De vita Cartusiana libri duo auctore Petro Sutore s. theolog. doctore ac Parisiensis Cartusiae priore olim celeberrimo. Accessit iam primò Arnoldus Bostius de illustribus aliquot eiusdem ordinis viris

발행: 1609년

분량: 912페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

621쪽

LIRER SE CYNDVs.' iis Denique alijs multis rationibus,quas Deus ipse nouit, miracula iam pridem ostensa sunt, ostendique solent. His igitur iuppostis, dicamus iustis de causis Cariusianos miracula non expetere.Prima quidem, quod nihil causae sit, cur ea .scurarent seu desiderarent. Non enim propicrsui status probationem necessaria sunt, utpoth qui probatissimus sit. Nec propter suorum qu que sanctimoniam comprobandam: quand quidem huiusmodi testificatio nullius penεmometi foret,nec eis prodesset, quod ex subi diis patebit luculentius. Altera vero causa non curatur a Cariusianis miracula, quod huiusmodi probatio suspecta sit,& calumnii quoq; o noxia: um per malos facta sint quandoque muracula, quod probabitur. Cur rogo expeterentur, quae non sunt efficacissima sanctitatis signa, prorsus ab omni suspicione aliena t Igitur iusta

cie causa non expetuntur a Cariusianis miracm Myaeuuta , quod sint bonis malisque communia . E. nimuero signa atque mirabilia per bonos facta fuisse certo certius est. Per malos quoque mira fuisse effecta, sacrae literae locupletissim. testantur. In quibus memoriae proditum est Magos

Pharaonis mirabilia Moysi similia secisse. I das quoque Domini proditor, miracula secisse putatur, quippe qui propellendorum daemonioru cum caeteris potestatem accepit. Simon

quoque Magus Apostolorum tempore mira signa secisse legitur. Sed&in Evangelio cui ius

Pontificium adstipulatur. I. q.I.capitulo Teneamus luculenter hoc ipsum constat, ubi dicitur: Domine, nonne in nomine tuo prophetauimin, o die- 'monia eiecimus, o virtutes multassecimini Tassibus uenim qui talia te mira fecisse referent, tandem Christo

622쪽

s o Da VITA CARTVsIANALM.ix Christo dicetur: amen dico vobis,nescio vos unde vris,discedite a me omnes operari' iniquitatis. Denuque mira stupenda facturus est Antichristus. Cum igitur mira signa sint bonis, malisq; communia,non sunt expetenda: Vtpote que non sint in dubia sanctitatis testimonia. Tertia vero tam sa non curatur a Cariusianis miracula, quia sanctitatem non efficiunt,licet interdum ostendat. Eadere Christus Dominus in Evangelio docet,

in huiusmodi signis non esse gloriandum, quilo. suos discipulos piὶ erudit,cum ait: Gaudete, quia nomina vestra scriptasunt in caelis. Quarta causia,no debent a Cirtusianis miracula desiderari, quod eis detrimento multo forent. Meritum enim interdum vacuarent, cum imperfectae sit fidei miracula quaerere. Frequetissime vero quietem eos habere non sinerent,propter multum populi concursum, qui ad eos gratia miraculoru comflueret, quod satis, cum de Ian celino ageretur, monstratum est. Adde quod merito essent cu- riositatis arguendit quippe qui citra causam mbracula expeterent, possetque illis obijci, quod Min.ia. Iudaeis olim dictum est: Generatio praua, o ad- .conr4. ultera lignum querit. Et illud: Signasunt infidelibus, nonidelibus. Sed & curiosὸ quaerentes,saeph voto non potirentur, instar Herodis, qui signum alurae.13. quod Christo Videre cupiens,nec unumquido verbum ab eius ore sacratissimo audire meruit. Quinta causa,no sunt1Cariusianis flagitata miracula corporalia, θ viris spiritalibus spiritalia

ramia sufficere debeant. At vero quis dubitat,erebe

tuta , spiritalia signa apud Cariusianos efficit ut pote apud quos surdi auditum,cceci Visum,mm' ti loquendi usum, & claudi gressum, spiritaliter recipiunt. Etenim qui heri surdaster, nihil ad

623쪽

LIBER SECUN Dus. 17r correctionem pertinens audire volebat, hodie salutaria verba promptissime exaudit.dii mentis sitae faciem tenebris fucatam heri videre non poterat, hodie vel minima quaeque limpidius intuetur. ini loqui de vanis duntaxat antea n uerat,nunc sancto siletio lubricam linguam e hibet,vel certe solida coelestiaque tantum verisba depromit. in imath gradiens,praeceps in Vutia labebatur, tartareosque lacus adibat, nunc pedem referens,ad coelestem patriam rectis vestigijs contendit. Qui diuitijs congerendis a dentius incumbebat,nunc omnibus postergatis, paupertatem laetissimam amplectitur. Qui t menti animo caeteris, etiam maioribus, domi nari satagebat,nunc humilis effectus etiam in s rioribus inseruire gestit. Q ii paulo ante dic 'bat,non sit pratum,quod nonpertranseat luxuria no- Rra , modo continentiae fraeno carnis imp tum retinens, corpusque suum castigans, editam ipsas venereas cogitationes vel minimas asmittere non dignatur. Quid plura' Cuius ante gulae nulls coquorum artes, nulli ciborum appa- oratus sufficere solebant,nunc & famem laetus suis

stinet, & leguminibus, oleribus, aliisque id genus vilioribus cibis victitat. Denique qui contumelias iniuriasque inserre solitus erat, nunc

opprobria patienter audit, & afflictiones quoq;

omnes Dei contemplatione, aequo animo patutur.Nonne haec ipsa ad vitae probationem susti .cere debent y Ita sanE, quod vel uno exemplo suaderi potest. Enimuero cum infideles qui- ει--dam ut in Collationibus Patrum habetur Mo piae nachum quendam multis affecissent iniuriis,im. properantes ei, quod nulla in Christi nomine miracula iaceret: Quod inquit miraculum ma- Nn ius

624쪽

Ds V1TA CARTVSIANA . ius vultis, quam qu diniurias vestras patienter tuli, & maiores ferre pro ipsius nomine par tus sum 'Itaq; ea ipsa,quae diximus, Viris praese tim spiritalibus, sufficere debent:praesertim cum miora sint, quam si lapis supra terra duabus palmis per se eleuaretur, quod tamen si fieret, ci 'riolis satisfactum esset. Ivlaiora,inquam, sint qua multa extraria signa, quae hominibus sensualiabus sufficeret. Siquidem plus est hominem petacatis mortuum,sepultum, turpisiimaq; peccandi . consuetudine scedatum, & denique non solum quatriduanum, sed multos interdum annos in ' sepulchro non pulchro iacentem,ad vitam spuritatem per sanam doctrinam,bonaq; exempla, ac alia id genus suscitare, quam exterius aliquod νίψ. ηο signum ottendere. Denique svi aliam causam aD

με - feramus non sunt a Cariusianis curada miracu- .la corporalia, quod aliud probationis genus h ρ ., da beant, quod sufficere debet ad probandam sul 'stai Ahi status sanctimoniam.Non igitur miracula expetere habent. Nam qui unum habet probationis - - gen' quod sufficit, superflue aliud quaerit: quod S. Iurisperitis notari consueuit. Extra, de probDtionibus, capitulo primo,& secundo et ubi passim dicunt, quando uno modo legitime constat de intentione partis, non exigi aliud genus pro' bationis. At vero Cariusiani aliud legitimum' probationis suae sanctitatis testimoniu habent, quod sine miraculis sufficit. Sed quaeris, quodnam illud est Dicimus inprimis, multa esse alia, probationis genera, quὶm per miracula, quibus sanctimonia alicuius co fici potest. Inprimis est authoritas Scripturae sacrae, per qua hi, qui prin' bati sunt atque canonizati, nullum aliud proba ''tionis genus flagitat, t sunt multi Patres vetusti,

625쪽

'prorum sanctitas ex veteri testamento. il senitidem per nouum testamentum etiam quaedam

Tobatur sanctimonia. In quibus praecipuὶ est Deipara virgo Maria,cuius incomparabilis sanctitas locupletissim Eexpressa est,quando ab L angelistis relatum est,eam concepisse, peperisse que filium Dei, verum Deu & hominem Chri- hvm Iesum. Immensa enim illa laus est, certissi- araque tantae sanctitatis probatio.Itide sanistis m,s Ioannes Baptista,quo inter natos mulierum με isto attestante non surrexit maior.Simili-ur Beatiis. Protomartyr Stephanus,alij quoque permulti, de quoru sanctitate nulli haesitare faseli,quod per sacrae Scripturae authoritatem,quae certissima est, probati sint ac canonizati sum cienter,cuius certitudinis gratia,nulla sortὶ mir cula in vita sua fecisse putantur.Sed aliud prob tionis genus subnectamus, quod est martyrium, seu volutaria mortis,Christi nomine,perpessio. Et hoc quoq; testimonio probata sanctitas, miraculis non indiguit. Tertiu genus probationis . est,eminentia doctrini salutaris:praesertim quDido interna quanda Spiritus facti phrasim red set cum vitae probitate iunctam. Hoc pacto SDctorum Doctorum Episcoporumque sanctitas olim probata est. Tametsi primis sicclesiae temporibus, scilicet usque ad Sylvestrum, non ita - certa fuit, ut publicὸ colerentur confestares,po-

tamen sinspirante Deo secus factitatum

. est . Quartum vero probationis genus est,m , gnaviti religiosae asperitas cum perseuerantia.. Hoc modo sancti anachoretae, hominu cosortia . . fugientes, mirandamq; vitae austeritatem sectu tes,& demu contra vitia ac tentamina varia i giter, perseueranterque pugnates, in numerum

626쪽

sanαorum admissi sunt & eompr -- sane probationis genus Canusianis ipsis elux' sine ullis miraculis sufficit, utpote quod saco in literis fundatum sit, quae eum prorsis sanci . ostendunt, qui parentes ac possessiones desertuseipsum abnegat, sua crucem tollit,& sequMr Christum. Talis enim post Christum vaderi catamen perseuerauerit usque in finem)in sana rum numero citra dubitationem omnem depu tandus est, nec aliter conina sacratissima Christi verba dicere vel sentire licet. At vero innuinuri Cariusiani omnia,que mundi sunt,missa facit res, seipsos quoque abnegantes,suam crucem terunt, & iugiter ac perseueranter ad finemque vitae,Christum secuti sunt, quod Dei gratia adhuc probi multi factitant. Ea de re nee mli cula quaerunt, nec expetunt, cum sanctitati, thstimonium ex verbo Dei habeansi dicentis r nquis vidi post me venire, abneget semetipsium, O

c Memsuam, equatur me. Sed dices, aba chors fias ipsos quibus Cariusiani siccesserui quamuis i

tincii essent, olim tamen secisse miracula non etiam Cariusiani faciunt ' Deinde est qui perseueranter Christum sequutur, indubiὶ Hi his di sunt, non tamen hoc ipsuri dem iusianis constat: ea propter, si Sancti proces la--Ο bio reputari velint,miraculis opus est. Dicimus ad primum, anachoretas iampridem miraculis effulsisse,ut infideles,inter quos habitant, aci, dem per miracula traherenturr aut ectu silent,i persecutionibus propterea tempera -- . ut etiam anachoreticumpropositu squod

qui vix receptum fuisset) firmaretur prpim que,dc ad ipsum suscipiendum fideles, situ suae curamlubentes,v iis incipartiit . Hi

627쪽

autem his temporibus no ita locum habent: de re non est ita nunc miraculis opus. Adde

eaod principio miracula sunt a Cariusianis effecta,quando Deo placuit & opus fuit. Ad alteram vero obiectionem dicimus inprimis, Carlusi nam asperitatam,iugemque perseuerantia penὸ omnibus saltem generatim) nota esse', quae pro testimonio sanctitatis sufficere potest, his potis simis,qui math affecti non sunt. Quis enim tot tantaque onera quata unus fert Canusianus) i giter perseueranterque ferre posset, nisi spiritulincto plenus esset' Deinde dicimus,esto omnia illa, quavis ardua, non sussciant sine miraculis

ad colendos publice Cariusianos tanquam Samctos ac canonizatos, quod scilicet nullus citra Apostolicam authoritatem hoc tempore debeat

publico Ecclesiasticoque officio coli, non tamε propterea miraculis opus est. Quandoquidem . nec pallim pro Sanctis honorari, nec in tabulis aut parietibus depingi cupiunt Cariusiani. At totus eorum labor, praecipuaque intentio est,in conspectu Dei sancti & esse, & haberi. Denique intelligentes miracula hoe tempore sibi neces saria non esse,sed a curiosis quibusda inaniter ac superfluE quaeri solere, proinde miracula ipsa

nec quaerunt,nec expetunt, nec expetenda quoque putant. itaque viderint imperiti seu liuidiqvia,qui Cariusianos mentiuntur nulla unquamua fecisse,eaque de re statum ipsum parvipendunt.Constat enim ex superioribus , Cartus, cart

nos, quando opus suit, miracula multa fecisse. Constat,inquam, iustis de causis,' quae supradb ctae sunt, miracula ab eis hoc tempore nec fieri, nec expeti quidem debere. Quapropter temer frium atque insanii est ,eos miraculorum desectu

628쪽

parvipendere. Sed iam satis disputata miraculo- lrum controuersia, causis afferamus, cur hactenus in ordine Cariusiano paucisiimi per Apostolicam sedem canonigati sint. Prima enim causa est, inopia. Siquidem Cariusiani antehac non potuissent, sed & nunc minime possent eas

impensas facere, quae in Canonigatione exiguntur. Non enim tantis bonis abundant, quanta lplebs ignara inuidaq; sua eis praedicatione conferre solet. Cum igitur canon iratione vel unius sancti,multae exigantur impensae, quas nunqua Cariusiani facerent, mirum esse non debet, si paucos humanitus canonigatos habeant. Altera causa est, laboris improbitas, quae in huiusmodi

canonizatione suscipienda est. Quando enm solennitatem canonizationis facere Incumbit,

danctoru pus est inprimis Summo Pontifici sollicite ac quae' re- frequenter pro tanto negotio supplicare. De-qμφημο- inde commissionem pro inquisitione de moribus ac sanctitate facienda habere, testes iuratos ac legitimos examinare, inquisitionem plenis simh factam ad Pontificem ipsusn reserre, rela- tamque diligenter in Consiliorio discutere, eaque discussa primum secrcte negotium ipsum terminare seu definire, poste, publicare, diem canoniZationis assignare, humilesque preces asesignato die sun dere, miracula, aliaque pia Sancti iplius opera referre, in Sanctorum Catalogo c5 scribere, & demum in honorem eius Missam celebrare, publicoque officio decorare. Vide quanto tempore omnia haec fieri possunt, prae- sertim quando locus, in quo tumulatus est sanis ctus,ab vibe Roma distantissimus est.Vix enim decem annis haec omnia fieri possunt . At vero discursus ac evagationes per seculum veheme tius

629쪽

LI si1R S E C VN D vs tilis abhorrent Cariusitani,Vtpote quorum propositum est otio jancto inc bere , tumultus mundi fugere,& solitudinem iugiter perseuera terque colere, quod sane laboriose Sanctorum canoniZationi minime conuenit. Non igitur mirandum usque adeo, sit Cariusianus ordo paucissimos habeat canonizatos. Cuius quoque rei

alia causa ulignari potest,quq est nimia Pontificum Romanorum difficultas Ita enim hoc tempore dissiciles in huiusmodi negotio seipsos exinhibent, ut neminem velint nisi ad Regum,Principumque instantiam canonizare. Itaque iam opus est illis ipsis, quibus huiusmodi canoniZatio placet, regem Vel principem adire, qui a Summo Pontifice boc ipsum obtinere queat. Quod profecto Carrusiani nunquam sacerente quippe qui vix pro urgentibus negotijs sollicutandis sua septa exire debeant. Ad haec paucissimos canoniZatos habent Cariusitani, quod hu-ixismodi canonizatio plus eis detrimenti, quam adiumenti pareret. Si enim multos haberent, multus ad eos fieret concursus popelli, qui non sineret eos quiete suis in latibulis victitare. Aut enim populus ad iptis sanctos coledos conflumret,aut certe inanis canoni Zatio seret. Siquidem canonizatur Sancti, ut publicὶ colantur,visiten- turq; eorum reliquiae. Igitur si multos c*nonlatatos haberent Cariusiant,aut frustra haberent, aut populua deos coledos admittere passim h berent. Quod si fierer,deCariusianoru quiete ac solitudine actum esset. Multorum itaq; canonizatio SanctoruCartuliano Pposito noxia esset: utpoth quae multaς frequentiae, multique concurs causa inprimis foret,ac deinde solitudinis, silentii,quietisq: obseruationi no parua afferret

630쪽

1 8 DE VITA CARYvs IANA iacturam. Multum enim populi tumultum Car- ltusianae vitae ingratum nocivumque esse haud dubium est. Quod detestantur querunturq; plerique Cariusiani, litudinis,quietisque amatores, qui in domibus iuxta Ciuitates siluatis habu tant: detestantur & illi ipsi, qui domos colunt in sylvis aut agris sitas, ad quas magnus frequenter concursus f eri solet.Ex quibus sui caetera tacea- imus) est domus Parci deuotistima, in dioecesi i Cenomanensi extructa , cuius landum Virgo iquaedam inclyta,de nobilissima Alenconiorum familia dedit, aedificia vero Gaufridus Cen manen sis Ecclesiae quae tredecim praesules can nia itos habet beatissimus Antistes fecit, posseDssionesqile multas ex suo patrimonio contulit. ini ibi tumulatus,licet in Sanctoru Catalogum per Sedem Apostolicam necdum relatus sit,iantis tamen frequentissimisque miraculis in ea regione,alijsque permultis claret, praesentemque sanitatem languentibus ita confert, ut innumeri ad eum colendum auxiliumque petendum con suant,qui sua frequentia ac tumultu graue mo- ialestiam deuotis illis religiosis frequenter ins

runt.Ea de re nonnunqua, me praesente, agitatu est, an esset beatistimus ille Pontifex alium in locum transferendus. ribus animaduersis, mirum non est, si paucissimos canonizatos habeat Cariusiani.Siquidem ut diximus canonietatio sanctorum propolito Cariusiano inepta est. Adde Cartulianos paucissimos canonizatos hab re, quod donum canonianionis transitorium ante hac non tanti fecerint, ut impensas faciendas,suscipiendos labores, difficultates obeudas,& detrimenta subeunda duxerint, quae ob can nitationem contingere solent. Norunt enim

optime

SEARCH

MENU NAVIGATION