Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

841쪽

spondere separatos obtulerunt, aequum est, ut &Τheologi antiquae Nostrae Religionis hanc declara.

et Onem aequanimiter accipiant & in ea acquiescant.

Quod si vero unus aut plures Theologi Augusta-mae Consessionis in sequentibus articulis unam aut Plures opiniones sive sectas dicta confessione non

comprehensas defendere aut propugnare conare tur, adversus illum procedi, ut justum est, poterit, illique in faciem & praecise mandari, ut argumen ais & opinionibus Augustanae Confessioni non convenientibus abstineat. Siquidem notum est ex tenore memorati Recessus Imperialis, hoc Colloquium inter antiquae Religionis tantum & Augu- sanae Consessionis statns eorumque Deputatos in

Bitutum esse, quemadmodum & in pace Religionis

tantum comprehensi fuerunt & sunt antiquae Religionis & Augustanae Consessionis socii caeteris

omnibus alterutri harum Religionum non adhaerentibus in ea pace non intellectis, sed ab ea totaliter exclusis. Per istos aut alios idoneiores & opportuniores amicabiles modos ac vias Venerabistas Tua & Vos etiam atque etiam intenti estote, ut hoc summe necessarium Colloquii opus cum utriusque partis consensu& voluntate iterum instauretur,redintegretnr & frequentetur. Ad quod efficiendum velimus Vos Ammis opibus atque industriis omnibus incumbere. Quod si vero tractationi amicabili nullum locum reliquerint, tum volumus ac iubemus,ut omnia,quae in antedicto Recessu Imperiali statuta & ordinata sunt, exequamini, eique in omnibus pareatis & obtemperetis, quemadmodum non dubitamus, Venerabilitatem Tuam

842쪽

LITERAE . Τuam & vos id facere Vestra sponte, ac prom ptos paratosque esse. Qua in re facietis Nostrum beneplacitum, ac erimus Venerabilitati tuae & Uobis caeterisque personis ad hoc Colloquium depultatis pro obiequiis Vestris cum omni gratia & clementia semper benevoli ac faventes. Et litibus istis atque contentionibus sublatis, confidimus clementer , ejusmodi dissensiones praeter hac non facile emersuras, sed venerabilitatem tuam & Ucis operam daturos, ut suppullulantes juxta saepe me moratum Recessum imperialem inhibeantur & toulantur, Colloquitque processus recte ac ordine pro

veatur. Haec Venerabilitatem tuam & Vos clementer scire voluimus. Datum in Civitate Nostra Vienna, die ς. Novembris Anno 3 67. Regno rum Nostrorum Romani ar. caeterorum vero omnium V.

FERDINANDUS

I. Ionas D. Vicecancellarius

Ad Mandatum Regis proprium,

Inscriptio. Reverendo Iulio, Episcopo Naumburgensi, Primcipi & Praesidenti Nostro in senatu Colloquii& venerabili Dilector Nobilibui Oectabilibus Nostris& Imperii fidelibus dilectis, N. & N. nostrae antiquae verae Religionis &Augustanae Confessionis substitutis assessori-ribus, num: in dicto Colloquio mormatincongregatis.

843쪽

PROCERUM EUROPA .

Litera FERDINANDI I. Rom. Imperatoris, ad PIUM Papam IV. cui de Ponιφιra, ad quod nuper evectus erat, dignitatis gratulatur fin sigio, UD.

Beatissime in Christo pater & Domine,

Domine Reverendissime. Iost humilem commendationem filialis obser vantiae Nostrae, continuum incrementum. Si unquam alias his certe proximis diebus gratissimum Nuntium Nobis allatum est, quando nimirum quod felix ac faustium sit toti Christianae Reipublicae intelleximus, Sanctitatem Vestram reverendissimorum Dominorum Cardinalium unanimi conis sensu Spiritus Sancti gratia cooperante, ad fastigium summi Pontificatus & supremum sanctae Romanae& universalis Ecclesiae curam atque administationem electam & susceptam esse. Nam praeter inquam, quod haec laetitia sit & debeat esse publiea atque communis omnibus Christianis, & iis praesertim, qui afficto Religionis & omnium Rerum- publicarum statui consultum cupiunt, eo quod Diavina benignitate talis Pastor Ecclesiae Dei obtigerit, qui praeditus sit tot .virtutibus & summam de se spem faciat eximiam suam prudentiam, sapientiam, summamque pietatem, & praeclarissimum in rem Christianam studium eidem Reipublicae Christianae non nisi maximo ornamento & commodo Κturum: Nobis tamen specialis etiam causa est laetan

844쪽

' 8 LITER AE

bis a plurimis jam annis cum Sanctitate Vestra inritercedentem. Cui quidem tuendae & conservandae Sanctitas Vestra nullis unquam ossiciis defuit. Eam vero Nostram laetitiam cum ita commota esset primo illo nuntio, ut ejus incremento vix vid retur reliquus esse locus aliquis, auxerunt tam supra quam dici queat, Literat Consiliarii & oratoris Nostri, Nobilis fidelis Nobis dilecti Francisti Liberi Baronis de Turre, nec non ea, quae nobis NO-bilis fidelis nobis dilectus Georgius a Madrutio Liber Baro, coram retulit, summam illam paternam . benevolentiam concernentia; quam Sanctitas Vestra non modo in his sermonibus, quos cum eo si pius post auspicatissimam suam electionem coninferre dignata est, verum etiam in publica sacri illius Collegii ReverendissimorumDominorumCardina lium congregatione erga nos palam declaravit, ubi scilicet tam amanter, tam paterne, tamque sapientet pegotio & dissicultati illi, quam olim Nobis

Sanctitatis vestrae praedecessor, Paulus Quartus,moverat, justum & optatum finem imponere voluit. In qua quidem re pluribus explicanda, non est,quod has literas Nostras absumamus, praesertim cum id apud Sanctitatem Vestram, quae ejus est summa a

quitas, supervacaneum censeamus, ut quae causae nostrae rationes non omnino habeat incognitas: Ied tamen, s Sanctitas Vestra uberiorem adhuc &exactam istius negotii notitiam teneret, elatius adhuc cognitura esset, quam praeter omnem ratio nem & aequitatem, & absque omni culpa nostra diversis eavillationibus onerati dc traducti fiterimus,

quibus jam tandom unpositum esse justum finem

meri.

845쪽

PROCERUM EUROPAE. 779

merito Sanctitatis Vestrae, cum optimae & patern Q rga Nos voluntati, tum eximiae integritati ae justitiae acceptum ferimus. Porro licet hoe triduo vel quatriduo hinc profecturus sit solennis noster orator, cui munus Sanctitati Vestrae nomine nostro, qua par est submissione, congratulandi, debitumque & solitum reverentiae ac devotionis ossicium more Dominorum praedecessorum Nostrorum, electorum Romanorum Imperatorum praestandi imposuimus,tamen cum is non possit illuc perveni- Te tam brevi, quam nos vellemus, equidem teneri non potuimus, quin hasce literas nostras praemitteremus , quibus saltem possit quadantenus satisfieri ardentissimo Nostro desiderio Sanctitati Vestrae animi Nostri candorem quam primum contestan di. Quamobrem non modo Sanctitati Vestrae ex animo & obsequenter congratulamur, sed etiam pro ista mirifica in Nos paternae & piae voluntatis suae demonstratione quas possumus maximas agi mus & habemus gratias: eidem Sanctitati vestrae ingenue pollicentes, Nos sammo studio operam daturos, ut nec ubi SanctitasVestra ullum vel grati

animi vel filialis observantiae Sanctitati Vestrae &isti sanctae sedi debitae ossicium in Nobis requirere

possit. Deum optimum maximum summis preeiabus orantes, ut pia Sanctitatis Vestrae consilia &i stituta ad laudem divinae suae Majestatis ac benefi- cium totius orbis 'convertere, eamque diu salvam& incolumem tueri ac conservare, ac prosperis rerum successibus, omnique demum felicitatis genere fortunare dignetur. De qua quidem Nostra

studiosisima inisations ac filiali erga banctitatem

846쪽

8 LITE RAE 'Vestram & sanctamApostolicam sedem observantia& devotione, supradictus Noster Orator, Franciscus Liber Baro de Turre, Sanctitati Vestrae pleniorem fidem facere poterit, cui dignabitur Sanctit4s Vestra de his & aliis rebus cum ea humiliter tractaturo, interim dum alter Noster orator subsequatur, benignas aures praebere, & Nos quoquo loco& tempore paterne & benevole commendatos habere. Datum in Civitate Nostra Vienna, die XVI. Mensis Ianuarii, Anno Domini M. D. LX.

Sanctitatis Vestrae

Hamiluinobsequens Filius

Inscriptio. Beatissimo in Christo Patri & Domino, PIO A A RT O, divina providentia sacrosanctae universalis Ecclesiae summo Pontifici, Domino Reverendissimo.

Litera SIGISMUNDI AUGUSTI, Posema Regis. ad AUGUSTlIM, Hectorem Saxoniae, cui Fridericum a canica, ob clandesina ponsalia eum filia D. Chrsophori belli, Lipsiensis, con- . tracta, patria extorrem, ut ipsi ad patrios penates redire reconciliato re de ejus gratia securo esse liceat, amice commendat, UD.

847쪽

PROCERUM EUROPAE. 78r Illustrissime Princeps, Domine Consan. guine e & Amice charissime.

DIcitur Generosus Fridericus a Canica , Consitorius & cubiculi illustrissimi Domini Prussae Ducis, Consobrini Nostri charissimi Praefectus,

duarum simul maximarum rerum jacturam fecisse: Primum quidem Patriae ipsius. in qua versari tuta non potest, deinde autem gratiae quoque Illustritatis Vestrae, quam ille nihilo minoris quam Patriam ipsam facit. Id autem illi dicitur evenisse propterea, quod cum pupillus adhuc, clandestinis & praeter matris curatorumque auctoritatem initis sponsalibus se illigasset, ac cum filia Doctoris Christophori Zobelii, Lipsiensis, sponsalia contraxisset,sententiae postea judicis Ecclesiastici non paruerit,

UXOremque eam, quemadmodum per sententiam

jubebatur, non duxerit. Nos qui sane fidem Mobservantiam Canitii erga Nos Illustritatemque ipsam, Dominum Prusiae Ducem, perspectam &commendatam habemus, cum adversitate ista &incommodo ipsius non mediocriter permoveremur, faciendum Nobis existimavimus, ut ipsum negotiumque hoc illius Illustritati vestrae literis Nostris commendaremus, postulantes ab Illustritate Vestra majorem in modum, ut primum quidem offensionem totam, quam adversius illum fortassis concepit, nostra causi illi remittat, deinde autem, ut datis ipsi ad unius atque alterius anni spatium publicae fidei literis essiciat Illustritas Veiastra pro sua autoritate, ut res ipsa de sponsalibus amice inter partes ipsas praesenteε componatur.

Quod

848쪽

782LITERAE

Quod Nos quidem Illustritatem Vestram facturam esse confidimus, tum ob aequitatem ipsam, quae clandestina & praeter tutorum ac curatorum consensum contracta sponsalia prohiberi dicuntur, tum ob commendationem Nostram, cipam quidem apud illustritatem Vestram in hoc facto

tantum valere cuperemus, quantum meretur Cum

res ipsa, tum mutua quoque ista familiarum Nostrarum & jam pridem constituta necessitudo, quae ut Nobis est charissima, ita Illustritati Vestrae viacissim arbitramur non esIe ingratam. Bene valere Illustritatem Vestram cupimus. Datum Pein trico viae Mens Februar. Anno M D LXII.

. Litera FERD INANDI I. Rom. Imperatoris, ad PIlIM PAPAM IV. quem rePerenter m net , ne Concilium Trulenιinum Patrum ibidem

praesenιium tam fatali Ecclesia Catholica dissidio sustendi aut abrumpi patiatur , sed ut illud ad exoptatissimum s sanandis praefentium rerum vulneribuι summe necessarium Anem perduci cm

Beatissime in Christo Pater.

Cum proxime praeteritis diebus, divina benignia

taleleliciter consectis gravissimis illis negotiis, quae partim cumprincipibus acglectoribus sacriRomani Imperit,partim vero in Provinciis Nostris Austriacis adRhenum sitis tractanda habuimus,in huno Nostrum Comitatum Tirolensem pervenissem uis quo Nos noo modo ras Nostrae privatae vocarunis

849쪽

verum etiam propinquitas loci, in quo hoc te pore sacrum generale Concilium celebratur, invitavit, ut pro ea cura, quae Nobis, ut Imperatori Romanorum & supremo Ecclesiae Advocato &Ptotectori, incumbit, salutem&utilitatem ipsius apromovendi, de eius statu exacte edocti, ei, quacunque in re opus foret, favore, patrocinio & auxilio Nostro praesto essemus, magno profecto cum animi nostri doloro intelleximus, res sacras illius synodi non eo modo ac ordine procedere, quo nos cum omnibus piis vellemus, &affictus Reipublicae Christianae ac praessertim oppressis ac deficientis indies magis ac magis catholicae Religionis satus exposceret, ita ut verendum sit, nisi propere salubria adhibeantur remedia, is futurus sit Concilii exitus, qui & universo Christiano Orbi scandalum& offensionem praebeat, &iis, qui ab obedientia Sanctitatis Vestrae ae sanctae sedis Apost licae recesserunt, ridendi materiam ,& illas quas amplexi sunt alienas & discrepantes ab orthodoxa fide Nostra opiniones majore obstinatione reistinendi incitamentum exhibeat. Ut enim multa alia taceamus, Ferte Valde inconveniens videtur,

rem in qum locum jam esse deductam, quod jam aliquot mensium spatio nulla fuerit celebrata sessior

ει quod gravius eridum Nos & alii Christiani o

bis Reges & Principes Catholici, gaudentes anti, qua Catholicorum unitate & concordia speramus Dei beneficio aliquando futurum, ut Catholicae Religionis Nostrae, adversariis inter se opinionibus & haeresibus distractis si invicem altercantu

850쪽

78 LITER AE

bus ac pugnantibus, Orthodoxa fides Nostra reflorescat, sicuti certe manifestum est eorum discordias ad restaurandam religionem Catholicam plurimum afferre momenti ; proh dolori ipsi quoque Patres & Doctores in Concilio existentes ad contentiones & dissidia, cum maxima jactura & dictorum adversariorum jubilatione prorumpere incipiant. Quae quidem incommoda sicut Sanctitatem Vestram nequaquam latere arbi Mamur. ita. quoque persuasum habemus Sanctitatem Vestram, quae ejus est eximia pietas & optima in rem Christianam voluntas, ut communem Parentem, Iubenter eas vias & rationes inituram, per quas exortae illae difficultates explicari de negotia illa ad gloriam & laudem divini nominis & ad beneficiaum universae Christianitatis dirigi queant, ut tandem, superatis praesentium dissidiorum & motuum

procellis, optatum quietis portum attingamus. Circumseruntur quidem rumores & sermones quorundam non admodum commodi, neque no-

. bis grati, videlicet Sanctitatem Vestram cogitare de dissolutione vel saltem susperisione ipsius Con-- cilii: quibus tamen rumoribus nescimus, quanta sit tribuenda fides, & existimamus, Sanctitatem Vestram, si quid ejusmodi habet in animo, hoc potissimum perplexo & intricato rerum statu, qui videtur esse in Concilio, ad id fuisse inductam. Nos vero ut Sanctitati Vestrae pro eius aequanimitate& paterna in Nos voluntate mutuoque Nostro in Sanctitatem Vestram filiali studio, quod sentimus, ingenue patefaciamus longe heus judicamus. Etenim Nostro judicio praestaret nunqua.

SEARCH

MENU NAVIGATION