Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

991쪽

callide ostentatam amplectamur, quod multis insignibus, quas divino auxilio per hos annos obtinuimus, victoriis, & quidem in conflictu nupero, ubi majorem Turcae quam Nostri eladem acceperunt, ct si minus idem Nostris feliciter evenerit, didicerimus eum, qui superiore aetate invictus habebatur, vinci ac superari hostem posse, si ea, quae in Nostris desiderata suere,corrigantur. Corrigentur autem, Uti plane confidimus,si ope celeri inprimis Sanctitatis Vestrae & aliorum deinceps Principum, periti &exercitati militis exercitum primo statim vere in Promptu habuerimus,priusquam hostis equitatum, cui praesidit,per revirescentis anni tempus instauret. Praecipuam enim calamitatis, quam hactenus acce- Pimus, causam fuisse, necesse est q*ilibet fateatur, quod propter auxilia, quae passim ursimus, tarde im- Petrata, tarde armare exercitum, & quidem ex pro-Pinquioribus tantum nationibus hoc anno potueris mus , cui Sanctitatis Uestrae auspicia defuerunt. Quibus, si hanc. quam modo paramus, expediti nem auspicari dabitur, spe firma nitimur fore, ut omnia deinceps solicius prosperiusque succedant. Si vero quod absit iis Nos desti uicontingeret, via det Sanctitas Vestra, ut reliqui Italiae Principes eo exemplo a conferendis auxiliis abducendi fuit,quorum sane interest eommunes Christiani Numinis ac Nominis hostes tempestive ab Italiae finibus arceri, cum non minus illi Italiam,quam ante pedes vident, quam Germaniam, Nationibus barbaris undique . confluentibus, tanquam diversa in magnum quoiadam mare flumina exonerent ae longe lateque sese 4ffundant 3 dc mox aestuantis instar.& exundantis

992쪽

LITER AE ' Oceani Alpes ipsos, & quicquid in Italiam objectum est, ceu aggerem quendam aut disjiciant, aut transcendant, non aliter atque Gothi olimae Vah i dati, aliaeque remotae gentes, una eum Germanis insitam multitudinem pertractis, transcenderunt. Sed haec Sanctitas Vestra pro summa sua prudentia υItro pensitabit, aliisque Italiae Principibus solicite pensitanda suadebit, ut tum a Sanctitate Vestra, tum ab aliis, nulla mora interposita neque enim Hllam haec summa rerum necessitas moram Patia tur certum responsum accipiamus,ne longa,quem-radmodum ante hac, expectatione suspensi, inter incerta haerere ae fluctuare consilia eogamur, qu

mihil in praesenti periculosius, nihil esse pernicio

sius possit. De his antem Nostro nomine eum Sanctitate Uestra diligentius Reverendissimi Ca innaIes Matrucius & Parravicinus, & Sessae Dux Eerenissimi Regis Catholici, avunculi Nostrixh aissimi, orator, agent, benevole patienterque eos, dum nondum peculiarem isthic oratorem habemus, audiri cupimus, Nosque ac ditionem Sansitati Vestrae etiam atque etiam commendamus, quam Deus optimus Maximus quam diutissime Nobis incolumem velit. Datum Pragae 26. Nov.

lis inragonum, iam Eo D O RUM, Episco- pum Paderbornensem, quibus ipsi suadet, ut L Ibemnos esua dioecesi faciat conssim extorres, nisimilites suos famelicos, ingenti erga eos odio flagrantes, insua diaerest yelu pidere serientes , LIqq.

993쪽

Illustrissime & Reverendissime Princeps

A ac Domine.

Ouid acerbitatis & irritamenti malorum bellum in se habeat secumque trahat, nemini ignotum est. Unde Illustrissimam & Reverendissimam Dominationem Vestram scire voIumus, Regium exercitum, non voluntate autlibidine, sed necessitate communis periculi & utilitatis in metaphaliae oras introductum ac per stipendiorum prorogationem pabuliq; inopiam licentius latiusq; va gatum. A Vestrae illustrissimae ac reverendissimae Dominationis Dioecesi vix possumus cohibere famelicum & nudum militem, cum in castris nostris passim divulgatum sit, Illustrissimae ac Reverendi s mae Dominationis Vestrae subditos magna expa te haereticorum deliramenta & insanas opiniones sequi, saepe in conventibus publicis tumultuari, aeviolentam Religionis libertatem poscere, eoncionatores Lutheranos suis sumptibus in primaria civitate Paderbornensi sustentare, & contra voluntatem Illustrissimae ac Reverendissimae Dominati

nis Vestrae fovere ac retinere. Quapropter Illustrissima ac Reverendissima Dominatio Vestra via dςat, quo pacto amoveat tempestive tales sectarios, ne flagellum etiam in innocentes accersat. Addo & hoc, fi longior hyems cogeret Nos d lentes etiam ad vestram Dioecesin declinare &.invenirentur huiusmodi Diaboli seductores in civiatate, miles Catholicus neque a suspendio illorum. neque a rapinis c quod ubique alioquin prohibe

994쪽

LITER AE

bus nihil gratius erit . quam audite, suos subditos esse obedientes, & in fide Catholica stabiles. D um rogantes, Illustriss. & Reverendissi. Dominaistionem ristram diu incolumem servet. Ex Cainstris in Rees Io. Dec. Anno 1 9'.

Illustriss ac Reverendisi . Dominationi Vestrae

Magnus Admirallius

rum Saxon. Curatoris re Hectoratus Saxonici AH ministratoris, adHENR I CUM IV. Galilae Rogem, quibus sibi suisque pupissis pecuniam, quami olim Christianus I. Elector Saxonia. s Phanis pes Guillelmua Pater suin mutuo dedenunt, resilui modeste petit, IDI.

Serenissime & Christianissime

SErenitati Vestrae amicitiae & familiaritatis Nostrae ossicia semper fimi parata. In quo statu& quidem satis dissicili Sacrum Romanum Imperium & dulcissima Patria Germania, nec non ut multi prudentes Regos & Principes jam dudum iudicarunt universia Christum profitentia, & sua adhuc libertate pollentia Regna propter violentas invasiones Sullani Turcici in Hungaria, finitimisque

995쪽

PROCERUM EUROPAE. 92Ique oris constitutae sint, Serenitati Vestrae, tanquam Christianissimo Regi satis liquet. Nec ambigimus, Serenitatem Vestram pro sita insigni prudentia & rerum usu, sibi vicinae & amicae illi patriae Nostrae ex animo condolere. Dum enim ex

Nostro Nos modulo & pede metimur, solicitudines illas recolligimus, quibus multis retro ab hinc annis Principes Germaniae, atque inter ipsos illustrissimus Parens Noster, Joannes Guillelmus, Dux Saxoniae felicis recordationis pro incolumitate &salute Regni Francici tum satis perturbati suas excubias egerunt. Atque in primis boni illius animi ct amoris reminiscimur, quibus decimo abhinc anno Illustrissimus quondam ille Christianus Ele-etor Saxoniae una nobiscum & aliis Principibus Germaniae Serenitati Vestrae presio suere, nec studiis nec sumptibus parcendo, quo Serenitatis Veis serae Regiae dignitas tum.non extra discrimen conis situla in suum decus; & totum Regnum Baninciae alias florentissimum, tum vero intestinis dissidiis satis laborans in nitorem pristinum vindiearetur. Ea omnia, uti a nobis, & felicis memoriae Electore Christiano , nec non aliis Principibus optimo animo erga Serenitatem Vestram profecta sunt r. ita etiam Serenitati Vestrae grata fuisse quam plurimis indiciis constat: finem vero eundem, in quem collinearunt actiones, nimirum Franciae tranquillitatem , consilia ista consecuta esse, cum Serenitate Vestra, tanquam vicino Rege, merito gaudemus. Atque idcirco Serenitati Vestrae, totique Regno Franciae diuturnam pacem & omnia

Prospera a Deopropitio optamus, ab optimo illo M rum I maxi-

996쪽

LITER AE

922 maximo precati, ut nostrae dulcissimae Patriae alia quando benigne quoque largiatur, ut ab hoste illo satis potenti tuta in sua pristina libertate & veteri vigore permaneat, & omnibus intestinis simultatibus vacua sit: idque Serenitati Vestrae, pro

sua erga Germaniam vicinam amore nihil minus in votis esse, certo Nobis persuasum habemus. Uerum enim vero tam arduam illam rem contra tantum & quidem communem hostem se tuendi, non modo votis, sed etiam viribus agendum esse, Serenitati Vestrae satis notum est. Idcirco per integrum novennium, cum tutela Electoria, tum etiam Nostro lo eo nullis curis, & pro parte nostra impenss pepercimus, quo vicinae & labascenti Hungariae, modo a majoribus & praedecessoribus Nostris usitato , & necessitate postulante, Sacrae Caesareae Majestati cum aliis Principibus Imperii suppetias & armis & pecuniis ferremus : ut patria Nostra ab istis hostium incursionibus, & magna illa Hungarica calamitate immunis esse possit. Quantum impendii ad haec& alia requisitum fusrit, Serenitas Vestra Regia ex diuturna & gravis ii ipsius militia facile perpendet. Sed cum a virtute etiam in ipso periculo quid remittere, neque pium neque virile sit; quin potius undiquaque

pro tuenda patria conquirere necessarium & laudabile ducamus: Serenitatem Vestram Regiam latere nolumus, cum ex rationibus fisci illustrissimorum pupillorum agnatorumque Nostrorum s tum etiam aerarii Nostri, fratrisque Ioannis Ducis Saxoniae propriis diariis liquido constares patrem No

strum supradictum Joh. Gιni. selicis memoriae quin

997쪽

. PROCERUM EUROPAE. m

quaginta tria millia florenorum Rhenanorum in usum Regni Francici impendisse, uti Serenitatis Vestrae Christianissimae Regum Antecessorum literae obligatoriae testantur: atque insuper Electo-etem Christianum, & Nos conjunctim, ipsam Serenitatem Vestram Regiam, ad sua desideria, anno abhinc usi decimo, sexaginta millibus Rhenanis mutuo datis, adjuvisse: sane dubii nihil Nobis relictum est, Seren. Vestr. Regiam pro suo Regali splendore, & erga nostram domum Saxonicam amore & animi conjunctione etiam absque i terpellatione Nostra benigne curaturam esse, ut ambae illae summae, cum eo, quod interest, bona cum gratia Nobis & pupillis Nostris exsolvantur.

Verum enim vero Patriae Nostrae necessitas, temporis injuria & res pupillorum Nostrorum, nostraeque flagitare videntur, quo ad usus non disserendos pecuniarum istarum exsolutio a Seren. Vestra Regia Nobis in promptu sit. Quo circa No bili & Nobis dilecto viro Erasmo Brand in Horis dors dedimus in mandatis, ut Serenitati Vestrae Regiae hasce literas offerendo, debito modo a Se-sen. Vestra Regia, vel ejusdem ad hoc constitutis Consiliariis, aut Thesauriptaesectis petat, circiter festum Petri & Pauli a Serenitatis Vestrae The-

saurariis cum pupillis Nostris, tum etiam Nobis &fratri Lipsae ut satisfiat. Id suturum esse certo persuasum habemus, cum dς Serenitatis Vestrae benevolentia, Regioque & liberali animo Nobis satis constet. Sane benigna illa Serenitatis Vestrae Voluntas vetat hisce Nostris desideriis, quae aequutato & litoris Regils nituntur, quicquam addere'.

998쪽

quin immo indubitatum Nobis sit, Sereri. Vestri Regiam nostras hasce literas in optimam partem accepturam, iisque annuituram esse. Si qua ita parte Serenitatis Uestra: Regiae ossicia amicitiae &conjunctionis Nostrae poterunt constare, ad id erimus propensi. Dab. Torgaviae, Pridie Calend. April. IOOI.

Fridericus Guillelmus,

Dux Saxoniae.

LXXIV.

Gera CAROLI IX. Meria Regis, ad JOHAMNEM ZAMO IS CIUM, supremum Regni Poloniae Cancellarium, quibuυιbipacem, si aequis

ea conditionibus fulciatur, maxime curae corinque fore asseris, s de capripis facili ratione commmtandis agit, Icta.

Salutem nostram pro ratione temporis l

ETsi dubitandum nobis esse existimavimus,ad te, Ioannes Zaolscie,qui equam litςrarum dare: siquidem tu per literas, quae nobis, cum in procinctu essemus ad Rigam, redditae sunt, nos injuriosis Ver- , bis adortus es: de quo tamen nunquam in mentem nobis venerat, quandoquidem longe aliam de te opinionem conceperamus, tum quod a Deo fingularibus prudentiae donis exornatus vulgo praediceriti tum quod a Deo, jam ingravescens aetas tibi concessa sit, dum nobis, Regio oriundis sanguine, illud adscribis, quod nulla unquam ratione comprobari possit, & res ipsa longe aliter loquatur. Quod ipsum neque te latet: & nos

. . tum

999쪽

PROCERUM EUROPAE.

tum temporis ad istas literas tuas satis tibi decenter respondimus; ut hic ea repetere necesse non habeamus. Verum enim vero, cum nunquam ulislius hominis interitum approbaverimus, animi nostri senia tibi exponenda esse existimavimus. Cum itaque ipse non ignores, Carolum & Iacobum dela Gardia, olim Volmariae Praefectos, denuo nobis per literas significasse, te, nomine Regni Poloniae, nobiscum, & eum Regno Sueciae ad aequas pacis conditiones constituendas pronum esse &proclivem, intermittere non voluimus, quin tibi ad illud responderemus, non ignorantes, facileque intelligentes, captivis illis sine consensu & mandato tuo literas ad nos mittere non licuisse. Pro. inde tibi hoc responsi dare voluimus, nos quemadmodum belli hujus autores non extitimus, ita neque aequas pacis conditiones unquam recusaturos esse: dummodo illae nobis, ut par est, offerantur, ut citra ullam conscientiae laesionem & Deo

ipsi & toti mundo excusati simus ; si igitur a Rege Tuo, ordinibusque Regni, hunc consensum &potestatem nobiscum tractandi habere poteris, nos ab aequis conditionibus non alieni erimus. Tu itaque nobis significes, quousque tibi in hoc negotio nobiscum procedere, a Rege Ordinibusque Regni concessum sit: Quod si tu nos docueris, de loco tecum constituemus, ubi utriusque Regni designati Commissarii ad aequas pacis conditiones

ineundas conveniant. Et nos ex nostris hominibus ordinabimus, qui huic negotio adsint. Interim a te certiores fieri cupimus, si pro more militari captivos dimittore volvoris, unum nempe pro

1000쪽

pro altero commutando, vel etiam omnes dimi

tendo , quocunque appellentur nomine. Quod ipsum & nos faciemus & interea captivos honeste beneque tractabimus: quod & te decet, dum modo miles bonus audire cupias. Si itaque captivos illos dimittere, tibi certum est, quod utrinque sine aliqua obligatione fieri addecet: volumus, ut qui nostri apud te sunt, in ostiliam mittantur, quo ut& vestri veniant, quotquot hie in Finlandia detinentur, curabimus : qui vero in Suecia sunt, quamprimum per hyemem licebit, nostrique ad nos ap- pcllent, sine dolo sub Principis dignitate Gedanum transmittemus. Quid tibi hac in re agendum censeas, de illa perliteras. aut quacunque

alia oblata occasione nos certiores reddideris, in terea fortunam tuam experiare, utque e re tua fore videbuntur, ne intermittes,.nos interim ad

vindictam & justam defensionem, ad quam satis superque eoacti sumus & irritati, nos pro necessitate parabimus. Datum Sto Olmi, d. II. Febru tu Anno Domini Idor.

premi Regni Polonia Cancellarii, ad prainsertas C ARO LI IX. Decorum Regis literas, IDa.

Illustrissime Dux. ACcepi tuas literas, quibus significas, te initio

deliberasse, an tibi ad me esset scribendum, propterea, quod te laesum a me existimares literis, quas ad te per tubicinem, cum ad Rigam esses, misisis

SEARCH

MENU NAVIGATION