Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

951쪽

ludibria hujus vitae cum coelo commutaverit, tamen hae cogitationes nostrae saepius impediuntur, cum consideremus, quanta Nos hic relicti non tantum in rerum omnium perturbatione, & metu periculorum impendentium versemur; sed quam grave etiam onus ejus personae, quam ipse magna cum laude bonorum omnium in Imperio Germanico gessit, nobis deinceps subeundum sit. Id vero ut stultinere possimus,Dilectio Vestra ita Nobiseum castas preces & pia vota conjunget, uti nostrae consolationis cogitatione opitulatur, versibus &Iiteris suis, amantissime scriptis: ex quibus facile potest perspici, quanti beatum parentem Nostrum sem per fecerit. De cujus erga totam Illustrissimam familiam Hassiacam olim benevolentia, &qua imprimis, dum viveret, charitate Dilectionem Vestram complexus fuerit, etiam pluribus scripturieramus, nisi verendum Nobis esset, ne Principis quondam Dilect. Vestrae amantissimi desiderium,

quod in literis & versibus Dilectionis Vestrae elucet, etiam magis incendamus: hoc igitur agamus deinceps, ut paternam amicitiam nobis quasi per manus traditam mutuis studiis & ossiciis colamus. iisque communem solemur dolorem. Quod lane de Dilectione Vestra speramus& de Nobis eidem promittimus. Bene valeat Dil. Vestra, ut in laudabili illo studiorum suorum pulcherrimorum cursu felicissimos progressus facere & paternas laudes virtutibus suis exhaurire possit. Dresdae Id.

Martii Anno M. D. LXXXVI.

LVII.

952쪽

L VII.

Litera ORDINUM REGNI POLONIAE adJOACHIMUM FRIDERI CUM, E

ctorem Brandenburguum, quibus Esi Sigismundum haereditarium Regni Suecta Prantipem, plura liste votorum in Polonia Regem, reclamante saltem exiguo , qui Maximiliano Austria Archiduci faveret, Procerum numero, electum esse nuntianι, atque ab eo, ut pradicto Archiduci viam, qua ιλε solium Polonia penetrare satageret, violentam omnimodo dissuadere submisse contendunt, i I.

Illustrissime Princeps, Domine Obse

'vandissime. Ouomodo electioRegis Nostri perae a a Nobis

fuerit, non dubitamus Illustrissimam Celsitudinein Vestram ex Legatis suis, quos ad eum Corioventum miserat, jam ante perspexisse: simul autem illud cognovisse, cum Serenissimus Sigismundus Princeps & electus Rex Sueciae, communibus omnium fere Senatorum, ac maxiniae partis nobilitatis suffragiis, in nostrum quoque Regem electus, atque ab Archiepiscopo, ut Senatus Principe, Rex renuntiatus esset, triduo post Serenissimum etiam Archi ducem Maximilianum a quinque circiter Senatoribus, paucissimis autem ex Nobilitate, iisque magna ex parte illorum familiaribus, caeteris omnibus invitis ac reclamantibus, regem proclamatum Rese Quem etsi eo nomine pro prudentia ejus nihil magnopere vel juris sibi vindicaturum, vel gravius etiam quid tentaturum Nobis persuadeamus, ut omnia tamen vereamur, cum familiarium

ejus

953쪽

ejus Potentia, tum commune perieulum Christia nitatis, in quod sine dubio universia Christianitas ventura esset, nos sollicitos habet. Non modo enim duo vicina eaquo potentissima Christianita. tis Regna mutuo atque intestino bello impliearen. tur 3 verum ne Orientis etiam arma, quae melio. xibus temporibus vix sustinere Christianitas potuerit, nunc alieni simo ejus tempore comm veantur, verendum videmus. Hisce igitur rebus adducti non committendum existimavimus, quin ad Illustrissimam edam Celsitudinem Vestram ea de rescriberemus. Diligenter autem ab ea quoque petimus, ut pro eo loeo, quem in Imperio oe & quasi statione orbis Christiani tenet, ipia

etiam autoritate sua essiciat, prohibeatque, ne quid a quoquam suscipiatur, quo non modo pax cum vicinis a multis seculis culta violetur, verum salus etiam publica in discrimen aliquod adducatur. Id etsi eum universae Christianitatis commodo maxime conjunctum erit; non minus tamen Nos etiatam plurimum semper eo nomine debere Illuis strissi Cels Vestrae statuemus, cui omnia fausta aefelicia a Deo opti Max. precamur. Ad varia. viam die a6. Aug. Anno Domini Is87. Nota: E Mem renoris luera ad reliquos etiam . . S.R. IN. Septemri os data fuerunt.

dum, bariditarium Regni Decia Principem, ad solium Regni Pinnia Lyectum, Estaurem a reor

954쪽

LITER AS

L VII.

Litera ORDINUM REGNI POLONIAE ad' O A CHIM UM FRIDER IC UM, ED-ctorem Brandenburguum, quibus ipsi Sigismundum haereditarium Regni Surata Principem, Plura litate votorum in Polonia Regem, reclamanIesa tem exiguo, qui Maximiliano Austriae Archiduci Peret, Procerum numero, electum esse nuntiant,

atque ab eo, ut praedicto Archiduci viam, qua in solium Polonia penetrare satageret, violentam omnimodo dissuaderet,submisse contendunt,

Illustrissime Princeps, Domine Obser

uomodo electioRegis Nostri peracta a Nobis

fuerit, non dubitamus Ilustrissimam Celsiatudine in Vestram ex Legatis suis, quos ad eum coriis ventum miserat, jam ante perspexisse: simul autem illud cognoviste, cum Serenissimus Sigismundus Princeps & electus Rex Sueciae, communibus omnium fere Senatorum, ac maximae partis nobilitatis suffragiis, in nostrum quoque Regem electus, atque ab Archiepiscopo, ut Senatus principe, Rex renuntiatus esset, triduo post: Serenissimum etiam Archi ducem Maximilianum a quinque circiter Senatoribus, paucissimis autem ex Nobilitate, iisque magna ex parte illorum familiaribus, caeteris omnibus invitis ac re esamantibus, regem proclamatum fuisse. Quem etsi eo nomine pro prudentia ejus nihil magnopere vel juris sibi vindicaturum, vel gravius etiam quid tentaturum Nobis persuadeamus, ut Omnia tamen vereamur, cum familiarium

vandi 1sime

elus

955쪽

ejus potentia, tum commune periculum Christia. nitatis, in quod sine dubio universa Christianitas ventura esset, nos sollicitos habet. Non modo enim duo vicina eaquo potentissima Christianita. tis Regna mutuo atque intestino bello impliearen. tur ; verum ne orientis etiam arma, quae meliostribus temporibus vix sustinere Christianitas potuerit , nunc alieni simo ejus tempore comm veantur, verendum videmus. Hisce igitur rebus adducti non committendum existimavimus, quin ad Illustrissimam etiam Celsitudinem Vestram ea de rescriberemus. Diligenter autem ab ea quois

de putimus, ut pro eo loco, quem in Imperio oe &quasi statione orbis Christiani tenet, ipsὶ

etiam autoritate sua eisciat, prohibeatque, ne quid a quoquam suscipiatur, quo non modo pax cum vicinis a multis seculis culta violetur, verum salus etiam publica in discrimen aliquod adducatur. Id etsi eum universae Christianitatis commodo maxime conjunctum erit , non minus tamen Nos etiam plurimum semper eo nomine debere Illuis stris . Cels Vestrae statuemus, cui omnia fausta aeselicia a Deo opti Max. precamur. Ad vatia. viam die 26. Aug. Anno Domini Is87. Nota: Ejusdem tenoris silera ad reliquos etiam . . SAE. Imp. SeptemPiros data fuerunt.

LVIII.

Uura ORDINΠM REGNI POLONIAS, . ad SIX TUM PAPAM R cui Sigismumdum, haradisarium Regni specia principem, ad solium Regni Polonia exectum, sest autem a resta

956쪽

esuriista seditiosis quibusdam Maximitianum Amsna Archiducem, i oppoinum esse referunt, ac, us. ω, qua Posiereι automate, assidium a pericia inde metuenda, paterne averteret, submisse com

Sanctissime ac Beatissime Pater & Domia, ne, Domine elementissime. U- Post oscula pedum beatorum, nostrumque su-

millimam commendationem ; primum il-.lud Sanctitati Vestrae significandum existimamus, eum post mortem laudatissimae memoriae Serenis

simi Stephani Regis, novo Regi eligendo diem edirissemus, ad elindemque legitime convenissemus, more institutoque Regni hujus pristino, liberis suffiagiis Nostris electum in Regem a Nobis 8esse serenis usi Sigismundum Principem, electum que Reger' Sue'ae. In quo etsi, multa a Nobis spectata sint, ut propinqua cum Iagellonibus prioribus Regibus nostris cognatio: memoria lectissimae foeminiae matris ejus, Reginae, quae in hunc diem in Regno nobiscum eIt, seroris Germanae: Regni deinde tam vicini, & cum quo prassertim non leves Regno huic controversiae intercedant, conjunctio ', non minus tamen, quod in omnibus rebus familiam decet, religionem, pietatemque ejus propositam in eo habuimus, quodque ita a praestantissima foemina matre sua institutum sciremus, ut Sanctitatis vestrae ac Sanctae Sedis Apostolicae autoritatem Omnibus In rebus 1ecuturum, dubitare non debere videremur. Quibus 'riuminibus cum de tali Rege non modo Nobis, verum uni-

957쪽

versae Christianitati merito gratulari deberemus, quo punus perfecta gratulatio haec sit, paucorum quo tundam sive cupiditas, sive dissenso iacit, quῆ cum ab initio ob privatas quasdam rationes suas omnes sere publicas actiones impedivi Tent,atq; itarem duxissent, ut magna pars Nobilitatis, cujus in Herionibus Regum pr/ecipua autoritas esse solet.

deliberaretur et tandem Senatus fere omnis, ac maxima pars Nobilitatis ejus, quae stibiliterat, re inter te communicata, in eam sententiam necessario eundum sibi statuerunt, ut nulla niteriore mora i terposita, ad electionem tandem accederent. Ita

que Arehiepiscopo, qui moribus Regni hujus & vivo Rege illi proximus, & eodem moretuo princia

Agnitate in senatu est, praeeunte, caeteris Episcopis, Senatoribusque omnibus fere assentientibus, nobiIitate autem maxima postulante, eundem S renissimum Vincipem Sigismunctam Regem remandiariint. duo omnium consense etsi neminerat, quin alios ab illstituto suo faciis deductum iri existimaret : tanta tamen eorum obfrmatio fuit, ut cum septem soli senatores sententiam dixissenti quinque, reliquis duobus absenribus, mesnobalit te autem non pluribus sexaginta. partiri nobilit te autem non pluribus sexaginta, partiri familiatibus, partim consanguineis tuis assentientibus, taleris vero etiam ex iis, qui aliorum consi-

horum Illorum socii fuerunt, publice protestantibus, praeterea aut K effulibux&ubscriptis comtra leges Regni hmiliumque lentillatius adhibitis, serenis smuni Alchiducem Maximilianum . alium Regem, per unum ex numero suo Discopum Rio-

vitricra, in episcoponam Ordine postremum,

958쪽

LITERAE

eundemque nondum a Sanctitate Vestra consecratum, non tam renuntiare, quam invitis & reclamantibus omnibus imponere auderent, quo non

tam jus aliquod, quam causam armorum alicui miis nus fortassis juris atque pacis amanti, qualem Serenitatem suam esse minime existimamus, praeberent. Itaque cum Serenitatis suae pietatem atque prudentiam cogitamus, ut tale regnum, quod primum alterius sit, deinde eo modo, ac per tam paucos homines, partim etiam conquisita nonnullorum infimorum hominum suffragia, delatum si-hi sit, cum suo tum universe Christianitatis periculo accipiat, adduci se passurum, minime Nobis Persuademus. Cum vero Legatorum ac familiarium ejus studia consideramus, ne ab aliis Serenitas ejus seducta ulterius fortassis, quam vel sibi vel Regno huic, vel etiam universis Christianitati

expediat, progrediatur, non possumus non vereri. Id autem cum Serenitatis Vestrae, ut universie Christianitatis Parentis autoritate maxime averti non solum possit, verum etiam debeat: ut inter gravissimas cogitationes suas non minimum huic curae

temporis Serenitas Vestra impertiatur , quo dissidium id non tam tollatur, quam sine causa non suscipiatur, diligenter Sanctitati Vestrae supplicamus. Praeterquam enim, quod inter duas gentes vicinas, & quae non minimam partem Christianitatis constituant, non sine periculo dimicari posset, hujusmodi etiam causam hanc esse sine dubio sanctitas Vestra perspicit; quae non modo Christianos populos inter se commissura esset, verum Prientis fortassis etiam arma alienisfimo Christia-

959쪽

' PROCERUM EUROPAE. 88pnitatis tempore, in Christianos commotura; quo magis pro paterna sua cura ae pietate nihil interia missuram Sanctitatem Vestram Nobis persuademus, quo praesenti periculo obviam eatur. De Rege Nostro Nobisque omnem vicissim obseris vantiam Sanctitati Vestrae ac Sanctae Sedi Apostolicae polliceri multis non debemus; cum ea sine scelere intermitti a Nobis non possit. Illud autem confirmare non dubitamus, si quis ad debitam Nostram pietatem, ex hac etiam Sanctitatis Uestne pro nobis atque Regno hoc cura, cumulus acce dere possit, facturos Nos omnibus rebus, ut graistissima mente beneficia sua complecti Nos Sanctutas Vestra intelligat. Cui Nos omnes atque si guli Regni hujus salutem atque rationes humiliter Commendamus. Dabantur ad Variaviam die 26.

Hug. Anno M. D. LXXXVII.

LIX.

Lisera ORDINUM REGNI POLONIAE,

ad MAXIMILIANUM, Archiducem -- stria, quibuι ipsi, nuntiato Sigismundi Regis in P loniam adpentu, serio suadent, ut ab omni, quam in Regnum istud pararet, vi abstinens, Legatos suos benigne audire ac Plenam tu fidem adhibere dignetur, Uv.

Serenissime Princeps, Domine observandissime. SErenissimum Sueciae Principem, Sigismundum,

etsi unanimi omnium Nostrum eonsensu R gem a Nobis electum jam ante etiam Serenitas V stra cognovcrite cum tamen per suos quique Pa-

960쪽

Iatinatus ita etiam convenissemus, ut in eandem electionem denuo consensum summa omnium voluntate praestaremus; non modo idem iterum Serenitati Vestrae nunciandum , verum in RegnUm e

iam cum jam venisse, atque per Prussiam adventa Te significandum putavimus. De Serenitatis Uestrae nominatione ab aliis quibusdam deinde inter Posita, pluribus quidem nune cum Serenitate Vestra disputare nolumus: ipsam enim pro prudentia sua, cum a quot & a quibus, tum quomodo nominata sit, aestimaturam Nobis persuassemus eco magis autem mirum nobis visum est, eo Serenitatem Vestram a paucissimis quibuslam impelli se Passam esse, ut vi etiam Regnum ingredi conata sit. Nos quidem pro pristina amicitia, quae inter NOS 4 viei nos Serenissimae domus Austriacae populosa multis seculis jam intercessit, adhuc hortari Se renitatem Vestram non dubitamus, ut potius eam amicitiam, quam Serenitatis Vestrae Majores cuiqRegis nostri majoribus Iagellonibus semper coluerunt,ipsa quoq; colere malit; quam ut Regnum alie num contra Omnium fere eorum, qui conferre id debeant, voluntatem, certo periculo, incerto autem eventu adjungere conetur, persuaderi sibi patiatur. Quod cum prudentia ejus atque justitia dignissimum erit, tum ut nobis persuademus, non modo Selaenissimae domus Austriacae ditionibus, verum universiae Reipublicae Christianae utililissimum. Quid enim jure gentium ipso, si Semia, tas Vestra ulterius progrediatur, suscipiendum NO- bis sit,Ser. Vestra videt; majorum nimirumNostro-

SEARCH

MENU NAVIGATION