Literae procerum Europae, ab imperatoribus electoribus, principibus, statibusque Sacri Imperii RomanoGermanici, ad reges, principes, respubl. liberas, et vice versa, in multifariis, tam laetitiae, quam tristitiae casibus, nec non belli ac pacis negot

발행: 1712년

분량: 1162페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

1001쪽

misissem. Scribis secundo loco, te a tractation: Pacis componendae, inter Regna poloniae & sv uiae, animum habere non abhorrentem: postremo adjungis de liberatione mutua captivorum. Quod attinet ad meas literas, scripsi more & instituto Majorum, qui hostibus suis, quibuscum bella, ab apsis laesit, gererent, arma contra ipsos jure a se sumpta semper clare & aperte denunciarent. Cujus rei exemplum in hac ipsa Livoniae Provincia repexitur, cum ad certamen armorum ventum esset, &quicunque hactenus militaria imperia in Republica nostra administrarunt, hac sunt perpetua consuetudine usi: a qua ne mihi quidem ipsi discedendum fuit. Scripsi igitur ad te, ut ad hostem. Scribis eis literis te respondissse. Nullas tuas literas ea de re , ac ne tibicinem quidem, e iam dum vidi, neque quale id responsum fuerit, scio; simul nec, quid continuerit in se, ignoro. Si quid honestati meae in ca adversabitur, talem me tibi praestabo, qualem aequissiinum est,esse eum, qui &, quid ad honorem suum pertineat, norit,& vel cum profusione vitae tueri certum habeat. Regis filium te scribis, nec ego nego, addo fiatrem & patruum Regium desanguinem tuum cum Regis mei sanguine communem magnifacio. Uelis & tu palam testatum orbi facere, eundem tibi

carum esse: ac vero noli Nobilem Polonum, v itusto genere atque in libera Republica natum, & ita

ea praecipuis magistratibus praeditum contemne xe, ab eo ego me contemptu vel senili mea dextra instituto militari, vindicarem. Neque tu aesti inare debes Nobilitatem Polonam ad modum no

1002쪽

bilium aliarum nonnullarum Provinciarum , in quibus servitutem serviunt, ubi pro lubitu ad ne. cem trahuntur, in vincula rapiuntur, bonis munctantur, a Regibus & Senatu, causa inaudita. Sunt quidem antiquae gentes nobilium, tot seculorum

intervallo, jam inde a Paganismo, in familias ac stirpes complures diductae, & ideo quidem tenui

res: campus tamen virtutis exercendae omnibus

patet, & virtuti praemia a majoribus proposita lunt, ut non aegre quivis dignus ad opes perveniat. In bonis quisque suis subditorum suorum pleno jure est Dominus. Sunt vero & tales etiam, qui ct oppidorum & pagorum numero & latitudine finium &.ubertate agrorum, & magnitudine

fructuum, Ducibus multis externis non Cedant. Quamquam ego magnitudinem & claritatem vir

tute, non pecuniis & agris metior. Nobilium Polonorum & Reges di Principes etiam exteri asDnitatem expetivere, atque cum iis iunXerer Itaque, ut tu me habebis, ita ego etiam tibi respondebo. Humanitate me vinci, salva fide erga Regem de Rempublicam, non patiar, nihil, quod ad honorem meum spectat , omittam. Dieo igitur, te Rempublicam nostram injuria affecisse: dico Re sem nostrum Regno patrio carere: te illo, cum ejus patruus sis, potiri. Venio ad ea, quae ad tractandum de pace spectant. Scribis existimare te, quae de tractatione Carolus filius & Iacobus dela- Gardie tibi scripserunt, me sciente, cum inpotestate mea essent, scripsisse. Equidem non issem, qui negem optatam mihi esse inter omnes Principes Christiani nominis, ac maximo tam arcta sangui

Distii sed by Cooste

1003쪽

guinis conjunctione pacem. ' Itaque fateor, cum

quidam familiae Vestrae deditus & obstrictus mentionem pacis fecisset, doluissetque, quod familia

Vestra tam seipsam ad hunc modum oppugnaret, cum vel maxime florere posset: tanta generis vestri gloria Regno Poloniae amplissimo ac nobilissimo fratris tui filio, liberis suffragiis ante alios tantosque competitores delato ; cumque hoc libenter Carolum filium audivisie, delatum ad me esset, δε- teor, inquam, me illum non prohibuisse, sed cohortari jussisse, ut hoc etiam suis literis complecteretur, id quod placere tibi scribis. Qua de re ad Sacram Regiam Majestatem per dispositiosequos retuli. Non, homo, sed bellua eslem, si pacem cum dignitate Sacrae Regiae Majestatis &Reipublicae ac aequitate conjunctam rejicerem.

si clarius de rebus iis ad me scripsisses, quomodo Regiae Majestati & Reipublicae satisfacere velles, quid de voluntate Regia sperarem , facilius tibi praescribere potuissem. Quidquid tamen ejus

Majestas rescribat, quamprimum scies. Humanum est, longius interdum primo illo animorum motu digredi, prudentiae vero, & ingenii impetum sustinere, & in viam redire. Magnam ingenii laudem omnes tibi, quibus spectata est vitae tuae consuetudo, tribuuiit. Nihil autem ad conjunaetionem, cum propinquis dc cum alienis tuendam, praestantius, quam suis se' suibus tenere, alienum non appetere, stium cuique tribuere, laesis satisfacere. Gravitas & amplitudo Regiae Vestrae familiae a te id postulat, tuae vero stirpis liberorum

tam parvorum salus hoc uno continetur, ut in conini AR s L Nnn coris

1004쪽

LITER AE

cordiae portum, ex hisce procellis, aditum tibi quaeras. Sed quorsum progredior, non est meum tibi de his consulere. Utere tu ipse tuo judicio. Nunc de captivis. Hi quomodo sint liberandi arbitror te intellexisse e Carolo filio & IacobodqGardia, qui, qua conditione incolumes conservati sunt, tibi perscripserunt: existimo autem perscria psisse; tractantur enim & habentur bene. Nihi Iminus naturae meae est, quam in eos, qui in potestatem meam venerunt, saevise, nisi, si qui sunt, ob crudelitatem misericordia indigni. Suedici &Finonici generis militibus, qui in arcium praesidiis

fuerunt, quam humanitatem declaraverim, existiθmo te ex ipsis intellexisse, quos incolumes' a me dimistas, neque ulla ignominia notatos,non dubito a te pervenisse, nec solum ex arcibus, sed& aliis diversis locis captos dimisi. Reseram ad Lacram Regiam Majestatem de loco & tempore liberationis utrorumque ex parte Regia omnium Polonorum, Lithuanorum& Livonum, qui fidem Majestati & Reipublicae servarunt, status secularis acispiritualis, mulierumque ac puerorum: ex Parte

tua, Caroli, filii Iacobi Gardiae & omnium, quierunt Suecorum & Finnorum Livonumque tuo, rum, ea est causa, ut non solum captivitate , sed

perduellionis crimine obstricti sint. Ad tractationem igitur pacis, ut ab initio Carolo filio declaravi, differenda est. Si deinceps voles scribere, velim, latine scribas, facilius & melius animi tui sensa intelligam, & tibi plenius rescribam. Qua lingua ad me scripsisti, est mihi ignota. Latina utrique nostrum , ut opinor, cognita, in- . ' ter ea,

1005쪽

PROCERUM EUR OPAE. Mi

terea, dum haec inter nos aguntur, ego non cessa-ho, sed, quidquid in rem Sereni ui mi Regis & R Publicae futurum existimabo,agam. Hoc tibi clg-xe significo. Datum in Moisa circa Felinum, die 13. mensis Aprilis, Anno Domini 16or. Scribo ad te singulari numero, te compellan do, pro latinae linguae consuetudine, qVa Imperat res etiam ac Magistratus ita compellabantur. Nec ego latine mea te aliter compellari cupio: Germanicum Du Nobilibus Polonis & Senatoribus ac Magistratibus non convenit. Inferiori ordini hominum illud relinquas. Tuae literae ad me Pelelatae sunt X. Aprilis anni correctu

Regni Poloniae Cancel ara ad CAR OLUM M. ecia Regem, quistin se is pacem Pythonsa saequa ratio baberetur, pronum esse declarat, eum vero ad psgnam decretoriam, qua secum propris diserimine totius besii justitium prostan. et ,pro-

IRustrissime Dian

i Amad te dederam literasmeas, quemadmodum

promiseram, accepto responso a Sacra Regia a Iajestate de induciis & de pace tecum tractanda, easque Revaliam miseram, quasse recte accepisse, &ad te misisse, rescripsit ad me Comes Mauritius, cum mihi redditae sunt tuae litςrae, qujbus prioribus meis literis respondes, itaque non habeo, quod hisce literis tecum agam, cum plane & dilucide, tam do iaductis paciscondis, quam de pacet post tra- Nan simis

1006쪽

ctanda, sententiam & formam, ex missis literis, quas jam perlatas esse arbitror, perspexisti.' miniquod scribis, ut demonstretur a me locus, in quoeconveniant commissarii, non video, in tractandis induciis hisee eorum magnum usum fore, si id tamen vel ad honorem putas pertinere, vel ad devitandam tuorum invidiam, mittas licet aliquo qui me Revalia de adsentu suo certiorem faciant;

licebit, ut obsidibus & fide publiea datis & aec Ptis , ad pontem inter Vaifesteinium & Revaliam

Conveniant, modo tu mihi literis tuis, de eondutionibus induciarum, ad meas diserte respondeas, ct eo, quo scripsisti, modo animos ordinum Rei. publicae nostrae graviter a te Iaeses I enias. S cripseram

iam , quantea, ut, quid esset tibi scribendum ad

me, latine scriberes, scripsisti Sueca, tua lingua, imterpretatione latina, sine chirographo, adjuncta. Quasi dissicile mihi foret, ad te Polonice aut Po-' loni Stavi cum sint, Stavicis characteribus scribere, di interpretationem simul addere. Quid juvat: bis idem agere, inanis opera &superfluus' labor. Nam neque mea quidquam interest, scire Suedice, neque tu Polonice disces. In seriis rebus serio est agendum, & neeesse est, ut ea, quae promittes, lingua communi Christian rum scribantur, & ab utroque subscribantur: propter certitudinem & firmitatem rerum, quat comstituentur. Quod ad liberationem captivorum attinet, ea fieri debet, ut & Carolus silius tibi do nunciare debuit, de tu postscripsisti,& ego tibi rescripsi, dimissis omnibus utrinque, praeter Livones, qui sunt sacrae Resiae Majestati & Rei publicE

1007쪽

pe rduellione obstricti. De locis, in quibus id fiat, jam ante perscripsi: commodius vero id post pactas & constitutas inducias peragetur. Datum ex Castris ad Meimoisam, die ii. Mensis Iulii Anno Domini t6ol. Adjunxisti literis tuis exemplum sine subseria Ptione, quas ad me dedisse te dicis, ego quidem eas

non acceperam, quibus & te nil in Regem commisisse ais, meque, quod scripserim Regno a te il- Iiam exutum, contumeliose reprehendis, & a mecum aliis bellum Suedicum, Rege persuaso, conflatum, affirmas..Cum ea res ad alios etiam pertineat, nune tibi nil rescribo, scribam post e se tentia communi; nunc, cum de pace agatur, sejungo ego causam meam a publica, paream

sanguini innocentum hominum , si tu quoque induciis eo, quo scripsi, modo factis, hoc idem

vis. Non fundatur sanguis propter me vel in summo Populorum utrinque otio, possumus nos duo tantum, more & instituto militari, si non detrectabis, litem inter nos definire. Misisti ad me exemplum latinum literarum, quas ad me iam d dum scripseris, quae ad me non pervenerunt. Nimis ignavos & tardos habes tabellarios. Meae ad te delatae sunt in castra ad Rigam, quas ad te ex Castris ad Kockenhausium 24. Septembris dederam, tuum vero responsum ad me perlatum est 3. Iulii, potuit statim cum eo redire, qui meas attulerat. tubicen, quem tu contra jus gentium detinuisti, neque ad me apparet. Quod me ignominiosis tuis dictis conaris perstringere, non est, quod tibi

1008쪽

LITERAE probri obiicere possit, nisi si qui ipse totus me

dosus & mendax. Terrarum orbis de me deque meis rebus gestis judicium, tum omnes aetatis meae partes in hominum luce clarissima peractae, atque in praesens, iacile orationem tuam refellent. Haec, quae mihi vitio vertis in literis de nunciationis a morum tibiscripsi, teque ad judicium Dei, ut cur exercitu Regio decerneres, provocaram; cur id

refugisti Falso me ais' scribere &pimpudenter quod Regi tuo fratrisque filio Regnum eripuisti,& serenissi lius Rex hoequentur, ut tu ipse iisdem literis agnoseis, & m sp6Aa lyejus Reg mque POMsides. Praetendis in litem affripsum Serenissimum

Regem, ejus rei causam. t An non est hoc fateri, quam justam vero, iudieent prudentes &iaeqUi, culpae summam in me nostratesque eonfers, Regi, sit scribis, innocenti possessionem Regni ad imis. Tutorem fiIii Regii, vivente Rege, agis: illum tibi mittamus: Qua spe fere infantem ad inimia cum & aemulum Caecum orbem terrarum existi mas, qui haec qualia sint, non animadvertat. ovirginalem pudorem & modestiami En, qui auteri impudentiam objiciat3 Haec etsi vel luce me ridiana clariora sint, tamen vel dextra mea senili Probabo. Responde, utrum velist De loco &tempore constituamtis, & genere armorum. In ex empla vero Iiterarum ad illius Majestatem, a te ad me transmissis, quae verborum contumeliae &quae foeditas,sirecte judicas,non solum Regia Majestate, sed vel te ipso indigna. Illud vero impudentissime mentiris, harum perturbationum me causam extistisio. Quid ad me Syedica Polonus Senator sum, Pelo

1009쪽

Polonica euro, vestra neque cognita habeo, neque ulla unquam ex parte attigi: Poloniae Regi, natione Sueco, libere ab Ordinibus electo, fidem debeo, Sueciae nihil debeo, nec illa mihi: In ultima ego tum Valachia, adversum alterum hostem Reipublicae, Deo propitio, injuriarum ultore, prospere Tem gerebam, cum tu ne minima quidem injuria a Republica provocatus, in ejus possessiones cum exercitu derepente, cum nihil a te hostile expectaret, irrupisti. Cum etiam eodem literas tuas ad me Generosus Uladislaus Behiesius attulisset, quibus vel mihi ipse privatim studium tuum deserebas. Itaque concutias licet totam ingenii tui intelligentiam : verses in omnes partes animum tuum, nunquam a te injustissimi hujus belli, nunquam atrociter profusi sanguinis cauiam & originem removebis. Quod fiammum, quod carissimum, quod amplissimum, Regni Ordines habuerunt,id vestrae Regis familiae detulerunt, ornarunt, primo assinitate, deinde sceptris Regni. Hae cine est injuria Z Hoc eur arma inopinata inserres Considera facta tua & cogitationem seriam susci-Pe, & etiam atque etiam vide, quid facturus sis, quidque,ut facias, conveniat. Ego, quidquid ad honorem meum pertinet, nihil in me desiderari Patiar. Dabantur Anno I6or.

LXXVII.

Restonsoriae CAR PLI IX. eetae Regis, ad prae impressu IOHANNIS ZA MOISCII,

supremi Regni Polonia Cancellarii literas, quibuέ vehementre s acerbe in eum invehitur, icta.

1010쪽

Posteaquam jam literae nostrae essent conscriptae, luas accepimus, quibus inclusa erat schedula, qua respondes ad exemplar literarum nostrarum, si periore anno ex castris ad pagum Sternicum tibi transmissarum, & inter caetera nobis duellum os. fers. Scias autem, si nobis & genere & dignitate par esses, hoc tibi nullo modo denegatum iri, qua in re nullis aliis uti vellemus armis, quam solo baculo, quo te ita egregie unctum & depexum daremus, ut illius diei 5 loci nostrique semper memor esses. Consultius est, ut te contineas intra limites tuae vocationis, & cum scribasis, arma deponas, & calamum recipias, illoque cum tuis aequalibus manus conferas. Et profecto pudor te prohibere debuisset, quo minus nobis Regio sanguine prognatis duellum offeres, qui nec genere nec conditione tecum comparandi sumus. Dabam tur Anno I6Oa.

Regni Poloniae Cancellarii, ad CAROLUM LX. Mecia Regem, quibus mentionem induciinum p cisque denuo injicis, s a racedentes dure nimis restondet, Da. ACcepi tuas literas, Carole Sude anne, ple

nas tumoris, rerum inanes. Confers con

flati belli ae effusi Christiani ιanguinis causam in Serenissimum Regem meum &tuum: miror, id de eo a te scribi, quod terrarum orbi notitanum est, re pugnantia te affirmare, cum iis, quae antea admo scripseras. Meministi ejus Majestatem hac cub

SEARCH

MENU NAVIGATION