremus. Itaque Nos Sanctitatem Nestram, nostro & praefati illius generi Nostri D

gis Bavariae nomine impensissime rogamus &ON. decramus, ut pro ea auctoritate, quam a Deo πα- mo maximo obtinet, dignetur elementer opitulariacit Germanicae Nationis, ac Regnorum & Provi

clarum Nostrarum populis, quibus viri Catholicidi prudentes judicant, Deo propitio hac concessione Calicis optime consultum iri: quemadmodum Nobis plane persitasimus, Sanctitatem V stram pro summa sua pietate & juvandae instaurandaeque collapsae Religionis Nostrae Catholicae . ardentissimo studio lubenter iacturam esse, neque permissuram, ut frustra a Sanctitate Vestra auxilium petiisse videamur in re tam necessaria, & ad sal

rem Christiani populi pertinente, quae in concilio tam diligenter ventilata & discussa fuit, praesertim cum jam omnibus constet &manifesta sit ingens utilitas, quae ex huiusmodi concession expcctanis

868쪽

da est. Praeterea habita ulteriore diligentissilia deliberatione cum vitis Catholica pietate & doctrina claris, & rerum Germanicarum peritissimis, ex illorum sententiasanctitatemVestram hac quoq;

de re certiorem reddendam esse censuimus, quod Sanctitati Vestrae maximum quoq; momentum adfert, lain ad conservandas in Germania ac regnis &Dominiis Nostris saltem exiguas hasce Religionis Catholicae reliquias, quam ad cohibendas & extiris patidas haereses,& earum auctores, ebuccinatores &propugnatores, si non solum modum & rationem aliquam invenerit, qua Sacerdotes, qui assertis suis conjugiis se ipsos ab Ecclesia separarunt, Eeclesiae possint reconciliari, retentis utcunque in conis .ernio suo assertis illis uxoribus: verum etiam benigne indulserit, quod in iis locis, ubi Presbyteri in eo numero, qui sufficiat, haberi nequeunt, ab Apiscopis ordinariis viri Laici, justae aetatis & d ctrinae ae vitae probatae & bonae famae, ad minist rium altaris &alia sacerdotum munera admittam tur. Quocirca praetermittere non potuimus ne ' que debuimus, in tanta rerum dissicultate, quin etiam hoc nomi e Sanctitatem Vestram omni,

quo possumus, studio pro Nobis ipsis & pro amtedicto Illustrissimo & eharissimo genero Nostro,

rogaremus & obtestaremur, ut postposita omni dulatione in hoc quoque articulo salutare remedium adhibeat. Et cum Sanctitas Uestra non ignoret, iudicio & sententia tot piissimorum hominum, tali curatione Ecclesiam Catholicam , divino fa

vonis Numini, plurimum juvari x multa anim

869쪽

rum millia salvari posse, nequaquam intermittat etiam Sanctitas Vestra in hac parte Apostolicam suam auctoritatem exercere. Hoc ipsum enim tempus est quod cum debita filiali reverentia diactum volumus quo Sanctitas Vestra id praestare, perficere & prosequi poterit, ut nomen ejus in perspetuum celebretur atque laudetur, ac vere de Saninctitate Vestra dicatur: Quid potuit facere & non feeit vere PIUS Pontifex, quo nutantes firmaret, lapsos erigeret, & errantes in gremium Ecclesiae educeret Prosecto Sanctitas vestra in eo factura est rem vocatione & pietate sua dignissimam:

quam procul dubio Nos ipsi & omnes pii de

Christi fideles in universo Christiano Orbe Nostri, ad Deum optimum maximum Orationibus pro incolumitate & felicitate jugitet fundendis promereri studebimus. Cui quod reliquum est, sialis observantiae Nostrae officia reverenter offerimus 3c commendamus. Datum in Civitate Nostra vienna, die decima quarta mensis Februarii, Anno Domini millesimo quingentesimo sexagesimo quarto, Regnorum Nostrorum, Romani trige. smo quartse, aliorum vero trigesimo octavo. Sequentes Linea scripta manu Imperatoris propria feruntur.

Quod Nos Nostro & praefati illius & Charissi

mi filii nostri, Ducis Bavarias, nomine, a Sanctitate Vestra studio unitatis & pacis Catholicae Eeelesiae promovengae severenter petimus, id sinu negotio & mora coticessum iri confidimus: quin imo illis potissimum de causis, quas Sanctitas ve- A R s I. E e e stra

870쪽

Ejusdem Sanctitatis Vestrae

Inscriptio. Beatissimo in Christo Patri &Domino PIO N. divina providentia Sacrosanctae Rosiana & universalis Ecelesiae summo Pontifici, Do-

mitti defid M, LMaximilianus II. Dei gratia Romanorum . Rex semper Augustus &c.

. . ,

Riserande dilecte Cognate s Priseeps

Hector. Postquam Caesareae Majestati Domino & patri

Nostro Clarissimo & Nobis causae oblatae sint, ob quas honesto &docto Georgio Cassandro, qui nobis tanquam pius, eruditus, discretus & in sacris litori valdet bene vostus ςomi ndatur, opuS ha

SEARCH

MENU NAVIGATION