Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

941쪽

PROCERUM EUROPAE. cum pernicie & interitu potentissimae Nationi, Gallieae Ρontificia Tyrannis restauretur, Sereflita tem Vestram Regiam etiam invitam intestinorum bellorum calamitatibus implicent, eoque tandem redigant, ut ad imperium & nutum Romani Praeis sulis ea ficere & statuere cogatur, quibus & silus animarum & omnes subditorum fortunae evertantur. Pro Nostro igitur perpetuo erga Serenitatem vestram & inclytum Galliarum Regnum amore αstudio Serenitatemvestram Regiam etiam atq; etiam serio & fideliter monemus, rogamus &obtestamur, ne aures Regiae sedltiosis perditissimorum hominum vocibus pateam: neve incitari se ab his patiatur contra suos fideles & pietatis verae amantes cives, qui omnia hactenus passi sunt, ut & Deo optimo Maximo honorem suum, &Serenitati Regiae Vestrae obedientiam& subjectionem debitam pra starent. Quos pestes istae hominum Pontificiae ob hanc solum causam oderunt, & funditus extirpatos volunt, ut exhaustis .de proculcatis Regni Gallici viribus, Serenitas Vestra Regia cum summa sua, tam rerum, quam existimationis de quod caput rei est, animae etiam jactura irreeuperabili Pontificis Romani tyrannidi & libidini exponatur. Qui pontifex cum hactenus Reges & Principes orbis Christiani praestigiis & superstitione circumventos sub pedibus suis presserit, adeoq; omnes omnium provin clas compilaverit, aegerrime fert, potςntiam suam ac effrenem omnia pro arbitrio in re Ecclesiastiea& publica statuendi licentiam attenuari & minui. Hujus igitur jugo Tyrannico, ut ιχ se& Unum suum eximat , seque in libertatem suam ex turpissi-

942쪽

M LITER AE

ma servitute magno & excelse animo vindicet, oosque,tqui diversum suadent,non aliter atque manifesto deprehensos hostes dignitatis Serenitatis Regiae Vestrae & Reipublicae Gallicae praesentissimas pestes aversetur dc abigat: Ita Nos fideliter Serenitatem Vestram Regiam hortamur dc rogamus, ut suadere melius nil possimus, si nostra de Patriae Nostrae dignitas summa dc salus ageretur. Id si fieri fecerie

Ser. Reg. Vestra, dc sibi dc Reguo suo rectissime Consulet, adeoque ipsi Deo praepotenti gratissimum

faciet: dc non tantum in hac vita rebus abundabit omnibus, sed hinc etiam aliquando discedens, sempiterna beatitudine fluetur, & nomini Sui gloriam, celebritatem & immortalem famam toti posteritati commendabit. Quae Nos omnia Serenitati Regiae Vestrae ad salutem tam animi quam corporis, & Regni sui incrementum perpetuum feliciis ter evenire sincere optamus. Datae Augustae Mi nensium s. Non. Febr. Anno I 84.

l . ' Ll. 'ta rea CHRI STIANI L. Elector Saxonia, ad HENRICUM. Navam Regem, quibuwi spondet se nullam, qua in reosimensum amicae ilziu Eumanitatis, curam, Feram, studium re obserν ni iam suam declarare post ,Fratremm furum essesccasionem, SErenitatis Regiae vestrae Legatus dignissimus, Dominus Iacobus Segurius Pardelianus, ut No- his literas reddidit a Ser. Regia vestra, plenas benevolentiae &ussicii: mirifico sermone subsecu-

943쪽

tus est humanitatem literarum. Iucundissima Nobis illa ratio fuit, ex qua facile perspeximus, quanti Nos Serenita s Regia Vestra faciat. Itaque Nobis ipsi amicitiam ejus Regiam gratulati su-mUS , quam ut is, quem Principem virtute, pietate & dignitate praestantem officiose observamus& colimus, ac pariter ut fratrem nostri cupidissimum amplectimur & exosculamur: cui porro et iam pro egregio hoc erga Nos animo gratias immortales agimus: & ut benevolentiam, quam literis &sermone Legati sui Nobis declaravit, perpetuo conservet & tueatur, etiam atque etiam ro gamus: certoque statuat, nihil sibi a quoquam tam esse promptum & paratum, quam curam, Operam, studium & observantiam Nostram, quae omnibus, quibus maxime possumus, rebus, ita Se renitati Vestrae Regiae declarare cupimus, ut dilige tia Nostra vincat expectationem Serenitatis Regiae vestrae, cui vitae longaevae diuturnitatem cum vale-ritudinis integritate & rerum omnium successu felicissimo conj unctam precamur ex animo. Dresdae Non. Febr. Anno II 86.

Thera CHRISTIANI. Saxonia Electoris, ad CAROLUM E MANU ELEM, Sabaudia Ducem, quibus ipsi parentem suum, Augustium , gloriosissima memoria, pie nuper defunctum esse,

Quae fuerit Illustrissimi parentis Nostri erga Serenissimam familiam Vestram benevolentia, non arbitramur obscuram esse cuipiam: & Nos

Ili 4 ipsi,

944쪽

vum Patrem Dilectio Veltra non lecus ac fratrem amplectabatur atque ita colebat, ut nulli Principum plus tribueret, nemini magis confideret, ne que alium aeque diligeret & observaret. Hocce vivo exemplo omnem in Dilectionem Vestram, veluti alterum situmi transferebat amorem, quem vi- ciuesitudine officiorum indies auctum constantissime retinuit: donee tandem hinc secum in coelum extulit r eum ad 1. Februarii inter preces & gemitus Nostros, quod non sine magno animi dolore scribimus, exspirans, omnibus bonis & patriae amantibus civibus, ardEntissimum autoritatis desiderium tantum reliquisset, quantum nec ferre quidem po tuassemus: nisi eoram vidissemus, cognovissemus&interfuissemus 'ipsimete quanta ille fiducia cori insiliorum & laborum suorum omnium, quos in vita pie & innocentissime acta , pro rei Christianae di salutis publicae commodis laudabili instituto susceperat & impenderat, in unius Salvatoris Nostri Iesu Christi merito pu Ee ac qii iescens absque ulla dolo tis & diffidentiae significatione, christiane & placidissime obdormiret: sic ut de asseveratione filii Dei, qua ipse omnes sbi uni confidentes, nullisque

suis propriis virtutibus ad coelum intentos beatos esse, clarissime pronunciat: exploratistimum NO bis sit, charissimum Parentem Nostrum nequaquam extinctum, sed ex hac rerum humanarum perturbatione & confusione ad laetissimam beata. Tum animarum consiletudinem prosectum esse, ubi aevo deinceps fruatur Iempiterno. Quam Verissimam conssilationem in hanc epistolam inclu-

945쪽

dere nobis visum est, ut qua unica re in summo moerore vel maxime sustentari Nos sentimus, eadem etiam Dilectionis Vestrie levaremus dolorem, quem pro suo erga beatum parentem Nostrum aniamo singulari & amore in Nos fraterno , hoc tristi nuncio accepturam esse non ambigimus. A deoque Dilectionis Vestrae amicitiam omnibus deinceps ossiciis persecuturi sumus, ut intelligi possit, beati parentis Nostri amorem erga Dilectionetri Vestram cum reliqua nos haereditate ita crevisse, ut huius accessione magno cumulo auctam esse appareat eam benevolentiam, quam jam diu habuimus erga Dilectionem Vestram, cui ut pari e ga Nos studio & eadem voluntate idem praestare possit, velle enim non dubitamus, perpetuam valetudinis integritatem & rerum omnium iuccessus laetissimos precamur ex animo. Dresdae Prid. Cal. Martii, Λnno M. D. LXXXVI.

Lὰρ CHRISTIANI, Sisonia Electoris, ad. CAROLUM EMANU ELEM, Maadia

Ducem, quibuι mi ae humana fortuna vices in Parentum utriu/s nuper placide defunctorum e su dolens, ei de recens nato instem familia Celsissimosiolo Principe, candide gratulatur, in

P. P.

Cum more humano miras fortunae vices nos experiri paucis mensibus Deus Ter Opt. Max. voluerit: nihil quidem in dolore nostro, 'quem et utriusque parentis obitu sim mum accepi mus, nos aeque confirmavit atque vox illa divina,

946쪽

8 4 LITER AE

qua Omnes, qui unice filii Dei merito firma fiducia

adhaerentes ex hac vita discedunt,perpetuo deinceps beati pronuncientur.Etsi enim pro nostra erga beatos parentes nostros pietate & amore naturaliter insito casus isti acerbissimi non parum Nos adflixerunt: tamen cum exploratum nobis sit, pie &christiane utrumque obdormivisse, cogitatione ita erigimur , ut voluntatem Nostram ad nutum divinum, quoad ejus perhumanae naturae imbecillitatem fieri potest, accommodemus. Atque haec eadem Dilectioni Vestrae adscribenda esse existimemus, quod ex literis ejus non leve beati parentis nostri desiderium eluceat. Ac scimus profecto illum, dum vixit, Dilectionis Vestrae quondam patrem, piae memoriae, coluisse ut amicum, S amasse ut fiatrem: atque hoc e rebus tandem humanis exempto, omnem suum deinceps in Dile-u:ctionem Vestram tanquam in filium amorem &3 transtulisse & ad extremum usque spiritum conservasse constantissime. Unde nobis quoque elaborandum est, ut omnes intelligant, benevolentiae hujus erga Serenissimam familiam Sabaudicam, perpetuum studium a divo nostro Parente, quasi

Per manus traditum, magnae curae esse. Quamobrem omnibus Dilectionis Vestrae rebus ita adfi- cimur,ac si nostrae essent: laetamurque imprimis,Dilectionem Vestram eleganti filiolo ex Regiae stirpis conjuge auctam esse, eidemque felicitatem hanc

toto pectore gratulamur. Deinde vero Deo auctori vitae gratias agimus, pariterque votis exopi mus ardentibus, ut recens natus Princeps in avitas

virtutes adoluscat,ac porro diutissime superstes dei

947쪽

Iongaevus sit, udirem olim Sabaudicam non modo in pace & otio felicissime administrare ; verum et- am Serenissimam gentemVestram in sempiternam Sabaudiei nominis gloriam progenie perpetua Propagare possit. Idque ut plane ita ratum &fixum sit, faxit Deus aeternus: eujus clementissima Protectioni Dilectionem Vestram cum lectissima

conjuge & filio dulcissimo fideliter & amanter Commendamus. Chemnitii Non. Maji, Anno M. D. LXXXVL

Urera CHRISTI ANI, Saxonia Electoris, ad FRANCISCUM, Magnum Etruria Ducem, quibus se nihil praetermissurum esse, quo re dignitatem Hectoralem e voto sustinere, re singula suum erga ipsum studium demonstrare possis, δε-

Gatissimum iudicium de Nobis Dilest Vestra

facit, eum & in literis sitis, & in sermone, quem Horatius Urbanus ad . Nos pertulit, non tantum eam jacturam, quam Sac. Rom. Imperium in funere beati patris nostri fecit, successione in dbiuncti locum nostra resarciri posse ostendit, sed nos etiam in benevolentiae possessionem suae collocat, qua olim beMum patrem nostrum prosecuta fuit. λtque ut amoris sui deinceps in Nos transferendi egregiam & propensam voluntatem mutua benevolentia Nostra nos posse perspicere confidimus: ita omni cura& diligentia etiam atque etiam contendendum nobis erit, ut opinionem, quam Dile- Iectio vςstra de nobis honorificam habet, meritis, no-

948쪽

LITER AE

nostris comprobemus. Quamobrem nihil unquam praetermissuri sumus, quo vel hanc Imperii Rom. dignitatem sustinere, vel nostrum erga Dile ctionem vestram singulare studium declarare PO-terimus. Idque satis arbitrati sumus rescribere Dilectioni Vestrae hoc tempore, quo a Nobis Horatius urbanus proficiseitur, cui pluribus verbis coram exposuimus, quae ipsum Dilectioni Vestrae de Nostro erga eandem animo referre voluimus. Ex hoe igitur, ut caetera cognoscat & nobis suam perpetuo benevolentiam conservet, majorem in modum rogamus Dilectionem Vestram, quam recte valere, & rerum succeta laetissimo gaudere, amanter cupimus & optamus. Dres dae Calend.

Litera CHRISTIANA Saxonia Electoris, adHENRICUM, Marama Regem, quoin ysiis quadruplici ex hostibus reportata victoriaratui ruι enihil sibi depromissis ipsi auxibis constare vis rit, vi milli,sedatis turbis, alma quiete fruisecurolliceat, ardenter precatur, UIR Ouo loco Seren. Reg. Vestrae hoc tempore res sint, cum ex ejusdem literis XV. die Novembris datis ; tum vero ex scripto Nobis a D. Iacobo Segurio huc transmisso cognovimus. Quemadmodum autem pro Legationis nuper in Galliam missae ossicio gratiarum actionem nullam desideramus; ae potius dolemus, quod illa, uti cupiebamus, ex sententia non successerit, ac pro Nostra erga serenitatem Regiam Vestram voluntate hactenus

949쪽

PROCERUM EUROPAE. 877

tenus valde adficimur; ita exanimi ejus magnit dine ac imprimis coelestis praesidii fiducia magnam voluptatem capimus, nihilque plane ambigimus, quin idem ille justissimus armorum arbiter Deus, qui hostium iratorum conatus, quatuor instructissimis exercitibus dissipatis, nuper debilitavit & fregit, porro etiam Serenitatem Regiam Vestram ita pie & fortiter animatam ab inimicorum violentis consiliis mirabiliter sit liberaturus. Quod vero

Seren. Vestra Regia de promissis sibi jam dudum

auxiliis scribit, id cujusmodi sit, non satis adsequimur: neque tale quid a Nobis factum esse recordamur. Et meminit adhuc absque dubio D. Jac.

Segurius, non modo, quid binis ipsi literis anno praeterito responderimus, sed &quid haud ita dudum Luneburgi cum ipso sit actum. Quia vero post ipsum congressium liliastrissimo Pri ipi, Domino Ioanni Casimiro, Rheni Palatino, confanis guineo&adfini Nostro charissimo, de rerum sumis ma cogitationesNostras missis litteris aperuimus initIa sententia gravissimis de causis etiam nunc acquiescimus, & quod ad salutem totius Galliae optimum esse judicamus, fraterne, fideliter etiam atque etiam monemus. Siquidem ex literis Serenitatis Regiae Vestrae compositionis spem desideratissimam concepimus, ut omni studio in eam rationem incumbat, quo pax nihil habitura sit impietatis &insidiarum ; sed Mclesiae Christi salutaris de

Serenitati Regiae Vestrae honorifica concilietur: possitque salva&incolumi quoad ejus fieri potest, Patria, pietatis & quietis restitutae gloria flore- xc , fortunisque abundare omnibus Seren. Regia

950쪽

LITER AE

8 8 - Vestra, quam protectioni atque tutelae divinae voatis commendamus omnibus. Dresdae IV. Non. Febr. Anno M. D. LXXXVII.

Uteris CHR ISTI A NI, Saxonia Electoris, ad MAURITIUM, Hassiaci Landgraviatus Prinricipem , quibus ipsi pro iransmissis sibi in oblium Parentis sui ver in re titeris amantissime seriaptis , decentes refera gnates, re austicaιis os in

ea, quam ingressus erat, optimarum artium pa-

Im,successia sincere Precatur, Un.i P. P. Nos vero, cognate charissime, fateri, quod res

est, oportet, summum nobis luctum beati parentis nostri obitum attulisse. Vix enim grave ita lud vulnus, quod ex morte materna MCeperamus, consenuisse nonnihil videbatur, eum idem acerbissimo hoc casu plane recrudesceret, & moeἀror tanto cumulo augeretur, ut nos penitus opinpressurus fuerit, nisi Filii Dei vox nos confirmasset, qua asseveratur, ne minimum quidem capillume vertice nostro absque Dei voluntate effluere posisse. Hinc cum certi essemus, beatum parentem nostrum a Deo ad aeternam lucem ex his mundi caduci tenebris evocatum esse: Divino quidem coninsilio ita refragandum non erat, ut quisquam Nos putaret, non tam desiderium parentis adempti aegre ferre, quam felicitati ejus, qua jam in coelis animus illius fiuitur, invidere: quamvis autem cum eo praeclare actum esse intelligamus, quod spe atque

SEARCH

MENU NAVIGATION